Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

.

[ocr errors]

merie, Comanie, Bulgarieque Rex, ac Marchio Brandenburgen., nec non regni Bohemie et Lucemburgen. heres, ad perpetuam rei memoriam. Et si imperialis preheminentie generosa sublimilas erga fideles et devotos sacri Romani imperii, et precipue inclitos principes, qui ad ipsius decus et gloriam adornantur, jugiter nos moneat esse sollicitos, ad honorem tamen omnipotentis Dei, cujus providentia nos quamquam immeritos sue bonitatis dignatione in apicem dignitatis Cesaree collocavit, erga principes ecclesiasticos et ipsorum ecclesias ac loca divino cultui mancipata, cordis nostri et mentis intentio ferventius inflammalur, ut illis submoveamus incommoda, profectus procuremus, et commoda pacis ac quietis compendia ministremus, justisque et rationabilibus corundem principum et ecclesiasticarum personarum petitionibus annuamus et volis. Sane venerabilis et illustris Fredericus de Blanckenhem, episcopus Trajecten., princeps et consiliarius noster et sacri imperii devotus fidelis, dilectus, ad nostram accedens presentiam, personaliter nostre Mati. cum devota modestia supplicavit, ut ipsum et ecclesiam suam Trajecten. de omnibus et singulis regalibus, feudis, bonis mobilibus et immobilibus ac omnibus juribus temporalibus, quocunque nomine censeantur, a nobis et sacro Romano imperio dependentibus, ad ipsumque et ecclesiam suam predictam spectantibus, investire, illaque sibi de novo infeudare et concedere; quodque omnia et singula privilegia , indulta, literas, libertates, gratias, observantias, bona, proprietates et possessiones, emunitates, jura, statuta, consuetudines jurisdictiones et concessiones sibi et ecclesie sue predicte tam a divis imperatoribus sive regibus Romanis nostris predecessoribus et precipuo, beate recordation., Karolo quarto, Romanorum imperatore, domino et genitore nostro carissimo, data sive datas, concessa sive concessas innovare, approbare, ratificare et ex certa nostra scientia de solite imperialis celsitudinis clementia, confirmare gratiose dignaremur. Nos igitur ad gloriam et reverentiam Dei omnipotentis et sublimis, qui nos monarcham sue sacrosancte monarchie militantis, sola sua misericordia dignatus est preficere, ecclesias Christi et ecclesiasticas personas singulari fovere desideramus patrocinio pietatis. Quapropter prefati Frederici episcopi et principis nostri virtuosam industriam, constantiam fidei et sincere affectionis puritatem, quibus ipsum virtutum meritis, verbis, operibus et exemplo clarere limpidius experimur, quoniam etiam precedente fame celebris preconio de ipso fuerit vox testata , nec non pure ipsius sinceritatis affectum, quoad imperatorie majestatis honorem, locis et temporibus oportunis, omni benevolentie studio promptum se reddidit hactenus sollertein, placidum et acceptum, et ut ipsum in antea pro nostris et sacri imperii beneplacitis fortius animemus, suis justis et rationabilibus supplicationibus annuentes ipsum episcopum et ejus ecclesiam Trajecten, de omnibus et singulis regalibus, feudis, bonis mobilibus et immobilibus, ac omnibus juribus temporalibus, quocunque nomine censeantur, a nobis et sacro Romano imperio dependentibus, ad ipsumque episcopum, principem nostrum et ejus ecclesiam Trajecten. ab antiquo de jure justisque titulis spectantibus investimus per presentes, illaque sibi de novo infeudalnus et concedimus gratiose, nec non universa et singula privilegia, indulta, literas, libertates, gralias, concessiones, emunitates, jura, statuta, consuetudines, jurisdictiones et observantias, bona, proprietates et possessiones, de verbo ad verbum in omnibus eorum sententiis, punctis, clausulis, ac si ipsorum privilegiorum, jurium, jurisdictionum et literarum, indultarum, libertatum, gratiarum, emunitalum, statutorum, consuetudinum et observantiarum, donorum, proprietalum et possessionum tenores presentibus essent inserti et totaliter expressati, sibi et ecclesie sue predicte, ut premittitur, concessas et concessa, sive dictus Fredericus episcopus suiquc predecessores eis hactenus violentia prepedienti usi fuerint sive non, animo deliberato, non per errorem aut improvide, sed sano principum, cornitum et procerum nostrorum accedente consilio, ex certa nostra scientia ac de nostre imperialis potestatis plenitudine, concedimus, innovamus, approbamus, laudamus, ratificamus et presentis scripti patrocinio, sicut rite processerunt, et proinde confirmamus et communimus, nostris et sacri

