Sayfadaki görseller
PDF
ePub

menis Vol. I. pag. XXXII. descripsimus. Calvini praefatio deest in hac versione, et a Beza demum a. 1576 suo loco restituta est.

Quum Gallasii praefatio in editiones Bezae et recentiores non transierit, quamvis lectu hodieque digna, operae pretium facturi nobis videmur, ea hoc loco descripta. De Fallesio, viro nobilissimo, cuius et Calvini plurimae exstant epistolae mutuae, alio loco s. D. p. fusius agemus.

Illustri viro Iacobo a Burgundia, Fallesii Bredanique Domino, Nicolaus Gallasius S.

Quae rationes, vir clarissime, Calvinum impulerint ad scribendum adversus Anabaptistas, satis quum libellus ipse declarat, tum vero epistola ei praeposita, quam una converti. Multi quidem ac docti viri erudite ac copiose adversus hoc hominum genus scripserunt: atque adeo Calvinus ipse in sua Institutione sparsim eorum deliria, et quidem abunde, refellit: sed nemo id seorsim praestiterat nostra lingua. Quamobrem necessarium fuit eos iterum codem sermonis genere refutari, quo ipsi nostrates fallere et in animos imperitorum irrepere conati crant. Solent enim illiteratos et rudes adoriri, quos quum reperiunt imparatos, facile, qua sunt astutia et calliditate praediti, eos sibi adiungunt. Cui malo ut mederetur noster Calvinus, libellum hunc vulgari lingua scripsit, quo breviter et aperte detegit ac diluit eorum fallacias: adeo ut vel indocti et veritatem ipsam intueri, et adversus tam perniciosos hostes probe muniti esse possint. Latine porro scribere noluit, quod doctissimorum virorum exstent libri, quibus literati homines abunde instruantur. Sed quoniam illi, dum cunctos errores qui ex ea secta prodierunt sumunt sibi refutandos, infinitam paene sylvam ingredi coguntur, hoc autem libello refelluntur solum ultima eorum pronunciata, quae pro oraculis habent et typis excusa tum germanica tum gallica lingua evulgarunt, eum non minus doctis quam indoctis utilem fore putavi. Addo quod paucis et familiariter explicantur omnia, solidisque argumentis firmantur: exponuntur etiam genuine ac fideliter plerique scripturae loci. Itaque operae pretium me facturum putavi, si eum communicarem linguae latinae hominibus. Quod attinet ad posteriorem libellum quem scripsit adversus Libertinos, quam necesse fuerit portentosam illam et belluinam sectam reprimi, nemo sanae mentis non videt. Eos autem qui acerbius tractatos, aut durioribus verbis compellatos existimant, rogatos velim, secum reputent, num satis atrocia aut indigna de tam scelesto hominum genere dici aut cogitari possint. Videant quanta verborum acerbitate tum Christus ipse, tum prophetae et apostoli, veritatis hostes insectati sint. Et quales hostes? Qui scilicet prae istis vix levissima reprehensione digni videri possent. Nec vero iis assentior qui silendum potius quam haec scriptis evulganda putant. Tales enim aut illorum fautores, aut valde socordes esse oportet: qui detestabilem hanc pestem, qua non tantum religio, verum etiam humanitas omnis deletur, quo magis impune grassetur quietam sini volunt. Quum publicatis scriptis sparserint venenum suum, a recta vivendi ratione abduxerint permultos: an fideles Dei servi muti esse debent? At plures qui antea ignorabant quid sibi vellent Libertini, lecto hoc libello statim intelligent, quod ipsos nescire utilius foret. Quaeso, nonne praestat, omnes de pestilenti· hac secta monitos esse, quam incautos ipsos et imprudentes decipi? ac prius medicinam eis in manu esse qua se tueantur ac muniant, quam veneno infecti sint? Quod si paucorum tantum animi eo corrupti essent, fortasse tali consilio fuisset locus: sed quum haec lues iam per multas regiones saevius grassata sit, quantae crudelitatis foret intereuntibus animis nullam opem ferre? Nemo, cui aliquid cordi est, non facile agnoscit quam necessarium fuit tantam abominationem detegi: ut omnes eius foetore absterriti procul ab ea fugiant nec ullis se illecebris irretiri patiantur. Et quo quisque sibi diligentius caveret, autores sectae nominari oportuit. Nam instar Protei subinde sese transformant novasque species induunt, ita ut facile decipi possint quibus ignota est eorum astutia. Simulare enim, mentiri, fallere, summam esse virtutem

