Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[blocks in formation]

salutem et apostolicam benedictionem.

Expositum Nobis tuo nomine nuper est, te quam cito luminibus omnino orbatum, ab hac Apostolica Sede veniam implorasse clericos tuae dioecesis, si opus fuerit, etiam extra tempora a iure statuta ad ordines promovendi, quas quidem preces abnuere visum est, eaque ratione, ut dubitare sis coactus tum huiusmodi ministerium, tum alia episcopalia officia posse peragere, tametsi bona fide eorum aliquod tuorum presbyterorum ope obieris. Nunc vero a Nobis postulandum curasti, ut posthabito privilegio sacros ordines extra praescripta tempora conferendi, praevia absolutione praeterito super tempore, ad tui conscientiae tranquillitatem tuique gregis commodum procurandum, ex Nostra indulgentia facultatem tibi concedere velimus, cuius vi, non obstante tua caecitate, omnia episcopalia munia in posterum obeas, longo usu et assidua proborum fidorumque ministrantium opera adiutus. Nos igitur quum haec per dilectum filium Nostrum Iacobum S. R. E. presbyterum cardinalem Monico patriarcham Venetiarum Nobis innotuerint, tuum statum et conditionem valde miserati remque gratam tibi non modo, verum etiam ipsi patriarchae Nobis carissimo ac tot nominibus de re christiana et civili optime merito facere cupientes, alacri libentique animo votis tuis, cui ab amplissimi cardinalis officio maximum pondus accedit, obsecundamus.

Quapropter te a quacumque culpae nota, in quam ob ea, quae Nobis exposita sunt, incidisti, absolventes et absolutum fore censentes, ut aliquod in acerba tua infirmitate levamen referas, tibi auctoritate Nostra apostolica, concedimus et indulgemus, ut posthac tametsi luminibus careas, dummodo ecclesiastici viri de - sacris rebus apprime edocti tibique probati, tibi praesto sint, singula quaeque episcopalia munia libere et licite possis exercere.

Non obstantibus apostolicis atque in universalibus provincialibusque et synodalibus conciliis editis generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, caeterisque contrariis quibuscumque.

1 Ex Bullario Romano.

[ocr errors]
[ocr errors]

Datum Romae apud s. Petrum sub annulo piscatoris die vigesima februarii millesimo octingentesimo trigesimo quinto, pontificatus Nostri anno quinto.

XI.

BULLA

Qua fit reintegratio, sedium episcopalium Iuvenacensis et Terlitiensis, in provincia Apuliae, in regno utriusque Siciliae 2.

GREGORIUS EPISCOPUS

servus servorum Dei

ad perpetuam rei memoriam. Aeterni Patris Filius, qui a regalibus sedibus veniens, pacem, quam mundus dare non potest, attulit hominibus, dilectionem ad invicem discipulis suis praecepit, eamque veluti tesseram, qua ipsi praesertim dignoscerentur saepius inculcavit commendavitque vehementer. Nos igitur qui nullis suffragantibus meritis, sed divina favente gratia, regis pacifici legatione fungimur ac omnium christifidelium unam mentem et cor unum esse desideramus et quaerimus, si animorum concordiam inter fratres turbari, ac iurgia aemulationesque exardescere conspicimus, pastoralis officii partes illico interponere, atque opportuna adhibere remedia non praetermittimus, ut eliminatis dissidiis eorumque causis funditus avulsis, populorum quies ac tranquillitas instauretur, et in Domino firmiter constabiliatur.

Iamvero auxiliante Deo post tot divinarum humanarumque rerum perturbationes, reddita pace hominibus bonae voluntatis die decima sexta februarii anni millesimi. octingentesimi decimi octavi inter fel. record. Pium pp. VII praedecessorem Nostrum et rec. me. Ferdinandum I regni utriusque Siciliae regem solemnis inita fuit conventio, qua collatis invicem consiliis, rebus ecclesiasticis mature componendis operam navarunt, ac solliciti quam maxime dignitati episcopali provide consulendi, novum quemdam ordinem ac methodum in sedibus episcopalibus statuendis dioecesibusque eiusdem regni citra Pharum circumscribendis indixerunt, ac de earum numero imminuendo, atque ad locorum praestantiam et census copiam dignitatis ipsius amplitudini congruam una simul convenerunt. Dum haec deliberarentur in consistorio secreto habito die decima quinta sequentis mensis maii sacra infula ornatus et ad binas ecclesias cathedrales Iuvenacensem ac