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]
[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][merged small]

imperii ac aliorum juribus in aliis semper salvis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostre investiture, infeudacionis, concessionis, innovationis, approbationis, laudationis, ratificationis, confirmationis et communitionis paginam infringere, aut ei quovis ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, nostram et sacri imperii indignationem ac penam centum librarum puri auri, quarum medietatem imperialis nostri erarii sive fisci, residuam vero partem injuriam passorum usibus decernimus applicari , se noverit irremissibiliter incursurum, presentium sub nostre majestatis sigilli appensione testimonio literarum. Datum Novomagii. Colonien. dioc., anno dni millesimo quadringentesimo sextodecimo, die decima septima mensis Novembris, regnorum nostrorum anno, Hungarie etc. tricesimo, Romanorum electionis septiino, coronationis vero tertio. Super plicam erat scriptum: ad mandatum domini regis , Johannes de Strigonio, prepositus et vicecancellarius.

Collationata praesens copia cum originalibus literis, sigillatis sigillo magno subimpenso sericeis cordulis rubei et blavei colorum, concordat, per me,

LAMSWEERDE, nim. eccles. praedictae.

IX.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

In nomine domini , amen. Universis presentibus et futuris, Wilhelmus, Dei gratia, abbas sancti Trudonis, ordinis sancti Benedicti Leodien. dyoc. salutem in domino cognoscere veritatem. Ea, que judicio vel concordia terminantur, firma debent et illibata persistere, et, ne in recidive contentionis scrupulum relabantur, scripturarum convenit presidio communiri. Hinc est , Iquod universitati vestre tenore presentium innotescimus, quod , cum inter serenissimum principem, dominum Wilhelmum, Dei gratia, clare memorie , quondam regem Rom. illustrem ex una parte, et viros venerabiles prepositum et capitulum ecclesie sancti Johannis in Trajecto ex altera, super possessione et proprietate terrarum, jurisdictionum et decimarum apud Ovendrecht, Cudelstert et Westfene, nec non et super aliis locis vicinis orta dudum fuisset materia questionis, tandem in presentia venerabilis patris, domini Hugonis tituli sancte Sabine, presbyteri cardinalis, tunc in partibus Alemannie apostolice sedis legati, accedente utriusque partis consensu, in nos extitit compromissum, pront in literis ipsius domini Regis, nec non prepositi et capituli ecclesie sancti Johannis predicte, ac Reverendi patris dni Hugonis, cardinalis predicti, plenius continetur, quarum tenorem de verbo ad verbum presentibus duximus inferendum. Forma itaque literarum domini regis est talis : Wilhelmus etc. Datum Colonie m. kl. Novembr., indict. XI. anno domini M. Tro

. quinquagesimo secundo. Forma vero literarum prepositi et capituli sancti Johannis talis est: Viro religioso elc. Actum Colonie etc. uts. Forma etiam literarum domini Hugonis etc. talis est : Frater Hugo etc. Actum et datum Colonie etc. uts. Nos vero super premissis, recepto in nos onere et auctoritate arbitrandi seu statuendi secundum formam superius expressam, ad loca predicta personaliter accedentes , scilicet Ovendrecht, Cudelstert et Westvene et ad loca vicina, de premissis diligenter inquisivimus, instrumenta examinavimus, testesque juratos recepimus, et eorum dicta in scriptis redegimus, vivente adhuc quondam predicto domino Rege, bone memorie, et specialiter hoc volente, nec non et venerabili patre predicto, domino Hugone, presbytero cardinali, apostolice sedis legato adhuc infra legationis sue terminos existente ; et sic deligenter inquisita veritate et examinato de plano et summatim negocio, invenimus, possessionem jurisdictionum ac dccimarum dictorum locorum et aliorum vicinorum, ad prepositum et capitulum ecclesie sancti Johannis predicte, pleno jure, pertinere , nec non et ipsos et antecessores eorum a longis retroactis temporibus, de quibus non extat

