Sayfadaki görseller
PDF
ePub

I.

LITTERAE APOSTOLICAE

Quibus fit concessio tituli marchionis Marco Scarselli, Bononiensi, suisque filiis masculis in infinitum 1.

Dilecto filio

comiti Marco Scarselli Bononiensi

GREGORIUS PP. XVI..

Dilecte fili,

salutem et apostolicam benedictionem.

Cum Nobis nihil potius, nihil gratius nihilque optabilius esse possit, quam omnes ad virtutis amorem ac religionis studium vel maxime excitare atque inflammare, tum amplissima tum amplissima pontificiae Nostrae beneficentiae testimonia in eos praesertim viros libenter conferre solemus, qui huic Petri Cathedrae adhaerentes, morum probitate, vitae integritate praestare student, ut ipsi maioribus honorum nobilitati muneribus, magis magisque virtutum omnium ornatu fulgere aliisque imitanda exempla praebere co

nentur.

Itaque cum Nobis compertum exploratumque sit, te, fortunae bonis ditatum rebusque optimis institutum atque egregiis dotibus ornatum, singulari pietatis et religionis laude florentem, eximia in Nos atque hanc Apostolicam Sedem fidei et obsequii specimina, trepidis etiam in rebus, semper praebuisse, iccirco praecipuam Nostrae in te tuamque familiam voluntatis significationem alacri libentique animo tribuendam censuimus.

Ut igitur tua soboles maiore splendescat honore, teque a quibusvis excommunicationis et interdicti aliisque ecclesiasticis censuris, sententiis et poenis quovis modo et quacumque de causa

1 Ex Bullario Romano.

ACTA GREGORII XVI. Vol. II.

latis, si quas forte inci rei gratia absolventes et tes, auctoritate Nostra a te, tuosque posteros le dummodo a catholica r marchiones dicimus atqu que concedimus, ut hui apostolicis literis public mini, ac singulis quibusc indultis, cum hoc titulo possitis, quemadmodum iuris praescripto vel ex utuntur, fruuntur, vel poterunt.

Non obstantibus const nibus apostolicis, caete. buscumque.

Datum Romae apud : piscatoris die nona ianuar tesimo trigesimo quinto anno quarto.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[blocks in formation]

peragendis, ut ad professionem rite possint admitti ac solemnia vota profiteri. Supplici ergo cum prece a Nobis ipse petiit, ut ex Nostra indulgentia earumdem legum praescripta aliquo pacto temperari velimus, pro iis praesertim alumnis, qui ad prioratum Romae pertinent.

Nos igitur Hierosolymitani ordinis tam de christiana et civili republica optime meriti tuitioni ac firmitati pro viribus consulere cupientes, quae ab dilecto filio baiulivo Candida Nostros ob oculos posita sunt, attente perpendere censuimus, atque etiam peculiaris congregationis de Rebus Ecclesiasiasticis Extraordinariis consilium adhibere. Quibus omnibus matura deliberatione pensatis rerumque momentis subductis, unumquemque eorum, quibus hae literae favent peculiari beneficentia prosequi volentes, et a quibusvis excommunicationis et interdicti aliisque ecclesiasticis censuris, sententiis et poenis quovis modo et quacumque de causa latis, si quas forte incurrerit, huius tantum rei gratia absolventes et absolutum fore censentes, auctoritate Nostra apostolica, harum literarum vi constituimus ac decernimus, ut. quamvis anni tyrocinium seu novitiatus, et quatuor, uti vocant, caravanae in ordinis navibus essent conficiendae, antequam liceat commemoratae militiae solemnia vota nuncupare, interea tamen, atque ad Apostolicae Sedis beneplacitum ii praesertim ex Hierosolymitani ordinis alumnis, qui ad prioratum Romae pertinent, ab mense hoc ianuario vertentis anni quatuor caravanas possint explere pontificiae militiae disciplinam ineuntes, in eaque per totidem annos honorificis muneribus fungentes, quae pro re et tempore occurrent, atque interim pro huiusmodi opera equites tyrones propria ordinis veste induti in pontificiae domus nobili secreto procoetone excubias agant; itemque hospitalitatis et caritatis officia erga infirmos, aliquo, in huius urbis nosocomio iacentes praestent. Concedimus praeterea, ut tyrocinii annus eodem quadriennio, quo vel pontificiis copiis, vel Nostro procoetoni, uti supra dictum est, inservient, confici possit, ut professionem de more emittant. Demum eadem auctoritate Nostra facultatem facimus, cuius ope absentibus tyronum magistro, supremo militiae instructore (vulgo sargente maggiore) et praefecto (italice maresciallo) equitis militiae, de qua agitur, testimonium eorum loco sufficere possit, quo tyro consensum obtineat ad solemnia vota nuncupanda.