statuunt: secum rident omnia, et quidquid in mundo est nihil esse aiunt. Quo fit ut hodie talia se dogmata tradidisse aut sequutos esse negent, quia ex eorum sententia doctrina ipsorum nihil est, et quum loquuti sunt, nihil dixerunt. Quis ad tam insana deliria non obstupescat? Proinde, quoniam malum hoc longius serpebat in Gallia, ac multa iam hominum millia corrupta erant, ideo gallice scripsit Calvinus, ut praesertim linguae nostrae hominibus subveniret. Sed quum intelligerem, non minus in Flandria, Brabantia, et nonnullis inferioris Germaniae partibus hanc pestem grassari, existimavi me rem piis omnibus gratam facturum, si libellum hunc convertens communia facerem ipsis haec arma, quibus muniti possint una nobiscum tam perniciosos hostes depellere, ut, si manus conserendae sint cum ipsis, habeant unde eorum tela et gladios retundant. Sunt enim hic omnia desumpta ex verbo Dei, quo solo falsa omnis doctrina convincenda est. Haud equidem arbitror diuturniorem fore hanc sectam, quum ab omni naturali sensu ita abhorreat, ut nullos nisi deploratissimos ei adhaerere veri simile sit. Sed quum tanta sit ingratitudo nostra, ut longe etiam deteriora vereri oporteat, nos certe instructos esse verbo Dei necesse est: atque hic velut in speculo contemplari, quale iudicium Deus exerceat in eos qui sacrosancto eius evangelio ad suas libidines abutuntur, aut ipsum in vanam philosophiam convertunt. Nec vero libellus hic usui tantum erit quod eo Libertini refellantur, sed etiam quod utilem alioqui per se doctrinam et familiariter explicatam contineat, quum de aliis rebus, tum de spiritu, de providentia Dei, de libertate christiana, de resurrectione, de vocatione, de regeneratione, de communione bonorum. Quae tametsi tum aliis libris, tum Institutione abunde tractantur, tamen et ad formandum iudicium, et ad pleniorem intelligentiam non parum valet, rem eandem varie eodemque nihilo minus sensu traditam cernere. Haec ego quum in piorum omnium gratiam verterem, vellem tamen alicui potissimum mittere, tu mihi in mentem venisti, cui libentius ea dicarem. Vidi enim ac perspexi quam sis verae pietatis et sincerae doctrinae studiosus. Intellexi non tantum ex tuis sermonibus, sed experientia ipsa didici, quanto animum tuum dolore afficiant hae sectarum pestes quas aliis etiam scriptis oppugnandas curasti. Ostendisti quam iniquo animo ferres miseram plebem, et pastoribus et doctrina in hac rerum perturbatione destitutam, vulpecularum istarum fraudibus in exitium duci. Quum igitur hanc luem profligatam cupias, et scriptis Calvini insignis ecclesiae pastoris summopere delecteris, quae tibi gallice scripta placuissent, eadem latina facta non iniucunda fore existimavi. Non quod ista cum illis comparari possint (praestat enim quae ab autore scripta sunt quam a me conversa legere), sed quoniam ea quae linguae nostrae hominibus seorsim scripta videbantur, caeteris communicari utile est, quibus etiam pro christiana pietate tua bene consultum cupis. Quamobrem sub tuis auspiciis haec prodire volui, cuius gratia et opera in quam plurimorum manus pervenient, et magnum, ut spero, fructum sunt allatura. Caeterum non tam hic sermonis ornatum quam rationum momenta quaeri velim. In hoc praecipue studui ut mentem autoris fideliter et facile exprimerem, et quamvis peculiares quasdam habeat loquendi formas, quae latine neque leporem neque vim eandem retinere possunt, efficerem tamen ut sensus omnibus satis dilucide constaret. Quod an sim assequutus, tibi caeterisque iudicandum relinquo. Dominus suas in te dotes augeat, et te incolumem servet ac tueatur in ea fide et constantia in qua hactenus perstitisti. Idibus Mart. M. D. XLVI.