[ocr errors]

memoria, in predictorum possessione pacifica extitisse , licet quque ballivi Hollandie, dominorum suorum terminos extendere cupientes, aliqua de premissis invaserint et occupaverint minus juste, in salutis sue et dominorum suorum grave pericolum et jacturam. Inferiorum enim culpa non solum ipsis sed et superioribus suis non injuste retorquetur in penam, quorum se auctoritate non recte tuentur. Considerantes autem, quod predictus dominus Rex, clare memorie, karissimus quondam dominus noster, predictam causam in examen nostre conscientie ponens, ipsam ex speciali fiducia fidei nostre commisit , fidelitatis debito non cogente, Desideramus ex corde ipsius animam relevari a pena, et heredes ejus expiari a culpa, pro certo sperantes, ipsos ex hoc in melius prosperari, si predictam corrigentes injuriam, beatissimos Johannem Baptistam et Johannem Euangelistam, pratronos predicte ecclesie gloriosos, acquirere sibi studeant apud districtam jadicem Jhesum Christum, non adversarios contra se graviter conquerentes, sed pios potius ad vocatos pro salute sua efficaliter exorantes. Nos igitur tam predicti domini regis, pie recordationis, Karissimi quondam domini nostri, quam heredum suorum, teste Deo, zelantes salutem, habito jurisperitorum et multorum proborum consilio, pietate suadente, caritale urgente, justitia exigente, et virtute obedire nos ad hoc finaliter com pellente, preposito et capitulo supradictis , possessionem jurisdictionum et decimarum de Ovendrecht , Cudelstert et Westvene , nec non et locorum vicinorum cum juribus et pertinentiis suis, per sententiam diffinitivam in hiis scriptis adjudicamus supradicto domino v. Regi, pie memorie, suisque heredibus et successoribus eisdem per eandem nostram sententiam, perpetuum silentium imponentes, ordinantes etiam, quod ejusd. dni Regis heredes et successores, prepositum et capitulum superdictos de predictis decimis usque ad medietatem Venne inculte, ex nunc in antea in pace gaudere promittant, nec ipsos super eisd. perturbent aliquatenus vel molestent, sed pocius predictam nostram sententiam et ordinationem observent bona fide et faciant inviolabiliter observari. Ordinamus etiam, humiliter supplicantes, ut prepositus et capitulum supradicti illatas sibi injurias predicto dno Regi devote remittant et in libris ecclesie sue diem sive obitus conscribentes, anniversarium ejus in missis, vigiliis et in aliis suffragiis Karitatis in ecclesia sua celebrantes observent et faciant annuatim a suis successoribus in perpetuum observari, ut si quid ex humane corruptionis fragilitate remansit, in eo purgatorii acerbitate purgandum per hec et alia fidelium pia suffragia dignetur remittere et penitus extinguere, magna valde .... salvatoris. In quorum omnium testimonium si noticiam pleniorem , presens scriptum fieri fecimus, et sigilli nostri munimine roborari. Datum anno dni M. cc. sexagesimo quarto, mensi Febr., feria quinta post festum beati Mathie apostoli, continuata a die precedenti.

super

[ocr errors]

X.

[ocr errors]

Anno domini M.ccc. in, orta questione inter Reverendum in Christo patrem et dominam, dominum Guidonem, episcopum Trajecten. ex una ac prepositum et fratres ecclesie sancti Johannis Trajecten. partibus ex altera , super alta jurisdictione etc. et ad instantiam episcopi memorati celebrato et indicto capitulo in domo capitulari majoris ecclesie Trajecten., ac vocalis vocandis, conclusum est et judicatum per capitul., neminem habere in terra Trajecten. altam jurisdictionem preter prepositum et fratres ecclesie sancti Johannis Trajecten., deinde memoratus Rdus, in Christo pater et dominus Guido episcopus fecit convocari omnes et singulos pares curie sue ac militares et nobiles feudales et vasallos, et desuper capitulum vulgariter dictum Maelstadt servari et celebrari peten. per memoratos militares pares curie ac feudales super alta jurisdictione hujusmodi concludi et sententiari; tandem de omnium eoram consensu conclusum fuit, et nomine presentium omnium per os strennui militis domini

[ocr errors]

Ghysberti, domini de Ghoye, sententialiter pronunciatum est , videlicet, quod nemo preterquam prepositus ecclesie sancti Johannis Trajecten., haberet altam jurisdictionem in terra Trajecten., nisi talis posset docere per privilegia aut literas patentes.

