Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tere de regimine aut administratione bonorum temporalium et personarum ecclesiasticarum, quae per aetatem vel morbum se regere non possunt; sed id permittant proximioribus agnatis; cujus contrarium gravissimo duorum fratrum cujusdam sacerdotis insensati agnatorum malo temere attemptarunt judices ecclesiastici, et perfecissent, nisi curia Hollandiae id legitime impedivisset.

Ad decimum quartum respondet, quod bona patrimonialia sacerdotum ex successione et eorum industria, non intuitu ecclesiae, acquisita, debentur heredibus ab intestato, nisi aliter per eos dispositum fuerit , et constito de illo, per judicem ecclesiasticum heredes non impedientur, sed, eis viventibus et insensatis vel prodigis existentibus, ut curatore indigeant, quia accessorium sequitur naturam principalis, curatoris datio ad judicem.ecclesiasticum pertinet , et propterea proximioribus agnatis in articulo specificatis recte inhibitum, et illegitime per curiam Hollandiae impeditum, ne curator per episcopum de

putatus insensati curam gessissel. Cum corpora defunctorum, in

defunctorum, in commun. ecclesiae decedentium, non debeant post sepulturam a cymeterio extrahi, cessent de cetero ecclesiastici ejus contrarium sub poenis et censuris mandare, prout jamdudum mandavit decanus Westfrisiae illis de Opmeer, aut exhumare corpora fidelium defunctorum ob id, quod justiciae executio facta fuisset , aut magnam sibi summam pecuniarum solvere.

Ad decimum quintum respondet ex relatione dicti decani Westfrisiae, quod iste articulus per aemulos jurisdictionis ecclesiasticae est excogitatus, et quod simile, prout ar

ticulatur, nunquam in facto accidit. C. M. et sui praedecessores ab antiquissimo tempore habuerunt et habent cognitionem possessorii, etiam in beneficiis sub sua jurisdictione existentibus ; cessent igitur judices ecclesiaslici de cetero vexare ecclesiasticos ob'id, quod in possessoriis beneficiorum egerunt coram consilio Hollandiae; cujus contrarium factum est per archid. Traject. contra dominum Feyonem de Zeyll; cum id lendat in perturbationem jurisdictionis C. M., quam servari cupit illaesam.

Ad sextum decimum respondet, quod possessorium in beneficialibus non potest fundari, nisi praecedente canonica institutione; male ergo fecit curia Holl. concedens domino Feyoni manutenentiam, non visa nec habita institutione canonica, ymo, ubi adversarius fuit per sententiam officialis archid. canonice institutus possessione subsecuta , ex qua non fuit evictus, et propterea dominus archid. bene et juste contra eundem Feyonem processit ; tollantur ergo similes abusus, ne curia Holl. manutenentias concedat, nisi

primitus visa institutione canonica , prout juri et rationi consonum est. Cum subditis sua privilegia et antiquae consuetudines, quae vim privilegiorum obtinent , sint servanda, ac ipsis liceat quibuscunque mediis ea tueri et defendere, cessent igitur judices ecclesiastici, directe vel indirecte infringere privilegia et antiquas consuetudines subditorum C. M., neve, si subditi illa sibi observari desiderant, ob id in eos, ut contumaces, per fulminationem censurarum procedant, ut factum est contra illos de Waterlant, Purmereynde et Purmerlant.

