Sayfadaki görseller
PDF
ePub

spectant ad judices ecclesiasticos. Et tamen in hujusmodi correctionibus per judices laicos impediuntur, qui eas praecipue tentarunt et tantant.

Ad octavum articulum, qui continet quatuor membra, respondetur ad primum , quod crimen perjurii est mixti fori. Quo ad crimen violationis festorum et immunitatis ecclesiarum, serventur concordata ; et quo ad quartum, de negligentia parentum circa proles infra septenium aqua vel igne pereuntes, si non est culpa parentum, non est addenda afflictio afllicto; si sit culpa, cognitio spectat ad curiam saecularem , non ad

ecclesiasticam. Item, quod bona decedentium clericorum et presbyterorum illegitimorum, qui alia non habent, quam ea, quae intuitu ecclesiae obtinuerunt, officiati laici tollere nituntur tanquain saecularium illegitimorum, prout nuper actum est quo ad bona defuncti quondam pastoris in Coerndyck.

Adnorum respondetur, quod comes Hollandiae est in possessione memoriam hominum excedente recipiendi bona illegitimorum indifferenter, nisi ab eo obtinuissent

legitimationem, quam infiniti bastardi sacerdotes obtinuerunt. Item , quod redditus perpetui ad beneficia sive officia ecclesiastica assignati et per domimum Reverendissimum mortificati, de mandato sive auctoritate C. M. redimuntur sine consensu dni., in diminutionem cultus divini.

Ad decimum respondetur, quod iste articulus non concernit episcopum aut ejus jurisdictionem , sed subditos Caesaris, qui propter uiilitatein reipublicae in eo providit ; et quo ad bona sita in jurisdictione Caesaris , ei soli pertinet jus amortizandi et statuendi

circa redemptionem redituum in suo territorio consistentium, et non episcopo. Item, quod provisor et decanus Delflandiae fecerunt arrestari bona domini Gerardi Joannis, interfecti, et quidam mgr. Cornelius Arnoldi et Busch Joannis violarunt arrestum , unde do. provisor et decanus, juridice contra dictos violatores procedendum inhibiti sunt per curiam Hollandiae.

Ad undecimum respondetur, quod officiarius Caesaris praevenit provis. et dec. Delflandiae in arrestatione bonorum ad instantiam creditorum, et pro conservatione juris principis ; quare male processum suit per provisorem et decanum contra creditores,

attenta violatione arresti , et juridice per curiam inhibitum. Item, quod quidam Adrianus Michaelis in Westcapellis et nonnulli alii officiati saeculares in Zeeland. abstrahunt literas citator. et monitoriales et alias literas a provisoribus et decanis emissas , impedien. exercitium jurisdictionis ecclesiasticae.

Ad duodecimum respondetur, quod provisor et decanus Walachriae non possunt ad instantiam civium Middelburgens. laicoram vocare incolas opidorum de Veris, Westcapellis et Vlissing. laicos subditos dni. de Veris, nisi Middelburgen. praeten lerent habere privilegium a comite, quod privilegium est litigiosum et pendet desuper lis in magno consilio Caesaris, et eo praetextu dicti subditi domini de Veris, dicentes, se tueri possessionem suam antiquam, abstrahunt literas citator. et monitoriales, de quibus

in articulo, ut informata est curia. Item, quod in Vlissingen factum est publicum proclama auctoritate laicali, quo inhabitatoribus et' subditis inhibetur, ne praesumant etiam vocati et citati ad tribunal provisoris et decani comparere , similiter in Coorgeen et Veris.

Ad xiu", respondetur , quod iste articulus dependet ex privilegio suprà proxime mentionalo. Et, quamvis in concordatis Zeelandiae perpetuis inter C. M. ac fe. re. dominum Fredericum de Baden, olim episcopum ac modernum praepositum et archid. expresse caveatur,

quod provisores et decani insequen, antiquissimam consuetudinem debeant ac possint , etiam inter laicos cognoscere de esu ac polu ac mercede laboris , nihilominus deciina nona Junii anno Xxit. balivus et scabiui in Cortgen per publicum proclama sive statutum sub poena trium lib. nigrorum inhibuerunt, ne laicus laicum super esu et potu aut mercede laboris coram provisore et decano conveniret.