Collationata prescripta copia cum registro seu libro statutorum ecclesiae sancti Joannis Trajecten, , ex quo extracta est, concordabat cum eodem.

XI.

Guido, Dei gratia, episcopus Trajectensis, universis et singulis christifidelibus, ad quos presentes nostre litere pervenerint, notum facimus, quod nos sub anno dni millesimo trecentesimo undecimo feria fecunda post festum pasche, in curia domus nostre Trajecten, vidimus literas Conradi, episcopi Trajecten., predecessoris nostri, non abolitas, sigillo ipsius Conradi episcopi sigillatas, prout sequitur:

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Cognoscant fideles, tam futuri quam presentes, , quod Anselmus, etc.

Quam donationem a dicto Conrado, episcopo Trajecten., factam , nos Guido, episcopus Trajecten, predictus, approbamus et ratificamus, ac auctoritate nostra ordinaria , in hijs scriptis confirmamus. In cujus rei testimonium et munimen, Nos Guido, episc. Trajecten. predictus, sigillum nostrum presentibus duximus apponendum. Datum et acium, anno dni millesimo trecentesimo undecimo, feria secunda post diem Pasche.

Collationata praescripta copia cum libro statutorum ecclesiae sancti Johannis Trajecten., ex quo extracta est, concordabat cum eodem.

XII.

Ad perpetuam rei memoriam habendam, sciendum est, quod anno M.ccc. Lxxxu, indictione quinta, mensis Martii die ricesima prima, hora quasi tercia , reverendo in Christo, patre ac dno, dno Florentio de Wevelichoven, episcopo Trajecten., nec non venerabilibus viris dnis Labberto Bolle decano, Michaele Moliart, Everardo Foeck, Johanne Albo, Wilhelmo Baser, Johanne de Tuy!, Johanne de Boesichem et Arnoldo de Campen majoris , Everardo Foeck decano, Johanne Vtenleen , Bartholdo de Ruwenhoven, Gerardo Byerwisch, Gerardo de Bronchorst, Erenberto Vtenleen et Ghysberto Hoeyer sancti Salvatoris, Rodolpho de Doetinchem, Johanne de Compostella , Huberto Wyse, Johanne de Arnhem et Ghişelberto Pape sancti Petri, Frederico de Maern, Jacobo de Aelrehorst, Fredrico Veltman, Johanne de Zande, Wilhelmo de Wyck, Geverdo de Westrenen, Wenmaro ten Goey, Nicolao Scatter et Wilhelmo Zuermont sancti Johannis, magistro Petro vanden Velde preposito sancti Johannis, Jasone, Gunpardo Henpone, Arnoldo Voss et Henrico de Monyouwen sancte Marie ecclesiarum Trajecten. canonicis generali capitulo ad infrascripta specialiter indicto in loco capitulari ecclesie" Trajecten., ad hoc capitulariter congregatis , dictus dominus decanus Trajecten. tunc palam et publice in loco capitulari dictis dominis presentibụs retulit heç verba vel similia in effectu, videlicet, quod alias nonnullis discordiis, controversiis et dissentionibus super alta jarisdictione in Wilnis el in Achtienhoven inter dictos domiņum Trajecten. tunc presentem asserentem altam jurisdictionem in Wilnis et in Achtienhoven, ad se et ecclesiam suam Trajecten. pertinuisse et pertinere, et ipsum ac suos antecessores episcopos Trajecten. in plena possessione hajusmodi jurisdictionis fuisse et esse parte ex una, et prepositum et capitulum ecclesie sancti Johannis Trajecten. asserentes de contrario et dicentes , quod jurisdictio alta in