Haec volumus atque indulgemus, decernentes huiusmodi temporariam legum derogationem iis praecipue prodesse Hierosolymariae militiae alumnis, qui prioratui Romae subiiciuntur, ac non obstantibus praemissis et constitutionibus atque ordinationibus apostolicis, nec

1 Ex Bullario Romano.

non dicti ordinis vel militiae etiam iuramento, confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus, sanctionibus, usibus et decretis capitularibus; privilegiis quoque indultis et literis apostolicis superioribus ac personis sub quibuscumque tenoribus et formis ac cum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis aliisque efficacioribus, efficacissimis ac insolitis clausulis irritantibusque et aliis decretis in genere vel in specie ac aliis in contrarium praemissorum quomodolibet concessis, approbatis et innovatis.

Quibus omnibus et singulis illorum tenores praesentibus pro plene et sufficienter expressis ac de verbo ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris ad praemissorum effectum, hac vice dumtaxat, specialiter et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo piscatoris die decima quarta ianuarii millesimo octingentesimo trigesimo quinto, pontificatus Nostri anno quarto.

III.

LITTERAE APOSTOLICAE

Quibus fit erectio marchionatus Treviniani in titulum principis, favore comitis Cosmae Conti eiusque successorum masculorum in infinitum '.

GREGORIUS PP. XVI.

ad perpetuam rei memoriam.

Cum Nobis nihil potius, nihil gratius nihilque optabilius esse possit, quam ut omnes ad virtutis amorem et catholicae religionis studium vel maxime excitentur atque inflammentur; tum singulari benevolentiae significatione atque amplissimis honorum titulis eos praesertim viros prosequi solemus, qui generis nobilitate clari, vitae integritate praestantes atque huic Petri Cathedrae firmiter adhaerentes, de christiana et civili republica praeclare mereri aliisque exemplo esse summopere conantur.

Equidem Nos minime latet dilectum filium comitem Cosmam Conti Romanum Treviniani marchionem atque inter cubicularios dilectissimi in Christo filii Nostri magni Etruriae ducis adlectum, virum esse non modo familiae nobilitate spectatum ac fortunae bonis ditatum, verum etiam egregiis dotibus ornatum rebusque optimis institutum, eximia semper religionis, integritatis atque in Nos et hanc Apostolicam Sedem fidei atque observantiae specimina ex

1

tantum rei gratia absolventes et absolutos fore censentes, plena auctoritate Nostra, oppidum Trevinianum in Nepesina et Sutrina dioecesi situm, marchionatus nomine eiusdem dilecti filii Cosmae ornatum in principatum evehimus, quin tamen maiora ex hisce literis illi obveniant iura ac privilegia, quae ex novissimis legibus huiusmodi titulis concessa sunt. Quapropter eumdem Cosmam eiusque successores legitimos et naturales, dummodo a catholica religione non deficiant, commemorati oppidi principes dicimus ac renuntiamus, eisque concedimus atque impertimur, ut hoc titulo etiam apostolicis in literis publicisque tabulis appellentur, ac singulis quibusque iuribus, honoribus, privilegiis, indultis quocumque nomine appellandis, quibus alii principes ex iuris praescripto, vel ex usu et consuetudine modo utuntur, fruuntur, vel uti, frui possunt et poterunt, libere et licite perfruantur.