2 Ex eodem Bullario.

[merged small][ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

luvenacensem et Terlitiensem invicem unitas, et a praedicto Dominico Antonio Cimaglia, ut supra innuimus, gubernatas quomodocumque vacare contigisset, eaedem perpetuo extinctae et abolitae, illarumque civitates, ac dioeceses Melphitensi episcopatui aggregatae et incorporatae censerentur: quod quidem celerius accidit, quam et ipsi suspicarentur. In consistorio enim diei secundae octobris eiusdem anni memoratus Dominicus Antonius Iuvenacensis ac Terlitiensis episcopus ad cathedralem ecclesiam Melphitensem ex ipsius regis nominatione fuit translatus. Quapropter, sicut inter finitimas gentes non raro evenire solet, gravis inde aemulatio exarsit, atque ea subiit inter partes invidia, ut iurgiorum ac dissidiorum periculum suboriretur. Hinc Iuvenacensis ac Terlitiensis populus, eius proceres et clerus, legatis amplissimis ecclesiasticis viris festinarunt supplices adire hanc Apostolicam Sedem, regemque utriusque Siciliae, ut earumdem cathedralium iura sarta tecta tuerentur. Voti compotes licet per plures annos minime effecti, animo tamen non ceciderunt, imo eius rei ergo alacrius contendere nunquam destiterunt ex quo evenit, ut carissimus in Christo filius Noster Ferdinandus secundus hodiernus regni utriusque Siciliae rex illustris assiduis eorum precibus permotus, privata sua officia apud Nos interponens causam eiusmodi agere non dubitaverit, atque ad rem obtinendam viam muniverit. Compertum quippe erat, eam Nobis inesse voluntatem, ut eius rei quam solemnis ipsa respiciebat conventio nulla haberetur ratio nisi prius praelaudatum regem postulationibus, de quibus agitur, plane favere, consensumque regium praestitisse convenienti modo dignosceretur. Deinde causas serio exponendas suscepimus num iis revera inniterentur fundamentis, quibus in pristinam episcopalem dignitetem ecclesiae ipsae restitui et finitimae episcopali ecclesiae Melphitensi pastoris solatio per translationem ad archiepiscopalem sedem Neapolitanam venerabilis fratris Nostri Philippi S. R. E. presbyteri cardinalis Caracciolo nuncupati iam destitutae perpetuo acque principaliter insimul uniri possent; quam qui

scopan

confirmasse patet ex lite pacifici et Super universa est die decima sexta iuli ptingentesimi vigesimi qu cima septembris eiusdem rea sedes perpetuo et ae iunxisse episcopali ecclesi opus non erat antiquiora quaerere exempla cum re sticum praesto esset exem tiensi civitate, cui fel. m pariter praedecessor Noste contulit haud absimili rat liquet ex apostolicis liter Unigenitus, datis sexto kal millesimi septingentesimi eamque sedem perpetuo e episcopali ecclesiae Iuvena tatis titulo insignitam, u

Quocirca summorum Po rum Nostrorum vestigiis in gubernii sententiam exquir quo facilius quacumque du gnoscere possemus, utrum quae eas inter gentes existe revera vigerent, et an ad lica, quam efflagitabant, duceret quoties autem re futurorum in eisdem dioe dignitati, libertati et inder sulere volentes, regiis desi pulorum precibus suffraga hisce tamen legibus nimir scopus pro tempore earum retur libertate, qua et mo omnia sacra episcopalia m dioecesanam synodum cog tationem ac singula quae acta peragere, ubi pro suc per posset et valeret: sec tum dioecesanum seminari dentini praescripto tribus d esset, ipsumque Melphite iam existit cum iis omnib bus, quibus in praesentia varetur tertio ut episcop

[ocr errors]
[blocks in formation]

nis ab expensis, quibus opus esset, vel ad cathedrales ecclesias et episcopales aedes tuendas, vel ad cultum divinum sacrasque functiones peragendas, vel ad novas curias excitandas atque perpetuo instruendas earumque ministros in posterum alendos: quarto ut canonicorum collegia cathedralis templi Iuvenacensis et Terlitiensis, cum episcopalis sedes vacare contigerit, vicarium capitularem libere eligere possint, quin a vicario capitulari Melphitensi dependeat quinto ut inter earum cathedralium canonicorum collegia is servetur ordo, quo capitulum Melphitense praecedat semper capitulo Iuvenacensi et hoc capitulo Terlitiensi, cum pro re ac tempore una simul convenerint et episcopi titulus sit episcopus Melphitensis, Iuvenacensis et Terlitiensis.