[ocr errors]

locis antedictis a tanto tempore, quod de contrario ejus memoria hominum non existit, pertinuit et pertinere consuevit, et adhuc pertinet ad ecclesiam S. Johannis ac ad prepositum et capitulum dicte ecclesie S. Johannis nomine ejusd. ecclesie, et quod eisdem temporibus et per eadem tempora ecclesia, prepositus et capitulum ecclesie sancti Johannis predict. continue fuerunt et esse consueverunt et sunt in plena et pacifica ac quieta possessione jurisd. hujusmodi, salya turbatione presenti ex altera parte habita et orta , idem domini episcopus et prepositus et capitulum ecclesie sancti Johannis partes predicte, volentes tandem super hiis absque magnis dispendiis partium amicabilem dictis controversiis et dissentionibus finem imponi, super hujusmodi controversiis et dissentionibus sedandis, prelatis et capitulis videl. najoris , sancti Salvatoris, sancti Petri et sancte Marie dictarum ecclesiarum Trajecten. et eorum super hiis inquisitioni, discussioni et determinationi submiserunt, vigore cujusmodi submissionis prelati et capitula dictarum quatuor ecclesiarum Trajecten. quatuor viros honestos et peritos suos con canonicos infra descriptos dictarum ecclesiarum, deputarunt ad recipiendum super premissis a partibus hincinde informationes, quas eedem partes tam cum instrumentis et literis quam testibus, quelibet pars pro jure suo, infra certa tempora tunc temporis partibus ad hec deputata, facere vellent, et quod tales informationes hujusmodi deputati, si quas reciperent ad noticiam dictarum ecclesiarum deducerent et in generali capitulo referrent; qui vero deputati juxta ordinationem premissam informationes ab ambabus partibus tam literis et instrumentis quam testibus hincinde productis et exhibitis receperunt, et hujusmodi informationes dictis deputatis factas , iidem deputati anno domini millesimo tricentesimo octuagesimo secundo, indictione quinta, mensis Martii die vicesima prima, hora quasi tercia, supradict. in dicto capitulo generali ad hoc indicto, dominis episcopo ac preposito et capitulo ecclesie sancti Johannis partibus predictis extra dictum locum capitularem de mandato seu jussu aut rogatu dicti domini decani majoris ecclesie existentibus seu forsan extra idem capitulum ad modicum tempus se tenentibus aliis dominis prelatis et capitulis ac canonicis aliarum ecclesiarum in dicto foco capitulari remanentibus recitarunt, quibus vero informationibus sic (ut premittitur) per dictos deputatos recitatis, dicte partes fuerunt iterum ad locum capitularem revocate et ad eundem locum redierunt. Quo facto ad instantiam ambarum partium antedictarum super premissis dissentionibus et discordiis ad invicem habitis pronunciari, declarari et finem imponi tunc petentium, dictus dominus Lubbertus Bolle, decanus majoris ecclesie nomine suo et aliorum prelatorum et capitulorum ecclesiarum Trajecten. predictarum , quorum discussioni pronunciationi et declarationi super premissis controversiis et discordiis sedandis et pro eis ierminandum, dicte partes se (ut premittitur) submiserunt, tunc temporis in dicto capitulo generali pronunciavit palam et publice in hunc modum: Attentis et consideratis ac pensatis omnibus et singulis instrumentis et literis ac depositionibus seu attestationibus testium et formationibus super premissis per dictos deputatos in loco capitulari predicto, dictis prelatis canonicis et capitulis dictarum quatuor ecclesiarum Trajecten, exhibitis et productis ac lectis et recitatis, prelati et capitula predicti invenerunt prepositum et capitulum ecclesie sancti Johannis Trajecten. nomine ejusdem ecclesie fuisse et esse in plena possessione alte jurisdictionis in Wilnis et Achtienhoven locis antedictis, vulgariter teutonice dicen., in eenen volcomen besit des hogen gerechts te Wilnis ende Achtienhoven, et ex super habundanti ad justificandum magis hujusmodi possessionem, idem decanus eodem tempore pronunciavit quod dictus prepositus dicte ecclesie sancti Johannis, Petrus de Velde, et capitulum ejusdem ecclesie dictam possessionem tenerent seu tenere deberent, cum septem stolis sub juramentis in hoc fieri solitis et consuetis, quod si facere recusarent, ex tunc episcopus antedictus possessionem, quam ipse asseruit se habuisse et habere, cum septem stolis teneret et firmaret, salvo semper domino episcopo in premissis jure suo, si quod 'haberet, in petitorio

« ÖncekiDevam »