Hanc suam epistolam nuncupatoriam Gallasius postea invariatam inseruit corpori Tractatuum calvinianorum a se edito. Tertia eademque ultima vice excusa apparet in editione Opusculorum a. 1563 a Barbirio curata ubi tamen non Fallesio, sed Clarissimo viro Gaspari Oleviano ecclesiae Heidelbergensis fido pastori inscripta est. Quum enim sub finem a. 1551 in famosa illa Hieronymi Bolsecci causa, quem ministri Genevenses duce Calvino haereseos accusarant apud magistratum, Fallesius pro reo acriter exagitato per literas publicas intercessisset, illi pristinae amicitiae vinculo soluto virum antea maxime observatum vitare coeperunt et mox ab eo aperte seiungi. Haec quoque Gallasio causa fuit mutandae dedicationis. Iam et in ipso epistolae textu nonnulla aliter leguntur in hac ultima editione

D*

atque in duabus prioribus. Scilicet post illa: tu mihi in mentem venisti cui libentius ea dicarem, sic pergit: Certo enim scio quam sis verae pietatis et sincerae doctrinae studiosus, et quanto animum tuum dolore afficiant hae sectarum pestes quas aliis etiam scriptis oppugnari desideras. Nam satis novi quam aegre feras miseram plebem caett. usque ad finem. Subscriptio facta est Idibus Febr. M. D. LXIII.

Textus latinus trium horum scriptorum exstat in ed. Gallasii pag. 466-576; apud Barbirium P. II. pag. 1-345; in ed. Sanctandreana prima pag. 569–655: in secunda pag. 476-547; in Stoeriana pag. 414-473; denique in Amstelodamensi pag. 355-408.

Nos pro instituto nostro textum gallicum, utpote authenticum et vere calvinianum, recudendum tradimus typographo, ita tamen ut Epistolam contra Franciscanum Rotomagensem a libello adversus Libertinos separatam, observata temporum ratione, ad suum annum 1547 referamus.

CAPUT XX.

ADMONITIO PATERNA PAULI III. AD CAESAREM CUM
SCHOLIIS. 1545.

Hic quoque libellus nexu aliquo tenetur cum comitiis illis Spirensibus quibus proxime instantibus Calvinus ad Caesarem Carolum Quintum supplicem exhortationem de necessitate reformandae ecclesiae conscripserat. Quum enim ibi imperii ordines, rebus politicis et militaribus unice intenti, de dissidio religionis compescendo tractare non potuissent, quanquam a mense Februario ad Iunium usque conventus egerant, hanc curam in proximum conventum distulerunt. Interea Caesar, quum parata iam in Galliam expeditione non aliter posse Germaniam in pacato statu contineri intelligeret, quam si praescripta ante suum discessum foret ratio qua principes caeterique ordines pacem colerent, decretum interposuit ut, donec cognita esset causa, aequalis utrisque conditio esset: tum sibi curae fore promisit ut prima quaque occasione concilium universale, vel saltem nationale cogeretur, aut si id non succederet, se daturum operam ut proximo imperiali conventu post legitimam disceptationem aliquid tandem statueretur. Simul negotium se mandaturum affirmavit viris bonis atque doctis qui piam aliquam emendationis formulam conscriberent, ct ut idem quoque principes facerent hortatus est, quo facilius postea, facta collatione, res utrinque componerentur. Decretum hoc haudquaquam laudabat pars catholica: verum aperte resistere non ausi, se non assentiri quidem, sed neque Caesari modum praescribere nec ipsius derogare potestati velle dixerunt. Iam vero de eodem plane aliter sensit Pontifex romanus Paulus III. Is mox gravissimam in ipsum Caesarem expostulationem edidit quod catholicis scilicet haereticos exaequasset, et in alienam messem iniecisse falcem videretur. Nam et hoc quantulumcunque, quod concessum hoc modo protestantibus erat, ut paulisper iniquis praeiudiciis sublevarentur, nimiae indulgentiae corruptelam esse clamitabat, et Caesarem sibi ius aliquod sumpsisse in religionis causa, id et indignum et periculosum, multis ex scriptura et historia allatis exemplis, probare studebat. Hae Pontificis ad Imperatorem literae datae sunt Romae d. 24. Augusti 1544. Confer de his omnibus Sleidani commentarios Lib. XV. et XVI. ed. Francof. 1786. T. II. p. 348 s., 357 s., tum ipsius Calvini Pracfationem, quibus maxime ducibus hoc rerum gestarum compendium concinnavimus. Hic enim Noster Pontificis Admonitionem denuo edidit, additis Scholiis, quibus eam refutare conatus est.