Decernentes has praesentes literas et in eis contenta quaecumque etiam ex eo quod marchionatus huiusmodi ad principatum necessaria requisita non habeat, et alio quovis praetextu, colore seu ingenio de subreptionis vel obreptionis vitio, aut alio quovis defectu notari, impugnari et in controversiam vocari non posse, sed semper firmas, validas et efficaces existere ac fore suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac illis, ad quos spectat et pro tempore quandocumque spectabit, in omnibus et per omnia plenissime suffragari; sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum palatii apostolici auditores, iudicari et definiri debere, ac irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari.

Non obstantibus constitutionibus et sanctionibus apostolicis etiam speciali mentione dignis, nec non almae Urbis Nostrae etiam iuramento, confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus; privilegiis quoque indultis et literis apostolicis,

1 Ex Bullario Romano.

བPསས

annulo piscatoris die vige lesimo octingentesimo tr ficatus Nostri anno qua

IV

LITTERAE AI

Quibus fit deputatio mi fratrum Minorum sa dispensatione a conve

GREGORIUS

ad futuram re

Paterna charitas, qua militantes complectimur, rum esse sollicitos de bol clari ordinis fratrum Mi ex quo permulti prodier civili republica optime

Itaque cum Ludovicus ordinis minister generali vita migraverit, ac nov ster generalis convocatis ninsulae ex constitution praedecessoris Nostri, q viores esset eligendus, epidemicas infirmitates, tur, ob itinerum difficul ac temporum circumsta vocalium convocationem que vitentur pro electic usque ad exitum sexen choati, de venerabiliur S. R. E. cardinalium neg Episcoporum et Regulari silio, illius sacrae famil torem, auctoritate aposto mus, ne idem ordo ex nis detrimentum capiat.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

rales pertinent, hisce literis mus, constituimus et depu

tholomaeo onus iniungimus, ore capitulum generale conto eiusdem constitutionis, et ae difficultatis convocationis Sedem pro provisione recurem ordo in Hispaniis omni atur, donec idem Bartholonias morabitur, mandamus, ligiosum virum probatum et cum sibique bene visum pro In eodem regno statim de

terea ex virtute sanctae obeenis arbitrio Nostro infligenradus et quocumque munere atis religiosis viris fratrum sancti Francisci, ut eumdem temir a Nobis per has literas alem totius eiusdem ordinis, m incoepti tempore adlectum, Nostrae commodis, facultapraerogativis cum eo munere sinant, utque pacifice utaoperam, eique et religioso eo eligendo in sua absentia = praesto sint.

tque mandamus decernentes validas et efficaces existere ac arios et integros effectus sorillis ad quos spectat, et pro nque spectabit, in omnibus issime suffragari, sicque in oscumque iudices ordinarios causarum palatii Nostri apodicari et definiri debere, ac secus super his a quoquam scienter vel ignoranter con

constitutione praedicta rec. decessoris Nostri Inter grastitutionibus apostolicis etone dignis, nec non praedi

in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum, hac vice dumtaxat, specialiter et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud s. Petrum sub annulo piscatoris die trigesima ianuarii millesimo octingentesimo trigesimo quinto, pontificatus Nostri anno quarto.

V.

BULLA

Qua fit exemptio episcopi Cremensis a iure metropolitico archiepiscopi Bononiensis eiusque subiectio archiepiscopo Mediolanensi1.

GREGORIUS EPISCOPUS

servus servorum Dei

ad perpetuam rei memoriam.

Romani Pontifices eius vices in universa Ecclesia gerentes, cui data est omnis potestas in coelo et in terra, si in custodienda ac dilatanda orthodoxa fide animarumque salute procuranda maxime emicuerunt, quidquid etiam ad rectum ecclesiarum regimen et ad celerem negotiorum expeditionem conducere posse intellexere, id sollicite ac provide decernere consueverunt. Illustria huiusmodi praedecessorum Nostrorum exempla Nos quoque meritis licet imparibus aemulantes, apostolici muneris par- . tes desiderari non patimur, sed libenter ad ea quae aptiori administrandae iustitiae formae ac maiori christifidelium commoditati inservire queunt animum convertimus, ac traditae Nobis potestatis plenitudinem studiose interponimus.

Iam vero preces a dilecto filio Rodulpho comite de Lutzow carissimi in Christo filii Nostri Ferdinandi I Austriae imperatoris regnique Longobardi-Veneti regis apud Nos et Sedem

« ÖncekiDevam »