Ad decimum septimum respondet, quod justa privilegia et laudabiles consuetudines observare et observari facere intendit, et quod illis de Purmereynde et Waterlant nulla privilegii infractio facta sit, sed juxta antiquam consuetudinem processum, et quod

propterea minus juste ex parte illorum querulatur. Si judices ecclesiastici praetendant, per officiarios C. M. jurisdictionem ecclesiasticam impediri aut libertatem infringi seu violari, ante omnia ipsi Caesari de tali officiario conquerantur, vel superiori ejus, quem praetendunt deliquisse aut ecclesiasticam jurisdictionem laesisse, ut ejus Majestas, aut dictus superior , causa cognita, litem dirimat et puniat delinquentem , si crimen commisisse comperiatur,

Ad decimum octavum respondet, quod licet unicuique judici, jurisdictionem suam defendere , ac turbatores impetere , corrigere et debita mulcta punire. Ne de cetero praelati aut judices ecclesiastici quid jubeant aut inhibeant laicis , sub poena pecuniaria sibi applicanda, sed sint contenti. suis poenis ecclesiasticis, et, si quis justis eorum praeceptis non obedierit , brachium saeculare, si petitum fuerit, ipsis non deerit; cujus conirarium multum indiscrete, anno xv«. xxI per offic. curiae et archid. Traject. factum fuit, cum curiae Hollandiae et certis personis privatis, C. M. subditis, communiter et divisim inhibitio facta fuit, sub poena multum exorbitanti, scil. ducentorum millium florenorum aur. , ne cognoscerent de certa actione reeli per sacerdotem contra laicum intentata.

Ad decimum nonum respondet, quod licitum est de jure ecclesiasticis judicibus, laicis et aliis quibuscunque sub poenis et censuris etiam pecuniariis inhibere, et quod ita a tempore memoriam hominum excedente practicatum et observatum fuit, et quod

nulli injuriam facit, qui suo jure utitur. Quia jura canonica suas poenas canonicas criminibus statuerunt, quodque impositio poenae pecuniariae non ecclesiasticis sed temporalibus judicibus admissa est ; tollatur abusus, per quem ob delictum laicorum a judicibus ecclesiasticis imponitur poena pecuniaria, tum ob evitandam suspicionem avaritiae, tum, ne plus in foro conscientiae liceat ditioribus, quam pauperibus.

Ad vicesimum artic. respondet, ut ad praecedentem, et quod de jure illa poena venit imponenda , quam judex putat magis fuisse timendam. Quia hucusque judices ecclesiastici in suis citatoriis et monitorialibus literis, etiam ad partes remotiores et in gravioribus causis sub poenis censurarum maximarum solum statuere consueverunt. terminum trium aut sex dierum , duos pro primo, duos pro secundo etc., Aliqu. unum pro primo, alteram pro secundo, contra juris dispositionem; provideatur, ut posthac dilationes, tales non angustentur, sed in singulis terminis peremptoriis statuatur tempus competens et dentur ad minus decem vel plures dies, praesertim, si commissiones dirigantur in partibus remotioribus.

Ad vicesimum primum respondet, quod circa contenta in eodem articulo non credit fuisse defectum, quia tales dilationes moderantur juxta causae et personarum quali

tatem ac locorum distantiam. Ut judices ecclesiastici , notarii, advocati, procuratores, cursores et ceteri sint contenti sallaris ab antiquo institutis, juxta concordata Florentii, Frederici et Rodolphi episcoporum Traj.; et, ne ob id a subditis C. M. de cetero' amplius exigatur, ordinetur, ut quantocius curiae Hollandiae per dictos judices ecclesiast. transmittatur taxa cujusquam consistorii.

Ad xxii". respondet, quod quaelibet curia habet suam taxam, habita consideratione causarum et personarum, et quod curiae Holl. tanta non competit majoritas, ut possit a judicibus ecclest. taxam suarum curiarum exigere, et quod ipse ac praelati eccles. Trajecten. de taxa curiae Holl., quae, ut fertur, valde excessiva est , non immiscet ,

quare merito curia Hollandiae a similibus cessaret. Tollatur abusus, per quem judices eccles. attemptant capere vel incarcerare laicum, non petito placet vel 'assistentia judicis laici, et ubi brachium saeculare invocandum est, etiam contra personam ecclesiasticam, id invocent ab officiariis principis , non a privatis personis, quibus gladii potestas non est data , ne, si contra fiat, detur causa tumultus vel commotionis aut seditionis popularis, ut factum fuit in Brouwershaven, cum jussu judicis ecclesiast. auxilio privatarum personarum conatum est, ut dns. Johannes Martini Pansyser caperetur, ex quo multa mala verisimiliter evenire potuissent.