Ad haec capessenda consilia, cum eam potissimum ob causam, de qua supra actum est, Nos adduci seu pertrahi passi fuerimus, cumque Nobis relatum fuerit, memoratum regni utriusque Siciliae regem illustrem nedum eidem rei adhaesionem assensumque praebuisse, sed et eam desiderasse vehementer et petiisse instanter, decrevimus, ut firmis praestitutis conditionibus, ad rite probanda quae studiose et confidenter asserebantur, publica documenta atque authentica scripta exhiberentur, propterea quod Nobis cavendum censuimus, ut in negotio de quo partes, quorum intererat, strenue inter se dimicabant omnibus pateret indubitanter, Apostolicam Sedem quocumque deposito partium studio, ipsius regis vota excepisse, eisque obsecundasse ut una simul pacis bono ac eorumdem populorum tranquillitati sive restituendae sive firmandae, sive in posterum perpetuo custodiendae prospiceret, quavis perturbationum discordiarumque occasione, sive periculo eius rei causa penitus sublato. Necesse hinc erat, ut cuncta ad Nostram mentem compararentur, antequam redintegrationis sive erectionis concathedralitatis, opus de quo agitur, plane compleretur. Ex quo accidit, ut partium curae hinc inde impensiores fierent, et qui concessionis gratiam sollicitabant, dilecti nempe filii Cosma Izzo et Caietanus Manerba in ecclesiastica di nitate constituti, quos primicerios vocant a civitatibus Iuvenacensi et Terlitiensi legati ad huiusmodi negotium apud Nos ac regni utriusque Siciliae regem gerendum, probe intellexerint, se nihil in hac quidem causa profecturos, nisi iis uterentur documentis, quorum supra mentionem fecimus. At dilata adhuc res est, propterea quod seminarii praescriptae conditioni nondum ipsi assentientes documenta, prout exquirebantur, minime exhibuere.

At vero rex illustris, qui eiusmodi negotium pro suorum populorum bono confici summopere optabat, ubi primum Nostram mentem clare aperteque cognovit, nulla interposita mora Nos eo, quo par est, obsequio per dilectum

filium comitem Constantinum Ludolf, suum apud Nos et Apostolicam Sedem oratorem adiit, ac expresse a Nobis petiit, ut ecclesias luvenacensem et Terlitiensem pristino concathedralitatis splendore ac iuribus honestare dignaremur; atque omnibus conditionibus a Nobis statutis adhaerens, nonnulla tamen animadvertere maluit, quae institutionem seminarii dioecesani respiciunt a novis ecclesiis cathedralibus erigendis penitus non excludendam ; quum enim rem componere cuperet ad praedictorum populorum tranquillitatem, ad quam Apostolicae Sedis concessionem nedum conducere, sed omnino pertrahere gravioribus argumentis ac rationibus sibi persuasisse affirmavit, verebatur fortasse, ne constituta necessitate unius dumtaxat seminarii, ad quod clerici Iuvenacenses ac Terlitienses convenire deberent, ex ea discordiarum ac litium nova germina exorirentur. Expressa igitur eo modo regis voluntate, et publico apud Nos firmato documento commemorati ecclesiastici viri, preces ipsius regis postulationibus suffultas iterare ac rursus instare coeperunt: atque ut expeditius, quod exorabant, obtinerent, illarum civitatum praestantiam ac dignitatem, quam vindicare impensius satagebant, omnibus palam facere statuerunt, existimantes honorem sedis episcopalis eisdem civitatibus ac etiam titulo congruere, dignasque eas esse amplioribus Sedis Apostolicae favoribus et privilegiis.

