Sayfadaki görseller
PDF
ePub

episcoporum habitatione, quam pro curia ecclesiastica in utraque civitate luvenacii et Terlitii ut supra descriptae et assignatae respectivorum capitulorum impendiis sine ulla episcoporum cura perpetuis futuris temporibus conserventur; ut onus stipendii, qua vicariis generalibus qua officialibus curiae ecclesiasticae adsignandi, si eiusmodi adsignatio sit in usu aut necessitas eam requirat, in utraque dioecesi ab ipsis capitulis cathedralibus substineri debeat: quae omnia et singula onera memoratis capitulis imposita et ab eis libenter excepta, legitimisque documentis munienda ab infrascripto literarum apostolicarum exequutore diligenter inspici et approbari decernimus atque mandamus.

In eadem autem collegiali ecclesia Iuvenacensi ad cathedralis honorem evecta, seu redintegrata instituimus atque erigimus capitulum viginti constans canonicalibus praebendis, inter quas adnumerabuntur quatuor dignitates, nimirum archidiaconatus, quae post pontificalem erit prima dignitas pro uno presbytero in theologia magistro, vel in utroque iure, seu saltem canonico, doctore, aut licentiato in aliqua approbata studii generalis universitate, et iis gaudebit honoribus, privilegiis et praeeminentiis, quae iure vel consuetudine ei competunt; archipresbyteratus, quae secunda, cui onus incumbit cura animarum et duo primiceriatus, quae tertia et quarta erunt dignitates, ac sexdecim canonicatus, comprehensis theologali ac poenitentiaria praebendis per concursum ex sacrorum canonum praescripto conferendis, ac insuper viginti mansionariatus seu participantes.

Similique modo in praefata collegiali ecclesia Terlitiensi in cathedralem erecta suum redintegramus, seu noviter constituimus capitulum viginti septem conflatum canonicalibus praebendis, quas inter quinque dignitates, nempe archidiaconatus, quae prima erit post pontificalem dignitas pro uno presbytero in sacra theologia, vel in utroque iure, sin minus in sacris canonibus doctore, aut licentiato in aliqua approbata studiorum universitate, ac iis omnibus fruetur honoribus, iuribus ac privilegiis, quae similibus dignitatibus iure vel consuetudine inesse dignoscuntur: archipresbyte

erectarum cathedralium ecc sis ac Terlitiensis absque literarum expeditione, vigor rogamus atque instituimus.

Ac praeterea eisdem ca cathedralium ecclesiarum I litiensis, noviter per Nos ere tempore existentibus, ut i quatenus immutatio status quirat, feliciori earumdem censis ac Terlitiensis respe tularis sacristiae et fabrica ac bonorum statui ac regi rum eis incumbentium im canonicarum aliorumque di celebrationi, fructuum, dist rumcumque emolumentoru administrationi, poenarumq sides et a recto desciscent impositioni prospicientes p dinationesque, sacris tamen Tridentini decretis et aposto non adversantia, condendi e edita corrigendi, declarandi condendi reservato tamen e Juvenacensi ac Terlitiensi i dem statuta diligenter inspic sanciendi, plenam atque of tem, apostolica auctoritate impertimur. Eisdem quoqu nonicis pro tempore exist atque largimur facultatem omnibus ac singulis tam s temporalibus gratiis, privile praeeminentiis, insignibus aliarum similium in utriusqu Pharum existentium cathed capitula, dignitates et canon tudine, privilegio, aut alias tamen titulo oneroso, aut legio particulari utuntur ac adhuc sint in usu et non crisque canonibus, constitu apostolicis non repugnent.

Praeterea memoratis capi venacensis ac Terlitiensis demque praebendarum dota

16

ACTA GREGORII PP. XVI.

capitula, dignitates, canonici ac mansionarii
seu participantes in statu collegialitatis nunc
ut supra respective suppressae potiebantur, nulla
prorsus super his facta innovatione attribuimus
et adiudicamus. Similique modo tum fabricae,
tum sacrario utriusque commemoratae cathe-
dralis ecclesiae illam pro cultu ac tuitione do-
tem, quae iam constituta reperitur vigore prae-
sentium adsignamus atque tribuimus. Quod
vero spectat ad ecclesiasticum clericorum se-
minarium pro dioecesibus Iuvenacensi ac Ter-
litiensi, volumus atque mandamus ut quoties
episcopus pro suo arbitrio ac eorumdem po-
pulorum tranquillitate in Domino expedire cen-
suerit, adolescentium clericorum seminarium ad
formam concilii . Tridentini in commemoratis
civitatibus Iuvenacensi ac Terlitiensi erigere et
instituere queat, dummodo census ad id ne-
cessarius praesto sit, ita tamen ut ipsis civita-,
tibus liberum sit pro communi iuventutis in-
stitutione, collegia comparare, eodem episcopo
non abnuente, nisi gravi et iusta de causa cau-
tumque sit, ne onus aliquod eidem episcopo
imponatur.