Mire igitur fallitur Beza qui duos Calvini libellos ad comitia Spirensia pertinentes alio ordine recenset, imo omnino confudisse videtur. Sic enim scribit in Vita Calvini, postquam de Pauli III. literis mentionem fecit: Calvinus autem, quod in iis literis graviter laesa erat evangelii veritas piorumque innocentia, Pontificis audaciam repressit. Fuerunt tum Spirae coacta imperii comitia: qua accepta occasione libellum edidit de necessitate reformandae ecclesiae caett. Iam Colladonus accuratiorem utriusque scripti notitiam in suas schedas retulit, neque tamen rem ad liquidum perduxit: L'an 1544 [imo 1543] il composa un traicté De la necessité de reformer l'Eglise, faict par forme de supplication à l'Empereur Charles cinquiesme, ensemble aux Princes et Estatz de l'Empire assemblez lors en la ville de Spire. Aussi pource que le pape Paul III. s'estoit aigri par une epistre et avoit ietté son venin contre l'Empereur, de ce que, voulant tenir l'Allemaigne en paix durant la guerre entre luy et le Roy de France, il avoit ordonné à Spire que ce pendant les Protestans demeureroyent en leur estat et qu'on n'innoveroit rien contre eux, mais qu'à la premiere commodité il feroit tenir un concile pour resouldre des affaires de la religion: Calvin composa certaines Annotations sur l'advertissement paternel du Pape à l'Empereur, esquelles il monstre le grand zele du Pape, et comment il ne demande que confusions contraires à la parolle de Dieu, et d'oster toute bonne tranquillité d'entre les hommes, mesprisant l'authorité que Dieu donne aux magistratz, et laissant ce pendant Rome estre tousiours Rome, et sa cour apostolique plongée en tout desbordement de vices.

Neque audiendus P. Henry (Vita Calvini T. II. p. 270, 279) qui Bezae narrationem ita interpretatur ut re vera de duobus diversis scriptis eum verba fecisse perhibeat, sed inverso ordine editis. Ipse scilicet Scholia ad Papae Admonitionem primo loco ponit, secundo Exhortationem ad Caesarem, quam eodem fere tempore scriptam contendit. Quod sane vir alioqui meritissimus non dixisset, si editio utriusque libelli princeps ei ad manus fuisset; tum enim non utrique annum eundem natalem 1544 assignasset, nempe quo comitia Spirensia acta sunt, verum alteri annum 1543, alteri huic nostro 1545.

Pontificis Epistola ad Caesarem saepius a diversis scriptoribus edita est, tam catholicis quam protestantibus, quorum nomina recenset Sleidani editor loco supra laudato pag. 357. Semel tantum cum Calvini scholiis separatim excusa fuit, cuius editionis unicum, quod nobis quidem videre contigit, exemplar in ditissima Guelferbytana bibliotheca exstat. Hoc nobis a viro clarissimo C. L. Bethmanno ad tempus concessum nostrae editionis fundamentum fecimus. Titulus est:

ADMONI- | TIO PATERNA | PAULI III. ROMANI | Pontificis ad inuictiss. Cae- | sarem Carolum V. | QVA EVM CASTIGAT, | quod se Lutheranis praebuerit nimis fa- | cilem: deinde quod tum in cogenda syno- | do, tum in definiendis fidei controuersijs | aliquid potestatis sibi sumpserit↓ | Cum Scholijs. | M. D. XLV.

Forma octonaria minor. Quaterniones sex (A-F). Pag. 3 legitur praefatiuncula ad lectorem; pag. 4 et 5. Status causae qui dicitur, sive Argumentum. Pag. 6-41 descripta exhibetur Epistola Pauli ad Imperatorem, ad cuius marginem appositi sunt passim numeri (1—47), eas pontificis assertiones notantes, quas Noster maxime impugnandas sibi delegit. Sequitur in folio peculiari non numerato titulus novus: Annotationes utilissimae in beatissimi Pauli III. Pont. Max. Epistolam. Quae annotationes, sive ut sequenti pagina dicuntur Scholia occupant paginas 43-86 (sive potius 84, quum typotheta erraverit in apponendis numeris). Finem facit Conclusio, quatuor paginarum absque numeris. Reliqua tria ultimi quaternionis folia in albis. Praefatio et Conclusio typis cursivis maioribus expressae sunt, Scholia minoribus; Epistola ipsa typis romanis. Calvini nomen nusquam apparet in toto volumine, neque ullum loci vel typographi vestigium aut emblema.