Ad xxIII". respondet, quod nec ipse, nec praedecessores sui attemptarunt capere laicum, nisi in casibus a jure permissis, et quod ipse ac sui officiati capere ecclesiasticas personas et incarcerare exigentibus eorum demeritis , ubi et quando opus fuit, non invocato auxilio brachii saecularis, prout semper fuit practicatum et observatum, referens se

desuper ad dispositionem juris, tollatur ergo abusus curiae secularis talia impedientis. Ne de cetero unico contextu decernantur executiones vel censurae cum mandato citatationis, sed demum causa cognita vel parte contumace, postquam constiterit, citationem, continentem causae cognitionem, ad notitiam contumacis pervenisse ; quod si contrarium actum erit, habeatur, prout de jure censeri debet , pro infecto et nullo.

Ad xxvm respondet , quod non credit censurarum declarationem cum prima citatione in unico mandato decretam, quare praesens articulus est supervacuus, cum simile

nunquam acciderit. Cum jurisdictio ecclesiastica nullo jure debeat esse venalis , ut vitetur crimen symoniae , provideatur , ne posthac loco provisoris et decani ordinanda persona officium illud teneat in arrendam vel sub annuo censu, ne judicet in causa propria , prout hucusque actum est contra juris dispositionem.

Ad xxvu. respondet , quod provisores servierunt et serviunt ad computum et singulis annis rationem de emolumentis reddunt. Item, quod in qualibet jurisdictione ponatur unus providus et discretus vir canonista ,

timens Deum, et qui oderit avaritiam , qui utrique officio provisoris et decani deservist et qui pro eodem oslicio non sollicitaverit aut quicquam solverit aut promiserit juxta concordata Frederici et Rodolphi praedictorum.

Ad xxvi. respondet , quod una cum Archid. omnem adhibebit diligentiam, quod in qualibet jurisdictione aptiores et doctiores deputentur ad officia , et quia ab antiquo aliqua competunt soli episcopo et aliqua ad .... soli archid. , et propterea necessarium fuit et est, quod duae personae, prout hactenus observatum est, deputentur. Ut in citationibus, monitionibus et excommunicationibus de cetero inseratur nomen et qualitas personae querulantis et causa querelae et petenti Reo tradatur copia mandati et citationis cum relatione nuntii, expen. petentis ; alias citatio, monitio et excommunicatio habeantur, pro ut de jure habentur, pro nullis.

Ad xxvii. respondet, quod judices sciunt, quomodo in causis juxta determinationem juris procedent; et credit, quod non sit in ea parte defectus. Ne persona locum provisoris et decani de cetero obtinens, notarii, advocati, procuratores et cursores, posthac plus a subditis C. M, exigant, quam tempore concordatorum dictorum trium episcoporum solitum est praestari, quodque ex quolibet consistorio vel provisoria infra tres menses transmittatur curiae Hollandiae taxa praestari solita , ne de cetero fiat exactio.

Ad xxvIII". respondet, prout supra responsum est ad xxır", articulum. Ne subditi C. M. de cetero molestentur ob ferias non servatas tempore messis, maxime in mensibus Julii et Augusti, vel ob reparationem aggerum, aquaeductuum vel ob alias causas necessarias acceleratione indigentes, juxta concordata Rodolphi et jura scripta.

Ad vicesimum nonum respondet , quod tempore necessitatis judices non denegarunt, nec denegabunt licentiam, modo petita fuerit. Ne passim ob debitum pecuniarum fulminent censuras, praesertim in causis parvis et pauperum, qui non nunquam jus dicenti non obtemperant, ex penuria potius, quam ex contemptu judicum vel censurarum.