Praesentes porro literas semper et quando-
cumque validas et efficaces esse ac fore, suosque
plenarios et integros effectus sortiri ac obtinere
et ab omnibus, ad quos spectat inviolabiliter
observari debere, ac nullo unquam tempore ex
quocumque capite vel causa, etiam ex eo quod
praemissis capitulum cathedralis ecclesiae Mel-
phitensis modo vacantis, et alii quorum interest
aut interesse posset in futurum, cuiusvis status,
ordinis, praeeminentiae ac dignitatis sint, etiam
specifica mentione digni, non consenserint, aut
vocati et auditi non fuerint, tametsi suorum in-
dultorum aut privilegiorum vigore vocari aut
audiri debuissent, de subreptionis, obreptionis,
aut nullitatis vitio, vel intentionis seu quopiam
alio quantumvis magno, inexcogitato, substan-
tiali, vel specialem requirente mentionem defe-
ctu notari, impugnari, invalidari, retractari, in
ius vel controversiam vocari, aut ad viam et
terminos iuris reduci, vel adversus illas quod-
́cumque iuris, vel facti, aut gratiae remedium
impetrari in iudicio et extra illud nullatenus
posse, neque easdem praesentes literas sub qui-
busvis similium vel dissimilium gratiarum re-
vocationibus, derogationibus aliisque contrariis
dispositionibus, ex quibuslibet causis et sub
quibuscumque tenoribus ac formis, et cum qui-
busvis clausulis ac decretis comprehendi, sed
semper et omnino ab illis excipi, sicque et non
alias per quoscumque iudices ordinarios vel de-
putatos, quavis auctoritate fungentes, etiam cau-
sarum palatii apostolici auditores, ac S. R. E.
cardinales etiam de latere legatos, dictaeque Se-
dis nuncios sublata eis et eorum cuilibet quavis
aliter iudicandi et interpretandi facultate, iudi-
cari et definiri debere, et si secus super his a
quoquam quavis auctoritate scienter vel igno-

ranter contigerit attentari, irritum et inane decernimus atque declaramus.

Non obstantibus cancellariae apostolicae regula de iure quaesito non tollendo, de suppressionibus, dismembrationibus perpetuis ad partes committendis, etiam vocatis omnibus, quorum interest, aliisque Nostris et cancellariae regulis ac Lateranensis concilii novissime celebrati, in contrarium praemissorum quomodolibet editis, etiam in synodalibus, provincialibus generalibusque conciliis, specialibus, vel generalibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, nec non dictae ecclesiae Melphitensis et quarumcumque ecclesiarum etiam iuramento, confirmatione apostolica, vel quavis alia firmitate roboratis statutis et consuetudinibus, privilegiis quoque indultis, ac decretis, etiam Motu-Proprio, et de apostolicae potestatis plenitudine, seu consistorialiter et ad regum aliorumque supremorum principum instantiam in contrarium praemissorum quomodolibet concessis, confirmatis et innovatis. Quibus omnibus et singulis, etiamsi pro illorum sufficienti derogatione, de illis eorumque totis tenoribus, specialis, specifica, expressa et individua, non autem per clausulas generales idem continentes mentio, seu quaevis alia expressio habenda, aut aliqua alia exquisita forma servanda foret, illorum omnium et singulorum tenores praesentibus pro plene et sufficienter expressis, ac de verbo ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum, hac vice dumtaxat, specialiter et expresse derogamus, ac derogatum esse volumus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Quocirca ut praemissa omnia sic per Nos, ut praefertur, disposita suum integre sortiantur effectum, venerabili fratri Gabrieli Ferretti archiepiscopo Seleucensi, Nostro et Apostolicae Sedis nuncio in civitate Neapolis commoranti, quem in harum literarum Nostrarum exequutorem eligimus, per apostolica scripta mandamus, ut ipse per se vel per alium virum ecclesiastica dignitate insignitum, ab eo subdelegandum praesentes Nostras literas ubi et quando opus fuerit et quoties ab iis quorum interest, aut ab aliquo eorum fuerit requisitus, solemniter publicet et exequatur, omniaque et singula in eis contenta faciat, auctoritate Nostra, ab omnibus ad quos spectat et pro tempore spectabit, inviolabiliter observari, atque ut tam ipse, quam persona ab eo subdeleganda super quacumque oppositione in actu executionis quomodolibet oritura etiam definitive, et quacumque appellatione remota, pronuntiare libere ac licite possit et valeat, contradictores quoslibet ac rebelles per sententias, censuras poenasque ecclesiasticas, aliaque iuris et facti remedia compescendo, invocato etiam si opus fuerit auxilio brachii saeculariis, plenam et omnimodam facultatem concedimus atque elargimur.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]
[blocks in formation]

1 Ex Collectanea S. Congr. Episcoporum et Regul. auctore Bizzarri.

ACTA GREGORII XVI. Vol. II.

X.

O invitandis oblatoribus neta vigesimae et sextae pro

na octava martii millesimo esimo quinto.

- card. SALA praefectus
p. Ephesinus secretarius.

XIII.