Namque Iuvenacensem civitatem ad Adriatici maris oram in ea Apuliae parte, quam provinciam Barensem appellant, sitam, multis nominibus et antiquitate praeclaram, vel ab ipsis Romani imperii primordiis, prout ex vetustis monumentis insignem, et aeris salubritate et agrorum ubertate et populi frequentia et aedificiorum pulchritudine et familiarum nobilitate semper vel maxime praestitisse exponebant. Ineunte vero christiana religione adeo eam illustrem evasisse affirmabant, ut assererent praesto esse documenta, quae ipsam Iuvenacensem civitatem quarto eiusdem religionis seculo habuisse episcopos demonstrant, eamque sin minus circa decimi seculi medietatem fulgore sedis episcopalis auctoritate apostolica iam ornatam fuisse omnino evincunt (veluti Benedicto decimoquarto praedecessori Nostro relatum fuisse ex eius apostolicis literis Unigenitus liquido patet); proptereaque eiusdem episcoporum seriem, de qua nemo dubitat, ad quadraginta tres antistites pervenisse aiebant: ac insuper asseverabant, plures viros sanctitate, doctrina, prudentia, aliisque praeclaris dotibus conspicuos in ea ortum habuisse, ita ut iamdiu promerita fuerit honorificentissimis summorum pontificum, imperatorum ac regum diploma

tibus et favoribus decorari.

De Terlitiensi autem civitate iidem legati narrarunt, luculentiora non deesse monumenta,

[ocr errors]

omnino esse conspicuam, uti ex memoratis apostolicis literis, quarum initium Unigenitus plane colligitur: hisce praeterea et illud accedebat, quod ea celebrior evaserit, ob singularia liberalium artium ac praesertim artis pictoriae monumenta a summis in ea magistris conquisita, quibus inter ceteras eiusdem provinciae urbes singillatim emicabat. Utramque vero civitatem eam praeseferre indolem compertum est, ut et catholicae religioni et Romanae Sedis primatui apprime obsequeretur, ac regibus et supremae politicae potestati obedientiam, fidelitatem observantiamque perfectam inter tot rerum vicissitudines perpetuo praestaret. Neque ea de re commemorare praetermiserunt templorum copiam, atque magnificentiam cleri multitudinem, titulorum beneficialium abundantiam, caenobiorum utriusque sexus regularium praestantiam, laicarum confraternitatum redundantiam, piarum institutionum pluralitatem tam ad hospitalitatis charitatisque officia in nosocomiis, brephotrophiis et gynaeceis exercenda, tum ad inopiam egenorum pia miseratione sublevandam, et ad puellas honesto matrimonio collocandas, congrua dotatione ex praestitutis fortunis, quas Pietatis Montes appellant. His ergo aliisque quamplurimis praerogativis expositis, quum satis insignes et conspicuae huiusmodi civitates esse dignoscerentur, et ad sedis episcopalis honorem ac dignitatem recuperandam iis omnibus plane instructae haberentur, quae ad divinum cultum decore celebrandum, et ad pontificalia solemniter peragenda necessaria sunt, Apostolicae Sedis concessionem, de qua agitur, enixius deprecari perrexerunt, cum compositis pene omnibus, quae requirebantur, id maiori sane fiducia se consequuturos sperarent.

Nos igitur, qui rerum statum accuratissime perpendimus atque carissimi in Christo filii Nostri Ferdinandi Secundi regni utriusque Siciliae regis illustris, expressis postulationibus ac votis annuere cupientes, ut una simul illius gentis bono atque animorum concordiae consulatur, huiusmodi negotium ex laudatis regis desideriis habita canonicarum legum ratione, conficere deliberavimus ad omnipotentis Dei eiusque ssmae Genitricis Virginis Mariae lau

est, destituta pastore, et co rum interest, Nostra auctor petuo dismembramus, seco atque ab ordinaria iurisd superioritate episcopi Melp existentis perpetuo quoqu mus, subtrahimus, praeci omnia et singula instrume generis documenta, ad civ ac Terlitiensem, quovis m illarum incolas, ecclesias dolibet pertinentia ab epis tensi extrahantur, atque car ac Terlitiensi libere tradant Iuvenacii, in provincia Apu episcopali sede honestatam Terlitii in eadem provin antea pontificali sede insi episcopales respective rest erigimus atque constituin episcopalis titulum ac de curia et cancellaria ecclesi singulis honoribus, iuribus rogativis, quibus caeterae sede ornatae, in regno utr Pharum, earumque cives ac uti et gaudere poterunt turum concedimus atque e vero collegialem et parochi sede decoratam, in praedic existentem, ac bmae Virgi Assumptae dicatam, colle naturam extinguentes, in c Juvenacensem appellandam antea eodem titulo extitur collegialem ac parochiale episcopali honore insignit Virgine ad sydera evecta Archangelo nomen, in civi tem, extincto similiter et senti collegialitatis statu ad lem ecclesiam Terlitienser parochialem eadem invoca himus atque attollimus, sin ecclesiis Iuvenacensi ac Te minandis, sedem, cathedral scopalem una cum suo resp