Super fine articuli decimi tertii et x articule habeatur communicatio cum domino Comite de Bueren et officiariis suis in Gortgeen et visitentur concordata Zeelandiae. Item , quod in causa decimarum venerabilium dominorum majoris et Sancti Salvatoris ecclesiarum 'Trajecti contra Do. de Brederode, primo per oslicialem curiae episcopalis Traj. fuit sententia diffinitiva in favorem dictarum ecclesiarum et contra dictum do. 'de Breden rode rite lata, a qua pro parte ejusd. dni. de Brederode fuit appellatum, et in vim appellationis fuit causa hujusmodi pro parte dicti domini de Brederode commissa domino Decano Sancti Jacobi Lovanien., qui in hujusmodi causa rite procedens, tulit pro dictis ecclesiis sententiam confirmatoriam , a qua pro parte dicti dni. 'de Brederode denuo fuit appellatum, causaque posterioris appellationis comunissa venerabili viro Dno Joanni Cotman decano Mescheden. Celoniae residenti; qui tertiam conformen pro dictis ecclesiis et contra dominum de Brederode tulit et promulgavit diffinitivam sententiam ; adeo, quod per tres sententias, conformiter latas, jura appellare ulterius non perunittunt; praemissis non obstanubus, procurator generalis curiae Hollandiae ad sinistram informationem dicti Domini de Brederode, impedivit doos. decanos et capitula , quominus dictas tres sententias, conformiler latas, possent executioni demandari facere.

Ad' xv". artic. respondetur, quod procurator generalis juste se opposuit exccutioni sententiarum, de quibus in articulo, quia Caesar, ut comes Hollandiae, est dominus directus decimarum litigiosarum, et dominus de Brederode vasallus deciinarum , de quarum proprietate actum est coram judicibus ecclesiasticis, qui non erant judices

competentes super proprietale feudi. Item , licet de jure inquisitio, apprehensio et relaxatio hereticorum et de heresi suspectorum, spectet et pertinet ad judicem ecclesiasticum, nihilominus tamen, cum filia custodis in Woerden, nomine Cornelia nuper esset per judicem ecclesiasticum, puta dominum nostrum Reverendissimum, auxilio castellani in Woerden , ad hoc requisiti , ut suspecta de heresi, carceri niancipata, certi commissarii consilii Holl. contra dictam filiam de et super heresi inquirere et in vim dictae inquisitionis eandem a carcere relaxare, auctoritate eorum laicali non erubuerunt, et contra plures alios, ut notoriuin est.

Ad xvi". artic. respondetur, quod male est narratus casus, sed veritas sc habet, quod Cornelia in articulo nominata , ut suspecta de heresi, jussu consilii Hollandiae , ad denunciationem officialiun Trajecten. incarcerata in Woerden, ubi comparuerunt officiales Trajecten. et contra eam processerunt in praesentia unius consiliariorun Holl., sed noluerunt contra eam ad sententiam in patria procedere, sed extra patriam contra privilegium patriae, et, ex quo illa erat praegnans et proxime partui, fuit per consilium Hollandiae sub cautione idonea relaxata, de aliis causis in dicto articulo specifi

catis, ignoratur , quo tendant. Item, cum nuper de mandato dicui dom. nostri Remi. quidam dominus Symon, presbyter, propter suspicionem hereseos per scultetum de Amsterdam apprehensus et carceri mancipatus esset, antedicta curia praefato sculteto, ne eundem dominum Symonem ad manus provisoris deliberaret, inhibuit, ipseque scultetus et postea requisitus tradere recusavit, et similiter quidam magistr, Gerardus Peelt ex opido Hoerne, auctoritate laicali ad eorum carceres deductus est, .... certis ex causis praeespressis auctoritate ecclesiastica antea captus fuisset. Ad xvir"., qui habet duo membra, respondetur ad primum, quod do. Symon, presbyter, ob suspicionem hereseos de mandato curiae Hollandiae fuit captus per scultetum Amstelodamensem, et significatum officiariis domini Trajecten., quod procederent contra eum, tanquam suspectum de heresi Lutherana ; qui detrectarunt contra eam procedere in patria, sed voluerunt eum trahere extra patriam , quod permissum non fuit per curiam, ex quo fuisset contra privilegium patriae, et tandem de consensu provisoris sub cautione relaxatus est. Qui dominus Symon, ut fidejussores suos liberarei , postea obtulit stare juri etiam coram officialibus Trajecti in patria : et quo ad dominum Gerardum Peelt, presbyterum, veritas se habet, quod curia noluit permittere, eum duci extra patriam contra privilegium patriae, sed intra patriam curia obtulit magistro nostro

Jacobo de Hoechstraten et aliis officiariis dni. Trajecten. omnem assistentiam. Item, dicit, quod , licet de consuetudine inviolabiliter observatum fuit et est , quod provisor et decanus jurisd. dominii de Voern soliti sunt cognoscere et cognoscunt in tantum etiam, quod nunquam fuit nec est locus praeventioni de criminibus adulterii, perjurii, sacrilegii, usurae,

violat. festorum, et similium; nihilominus tamen curia Hollandiae, cum de iis juxta antiquam consuetudinem cognoscere incipiunt et cognoscunt, prout de jure debent, eosdem impedit ac sub certis poenis inhibet, ne desuper cognitionem capiant, et Balivi dicii loci praefat. dominos provisorem et decanum in dictis criminibus adeuntes, certa mulcla pecuniaria puniunt; et, quod pejus est, provis. et decanum per apprehensionem bonorum suorum compulerunt desistere.