E APOSTOLICAE

sio exuviarum sancti Neiti

bili episcopo Rosnaviae in

erabili fratri ni Scitowsky snaviae in Hungaria

ORIUS PP. XVI.

rabilis frater, stolicam benedictionem.

gratum ac periucundum est, Od voluntatis erga istud caRosnaviense et singularis bee in te illius ecclesiae antiui pastorali tuo munere naperfungens, de re catholica cathedra mereri summopere enim alias animi ingeniique s superque praeditus in grerediti salutem procurandam nullam unquam occasionem

riptorum, nisi super experimentis xpressa dispensatio a S. Congredebent praescribere edictorum afis si ipsi officio suo defecerint,

numentum, quo tuum cathedrale templum decoretur. Habe igitur sacras Neiti martyris exuvias in sepulcreto Callixti die vigesima secunda februarii anno millesimo octingentesimo decimo nono effossas, una cum sanguinis phiala atque inscriptione NEITI IIIXI. IN PACM, quas in triumphum dispositas in urna lignea aurata, crystalloque interius munita, collocandas curavimus, atque authentico testimonio Nostrae pontificiae domus sacristae die vigesima tertia proximi superioris mensis dato, muniendas mandavimus.

Ut autem huiusmodi donum magis magisque in pretio possit haberi, ac martyris honori, spirituali vero populi tui commodo esse possit, concedimus et indulgemus, ut die, quo ipsius martyris exuviae publicae fidelium venerationi exponentur arbitrio tuo praefiniendo, nunquam tamen immutando, sacrum solemne communis unius martyris in eodem cathedrali templo quotannis in perpetuum liceat celebrari. Omnibus praeterea utriusque sexus christifidelibus, qui vere poenitentes et confessi ac sacra communione refecti eodem festo vel septem continentibus diebus illud templum adierint, ibique pro christianorum principum concordia, haeresum extirpatione ac Sanctae Matris Ecclesiae exaltatione pias ad Deum preces effuderint, perpetuis temporibus, plenariam omnium peccatorum suorum remissionem et poenitentiarum relaxationes misericorditer in Domino elargimur. Postremo huic benevolentiae pignori apostolicam Nostram benedictionem adiungimus, qua te tuumque gregem in Christo peramanter complectimur.

Datum Romae apud sanctum Petruin sub annulo piscatoris die vigesima martii millesimo octingentesimo trigesimo quinto, pontificatus Nostri anno quinto.

[blocks in formation]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

чаш ་་་ས་་་Pས་་་་ P་་ས་ཟས

consilio tribuere solet, ut magis magisque virtutum omnium ornatu praefulgeant ac suscepti ministerii partes rite obeuntes, spirituali populorum bono omni ope et opera prospi

ciant.

Quum igitur dilecti filii sex canonici, qui etiam parochi animarum curam gerentes, collegium in metropolitano templo Montis Regalis efficiunt, enixis precibus a Nobis efflagitaverint, ut praeter rocchetum, quo iam utuntur, mozzeta ornentur, Nos maiori illius templi splendori atque eorum dignitati consulere cupientes, eorumdem canonicorum votis annuendum existimavimus.

Quamobrem commemoratos canonicos itemque parochos peculiari beneficentia prosequi volentes et a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti aliisque ecclesiasticis censuris, sententiis et poenis, quovis modo et quacumque de causa latis, si quas forte incurrerint, huius tantum rei gratia absolventes et absolutos fore censentes, iis qui modo sunt, quique in posterum erunt, canonicis et parochis collegii metropolitani templi Montis Regalis, ut non solum rocchetum, verum etiam mozzetam nigri coloris, pro arbitrio tamen venerabilis fratris archiepiscopi Montis Regalis, in choro, in conventibus, seu in capitulis, ut dici solet, quum deliberationis causa coguntur, in sacris supplicationibus aliisque functionibus gestare libere et licite possint, auctoritate Nostra apostolica, hisce literis, perpetuum in modum concedimus atque indulgemus.

Decernentes has praesentes literas semper firmas, validas et efficaces existere et fore suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac illis, ad quos spectat et pro tempore quandocumque spectabit, in omnibus et per omnia plenissime suffragari; sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum palatii apostolici auditores iudicari et definiri debere, ac irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari.

Ex Bullario Romano.

XV

INDUL

Quo fit concessio indur gnium favore canoni giatae Sgurgolae, di

GREGORIUS

ad perpetuam r

Cum Nobis nihil poti possit, quam ut divini cu in templis vel maxime e ornamenta iis potissimun buere solemus, qui iisd manus eorum in sancta. laudes Deo persolvunt.

Exponendum Nobis c nonici collegialis templi, nitate nomen, Sgurgulae; eorum in votis esse ad gendum, induere posse violacei coloris, quae esse debet, aestivo vero circum ornata cum glob ribus ansulis. Enixis it efflagitarunt, ut huiusm stra indulgentia perpetu

Nos vero eiusdem te cupientes, illius canonico existimavimus. Quamob nicos peculiari beneficer et a quibusvis excomm nis et interdicti aliisque sententiis et poenis quo de causa latis, si quas tantum rei gratia absoly censentes, iis, qui mod sterum erunt, canonicis d ctissimae Trinitatis Sg

2 Ex eodem Bullario.

« ÖncekiDevam »