[ocr errors]

m ipsam Iuvenacii cum toto Melphitensi dioecesi ut supra cesi novi episcopatus Iuvenaer civitatem Terlitii cum inio a dioecesi Melphitensi deecesi novi episcopatus Terliquoque adsignamus atque atquidem civitates Iuvenacii ac e integra territoria respectivis pra attributa, ac in illis exitia ecclesias, monasteria, si ecumque omnia, sive saecuia beneficia ecclesiastica, sive e cura, aliaque loca pia, item ersonas et incolas tam laicos, n tamen exemptos, cuiusvis t conditionis ordinariae iurisac potestati futuri ac pro s antistitis respectivarum eclium Iuvenacensis atque Terpariter submittimus atque

Praeterea futurus ac pro tempore existens Melphitensis, Iuvenacensis ac Terlitiensis, episcopus, pro examinandis iis, qui parochiales ecclesias petunt, peculiares examinatores synodales in singulis ecclesiis eligere debebit, quibus ipse, cum opus fuerit, pro suo libitu, nulloque facto examinatorum ecclesiarumque discrimine, uti poterit: distinctum vero vicarium in spiritualibus generalem cum sua curia, sumptibus ut infra alendum in memoratis cathedralibus ecclesiis Iuvenacensi et Terlitiensi debeat perpetuo designare: tempore autem vacationis sedis episcopalis capitulum Iuvenacense proprium vicarium capitularem et capitulum Terlitiense similiter alterum vicarium capitularem, qui nulla erga vicarium capitularem Melphitensem penitus adstricti subiectione suam in Iuvenacensi ac Terlitiensi dioecesibus libere exerceant iurisdictionem ad normam Tridentini decreti adsciscere teneatur, reservata semper et quandocumque capitulo ecclesiae Melphitensis super capitulum Iuvenacense ac pariter capitulo Iuvenacensis ecclesiae super capitulum Terlitiense praecedentia, tam in synodis, quam in ceteris quibuslibet actibus sacrisque functionibus, ad quas capitula convenire insimul contingat.

Pro decenti autem futurorum ecclesiae Iuvenacensis antistitum habitatione aedes ecclesiae cathedrali proximas ad praedecessores episcopos Iuvenacenses olim pertinentes, a capitulo Iuvenacensi plene instauratas vel instaurandas, et ab eodem capitulo suis expensis, ut infra, perpetuo servandas ac tuendas; similique modo pro futurorum episcoporum Terlitiensium habitatione aedes satis amplas, pulchras, bonaeque structurae a dilecto filio Thoma Desario, Terlitiensis ecclesiae archidiacono, futuris Terlitiensibus praesulibus donatas seu donandas, ad sumptibus capituli ut infra perpetuis futuris temporibus conservandas, adsignamus et adscri

iscopales ecclesias Iuvenacenem sic erectas alteri episcopali nsi acque principaliter simili tate perpetuo unimus ac unita ut una non sit alteri sub= tres memoratae cathedrales ependenter, ac aeque princinitae. Utramque insuper caam Iuvenacensem ac Terlim atque unitam perpetuo una hitensi ecclesia Nobis et Apoediate subiicimus, subiectamnus et ab uno eodemque pro antistite, qui simul catheelphitensis et novarum ut suim, seu noviter erectarum caarum Iuvenacensis et Terlicenseatur et sit, perpetuo regi mus atque mandamus, ita ta-bimus. clesiarum futurus ac pro temistes in omnibus et quibussive unam, sive aliam ex trioecesibus respicientibus Melcensis ac Terlitiensis iugiter episcopus ad praedictas ec

Itemque ut futuri pro tempore existentes Iuvenacenses ac Terlitienses episcopi pontificalem suam dignitatem tueri valeant, dotationem ipsam ex bonis, redditibus aliisque iuribus, quae ad antiquas mensas Juvenacensem ac Terlitiensem spectabant, quaeque a mensa Melphitensi

« ÖncekiDevam »