Ad xxx". artic. respondet, quod nunquam fulminantur censurae , nisi pro contumacia compareant, ergo pauperes et doceant de penuria vel impedimento, et non fiet contra

eos processus ad censuras. Quia compertum est, provisores et decanos antehac comminatos fuisse subditis C. M. ob

[ocr errors]

delicta ecclesiastica non notoria nec publice commissa , indicere velle poenitentiam, ut eo medio majorem ab eis extorquerent pecuniam ; ordinetur , ne posthac de delictis notorie non commissis indicatur publica poenitentia, et, si qui publice in gravioribus peccaverint, poenitentiam publicam canonicam indicant, et non pecunialiter condempnent vel componant, maritatas autem cum viris suis commorantes, licet de adulterio sint diffamatae, non accusent vel accusari faciant, nisi delictum sit notorium, juxta concordata Frederici et Rodolphi.

Ad xxxs". respondet, se non credere, quod provisores et decani ob crimina secreta publicas imposuerunt poenitentias, et quod contra infawatas ad pwgationem procedere

possunt, nec credit aliter fuisse processum. Ne persona in locum provisoris et decani ordinanda de cetero impediat extructionem vel reparationem ecclesiarum vel altarium, sub eo praetextu, quod vetera rumpi vel dirui sine sua licentia non posse asserat, ut sic pecuniam extorqueat , prout actum est per decanum Westfrisiae.

Ad xxxtım. artic. respondet , quod ecclesiae vel capellae non possunt dirui aut demoliri sine auctoritate ordinarii, qui habet cognoscere, an expediat vel ne, et an fa

cultates suppetant ad reaedificationem etc., Igitur talis licentia merito impetrari debet. Item, ut ille, qui de cetero geret vices provisoris et decani, sit contentus suis visitationibus et juribus consuetis, nec plus capiat in anno bisextili quam in aliis annis praecedentibus , cum in hoc multum excedere sint consueti.

Ad XXXI”. respondet, quod provisores et decani visitant extraordinarie certa loca in annis bisextilibus, prout solitum est fieri ab antiquo, absque tamen notabili subditorum gravamine, in Kenemaria, Balivi capiunt duplum ac vocatur dat Hoen Jaer; ita etiam

fit in Purmereynde. Item generaliter serventur concordata et pacta inter praedecessores C. M. , comitis Hollandiae ac episcopos Traject. hactenus inita.

Ad xxxm". respondet, quod ipse ac praelati ecclesiae suae intendunt servare pacta et concordata legitime edita , modo ea pacta ipsis serventur. Et quia diversi articuli ex pluribus opidis et partibus jurisdictionis Caesaris, ad concilium Hollandiae transmissi sunt, continentes intollerabiles abusus, vexationes et exactiones suorum subditorum, quibus de facili remediari non posset, praesertim cum subditi Caesaris ob has et singulas causas accedere non possunt Episcopum aut ejus officialem ; quodque dicti officiales in hiis nonnullam habent culpam, necessarium erit in hiis providendum, quatenus Dus Trajecten. et archid. communi concordia ordinent unum officialem in comitatu Hollandiae et dominio Frisiae, et alterum in comitatu Zeelandiae , qui in causis appellationis et querelarum cognoscant de causis ecclesiasticis , prout fit in Brabantia , Flandria et aliis dominiis C. M., et nisi in hoc provideatur, recurrendum erit ad Reverendissimum dominum Archiepiscopum Coloniensem, legatum natum, aut ad Romanum Pontificem, et sollicitandum, ut in hiis comitatibus ordinetur delegatus , qui per viam simplic, querelae, appellationis et nullitatis cognoscet de omnibus abusibus, gravaminibus, iniquitatibus, quos, quae vel quas subditi C. M. proponere seu deducere coram eo voluerint, ut sic semel sit pax, et unicuique, quod suum est , reddatur.