Super xyli articulo respondetur, satisfactum esse articulo per responsiones ad diversos articulos praecedentes, nec constabit de possessione in articulo allegata privative ad judicem saecularem et quo ad casum particularem, quia provisor voluit punire semel punitum per balivum de criminibus in articulis expressis, quae sunt mixti fori, et quia traxerat vel trahi fecerat balivum in prima instantia extra patriam, curia dedit provisio

nem debitam pro conservatione jurisdictionis saecularis. Item , vacante vicaria S. Anthonii Leydensis, orta fuit lis inter dominum Nycolaum Theobaldi ex una et quendam dominum Feyonem Petri de Zyll incolas opidi Leydens. partibus ex altera in discordia praesentatos coram officiali dicti domini Archidiac. majoris, servatis servandis et visis actitatis et actis causae, tulit sententiam diffinitivam pro dicto Nycolao et illum instituit, qui possessionem hujusmodi vicariae acceptavit, unde dictus Feyo, dimisso judicio spirituali, forte diffidens de jure suo, adiit curiam saecularem , et obtinuit de facto quandam praetensam provisionem com institutione a C. Maj., et se de facto intrusit, dictum Nicolaum in sua possessione turbans, unde fiscus dicti Archid. attendens jus domini

per talia media multipliciter laedi, obtinuit sibi per officialem dicti archidiaconi decerni monitorium contra dictum dominum Feyonem, ut a tali processu coram judice vetito desisteret, quod non fecit, propter quae idem fuit excommunicatus, unde praefatus Feyo fecit citari et inhiberi, auctoritate laicali, tam dict. dom. Archid. , quam suo fisco et ipsi Nycholao contra formam juris canonici.

Ad xx", artic. respondetur, quod actum fuit in curia Holl. possessorie super quodam beneficio per dominum Feyonem, de quo in articulo, et ob id non debuit conveniri vel vexari per Archid, tanquam coram judice vetito egisset, et ideo per Caesarem juste fuit data provisio, cum causae possessoriae et etiam in beneficialibus spectent ad

curiam Caesaris. Item, quidam dns, Johannes Colyn, presbyter, vacante ecclesia de Mare, partium Hollandiae Zuytbevelant, illam occupat de facto, auctoritate saeculari altae curiae sine institutione canonica, in praejudicium dicti domini Archidiaconi..

[ocr errors]
[ocr errors]

sui

Ad xx". artic. respondetur, quod super possessorio ecclesiae, de qua in articulo, pendet quaestio in curia Hollandiae , cujus decisio expectari debet. Item, facta permutatione coram vicario Reverendissimi dni. Traject. etc. ecclesiae de Lexmonde pro ecclesia de Laren partium Goylandiae, literis desuper, ut moris est, in forma obtentis, ac possessione ecclesiae de Laren subsecuta, quidam Domino Reinerus Gerardi presbyter , cum quadam nuda et frivola cedula praesentationis, absque institutione aut proclamationibus praeviis, in possessionem supradictae ecclesiae de facto se ingessit ac ad curiam Hagen. pro manutenentia dictae suae frivolae possessionis confugit, et se manuteneri petiit ; et litteras sibi desuper tradi obtinuit , licet surrepticiae etc. et possessorem hic coram consulatu Hollandiae in litem traxit ac indebite molestat, in vilipendium et praejudicium jurisdictionis praedictae, etc.

Ad xxı". artic. respondetur, uts. praeceden. articulo. Item, collatio personatus de Neerden alternatis vicibus cum abbatissa de Elten spectat ad praepositum S. Joannis Traject. Jam comes Hollandiae dictum personatum contulit de facto cuidam Henrico Ban, qui illum obtinet sine possessione canonica, et anno millesimo quingentesimo decimo octavo fuerunt deputati ex parte C. M. scil. mgr. Vincentius Cornelii et Albertus Uyter Loco, commissarii, petierunt videre literas autenticas de jure dicti praepositi S. Joannis, quae illis Trajecti in domo Ernesti de Amerongen .... fuerunt, quibus risis, responderuni, se velle illud reportare dominae Illustrissimae, et facere, quod dictus dns. praepositus suo jure non fraudaretur, de qua re nichil hucusque actum est.