Recusum est hoc opusculum ordine rerum non mutato apud Gallasium p. 352-379; apud Bezam

ed. 1576, pag. 286-304; Ed. 1597, pag. 239-254; Ed. 1611, pag. 205-218, denique Ed. Amst. pag. 178-189. Gallicam versionem seperatim excusam unquam exstitisse, res est nobis maxime dubia, quippe cuius vestigium neque apud veteres autores neque in bibliothecis ullum deprehenderimus. Quae in Corpore Tractatuum gallico legitur versio (Ed. 1566, pag. 438-471; Ed. 1611, pag. 493-532) latinum textum presse sequitur. Argumentum epistolae Pontificis praemissum hic dicitur: Le noeud principal de la matiere; Calvini vero Scholia sunt: Brieves expositions.

Nos hoc scriptum nova forma donatum edemus, scilicet duabus libri partibus aliter dispositis atque in veteribus editionis legitur. Quum Calvini confutatio re vera, ut ipse dixit, meris scholiis absolvatur, ad singulas Admonitionis pontificiae propositiones pertinentibus et suis propriis numeris ad easdem relatis, non vero sit oratio continua et rebus quasi ex professo tractandis aptata, lectoris commodo melius prospectum iri censuimus si has Nostri annotationes textui Epistolae Pauli ita subiecerimus ut facillime illae cum hoc conferri possent.

Notandum, eodem fere tempore quo Calvinus hoc suum opusculum edidit, Lutherum quoque libellum peculiarem contra Pontificis praeposteram in res Germaniae intrusionem emisisse: Wider das Bapstum zu Rom vom Teuffel gstifft. 1545. De quo vide Lutheri Opp. germ. ed. Erl. T. 26, pag. 108.

CAPUT XXI.

PRO FARELLO ET COLLEGIS EIUS ADVERSUS
P. CAROLI CALUMNIAS. 1545.

Hic libellus ab omnibus Tractatuum editionibus abest, quippe qui sub Nic. Gallasii nomine editus olim fuerit, non vero Calvini. Cui tamen eum vindicare autori, res non adeo difficilis erit. Verum antequam hoc officio defungamur paucis retractare libet quae de Carolo isto a veteribus memoriae proditum est.

Petrus Carolus s. Caroli, oriundus ex vico Rosay in agro la Brie dicto, dioeceseos Meldensis, fuit theologiae doctor et prior sorbonicus, vir vana ambitione agitatus, opinionibus inconstans, moribus levis. Iam anno 1525 haereseos lutheranae accusatus Parisiisque pulsus Meldos concessit; mox vero poenitentiam professus, sive sinceram sive fictam, cum suis in gratiam rediit et Alenconii in Normandia per aliquod tempus pastoris munere functus est, et quidem, ut videtur, cum magna zeli catholici asperitate, adeo ut eo autore vel saltem annuente, duo iuvenes religionis causa in illa urbe morte multati sint. Quum vero ipse quoque denuo in suspicionem haereseos incidisset, securitati suae prospiciens relicta Gallia Genevam se recepit (1534), et anno proximo actis colloquii inter Farellum et Bernardum Franciscanum habiti interfuit, ubi quidem fidei catholicae defensorem se constituit, ita tamen ut simul alterius partis favorem ambiret eique de variis abusibus sublatis gratularetur. Quum vero actis subscribere iuberetur, nomen dare recusavit et tergiversatione atque sermonum ambiguitate omnibus displicuit, simul a Farello de pristinis moribus, quorum fama Genevam pervenerat, severe admonitus est. Inde primum Basileam, deinde Neocomum adiit, ubi verbi divini minister creatus uxorem duxit (1536). Eodem anno partes suas egit in disputatione Lausannae habita de reformanda ecclesia, post quam senatus Bernensis, enixis eius sollicitationibus permotus, eum Lausannensibus ministrum obtrusit. Quin, hoc honore nondum contentus, petiit ut sibi ius inspectionis in ministros agri vicini daretur. Verum hic repulsus cum

« ÖncekiDevam »