Ad ultimum, quo ad judices appellationum in tribus locis deputandos, respondet, quod ipse , qui princeps natus est et frater principis Electoris et promotor C. M. ad imperium, merito non debet censeri minoris auctoritatis aut deterioris conditionis, quam fuerunt sui praedecessores; et quod non vult, quod jura ecclesiae et sponsae suae,

ad quorum intertentionem et defensionem juramento astrictus est, suo tempore diminuantur. Concludendum igitur dicit idem Reverendissimus dns. Electus, nomine suo et dictae ecclesiae saae Traject., quod praemissa per modum amicabilis communicationis proponit, nec ea occasione cum ea occasione vel officiatis C. M. super jurisdictione praedicta amplius disceptare velit, cum talis inquisitio et exactio articulorum per eos propositorum nullo jure eis competat; et quod petit, ut sibi et ecclesiae suae ordinariam jurisdictionem ecclesiasticam integram et illaesam permittant, prout de jure tenentur; et, si qua praetendant vera esse gravamina, seu, ut ipsi baptizant, abusus, exactiones, concussiones et injusticias, ut illas coram Reverendissimo dno. archipiscopo Colon., metropolitano, aut Summo Pontifice, tanquam superioribus, proponant, quibus de jure similium cognitio, correctio et reformatio competit; et quod per eos seu eorum alterum fuerit decretum, insequantur, nec motu aut vi propriis aliquid contra exercitium jurisdictionis ecclesiasticae moliantur seu attemptent, cum mens et intentio C. M. sit, non velle jurisdictionem et libertatem ecclesiasticas manu laicali infringi permittere, sed potius illas tueri ac defendere, prout ad Romanum spectat imperatorem et sui praedecessores fecerunt.

Alia gravamina particularia , exacliones seu abusus

ecclesiasticorum, per rectores opidorum et Ballivatuum Holl., Zeel. et Frisiae exhibita, in quibus petitur remediari, una cum responsionibus deputatorum Reverendissimi dni. nostri Electi Traj. ad alia gravamina particularia super exactiones seu abusus ecclesiasticorum, per rectores opidorum et ba

livatuum comitaluum Holl., Zeela et Frisiae exhibita. Interdicitur per officiarios d. Traj. & arch. pastoribus ac curam animarum habentibus , ne de casibus episcopalibus absolvant, et, ut de casibus episcopalibus absolvant, coguntur pastores pecunia redimere, et, si id negligunt, puniuntur, ut factum est cum pastore de Wyck; coguntur etiam jurare, si coram illis veniat casus restitutionis: de bonis injuste acquisitis, quod illa faciant converti ad. fabricam Sancti Martini Traject.

Item ad primum respondent deputati , quod in casibus episcopalibus nullus inferior absolvit, nisi episcopus, ergo necesse est, ut pastores habeant auctoritatem absolvendi pro commoditate subditorum , nec pastores jurant, prout articulatur, nec constat, quod

pastor in Wyck sit correctus. Per provis. & decanos inhibetur curatis, ne solemnisationem faciant matrimonii, nisi. contrahentes jurent, se non contraxisse, ut sic certiorari possunt de, clandestinis et petere. pro jure absolvendi pecuniam ab iisdem.

Ad secundum dicunt, quod boni medici, est inquirere de salute, animarum et ideo tali modo bene proceditur. In Hairlem is, qui ob adulterium publicum per vicecurat. destitutus erat a capellanatu seu vicariatu, ordinatus est decanus Kenemariae, licet es parte burgimagistrorum. ordinans fuisset desuper avisatus.

Item, ad tertium articulum cum sequen. referunt. se. deputati ad superiores articulos, et quia tangunt particulares personas et casus, loquentur cum. provis et decanis, et quantum poterunt, si preces veritati nitantur, et emendatione, egeant, fa

cient et fieri curabunt, prout de jure. Provisor & decanus ibidem pugnis & gladio invaserunt quendam Theobaldum. Gheraerdi, ex eo, quod idem de regimine dicti decani , mediante justitia, coactus, dedisset bestimonium,

« ÖncekiDevam »