Ad xxir". artic. respondetur, quod comes Hollandiae est dns. de Goylant, ex translatione facta per abbatissam de Elten, a qua comes Hollandiae dominium tenet in censum perpetuum; nec abbatissa in translatione ejusdem dominii collationem dicti personatus sibi reservavit et sic transivit cum universitate bonorum , et est comes in possessione conferendi, et quantum ad literas ..... magistris Alberto et Vincentio, de

quibus in articulo, illae reperiuntur rasae et sine data, et sic suspectae. stem, balivus dicti praepositi cepit quendam captivum ex temporali jurisdictione dicti praepositi, cujus amici accesserunt curiam Hollandiae, et curia arrestavit bona praepositi in Hollandia existentia.

Ad xxiii", artic. respondetur, quod injuste praepositus fecit capi illum, de quo articulo, cum jus exigendi subsidium in illo loco pertineat ad comitem Hollandiae et non ad praepositum, quare juste curia Holl. providit

. Cum de anno xv°. xxImgr. Cornelius Henrici Reus citatus fuisset coram officiali curiae Traj., super quodam benefic o in Zeelant, ad instantiam dni. Cornelii Lucke actoris, et comparuisset, atque procuratorem et advocatum pro defensione sua habuisset, datique fuissent pro parte acioris articali et ad provocandum admissi; et quidam Cornelius Maeseyck, notarius deputatus fuisset commissarius pro examine testium, et in opido de Ziericzee existens pro implenda commissione sua, fuit per fratrem rei, apparitorem in dicto opido, captus, incarceratus et diu detentus, et tandem extra dioecesin Traject. et provintiam Colon., ad opidum Mechlien., Camerac. dioec., deductus, ubi in carcere detentus et contra eum ad instantiam procuratoris generalis C. M. servatus processus, et, quamvis per sententiam declaratus fuisset innocens, nihilominus expensis carceris solvere coactus fuit

. Ad xx”, artic. respondetur, quod, quia ille, de quo in articulo, attemptavit contra privilegium et jus patronatus comitis Zeelandiae, juste fuit captus et ductus Mechliniam

nec solet fiscus solvere expensas captivorum relaxatorum. Cum postea dictus magr. Cornelius Reus supradict. Cornelium Lucke actorem, coram domino decano Mechlien., tanquam judice apostolico, in causa praetensae appellationis citari

in

fecisset et ibi comparuisset procurator generalis , ipsum tanquam maleficum comprehendi et incarcerari, et per sex septimanas in carcere detineri fecit, et cogebatur literas apostolicas per eum impetratas dare ad manus consilii , antequam posset relaxari.

Ad xxvm., patet responsio ex praecedenti responsione. Item, curia Holl. impedivit provis. et decanum Reynlandiae , ne de validitate testamenti dni. Petri Buytenwege, confessoris conventus S. Agathae, dum vixit, cognoscerent in dioecesi.

Ad xxvi". artic. dabitur responsio, cum producta fuerit provisio per consilium Hollandiae, Item, non obstante, quod ordinarius habet opinionem suam fundatam de jure communi, ut posset quemcunque suum subditum , in causis ad forum ecclesiasticum spectantibus, ad Trajectum evocare facere, nihilominus curia Holl. impedit, quominus Rmus, dns. noster suos subditos ad Trajectum in prima instantia vocari facere possit.

Ad xxvii”. artie. respondetur, quia per privilegium comitatus Holl. subditi in prima instantia non debent trahi extra patriam, juste facta est inhibitio , si secus atten

tatum fuit. Item, curiae saeculares decernunt mandata poenalia op temporeel contra Rmum, dominum nostrum et suos archid. ac alios praelatos, jurisdietionem habentes , ut coram suis deputatis laicis et curia laica compareant.

Ad XXVIII". artie. respondetur, quod articulus est generalis, et nihilominus verum est, quum judices eccles. aliquid attentant contra jurisdictionem temporalem Caesaris, solitum est decernere provisiones , per quas eorum temporalia arrestautur , donec et quousque impedimentum sit sublatum, et in casu oppositionis citantur, et sic hactenus pro

conservatione jurisdictionis temporalis observatum est. Cum tempore, bonae memoriae, dni. Philippi episcopi, decretum fuisset monitorium contra duos opidanos Roterodam. et ob non paritionem contra eosdem ad censuras processum fuit, sub nomine C. M. mandamentum sub bonis ex temporalibus extorquendis contra dom. Traj. decretum, ut absque expensis revocaret , quod scandalose fuit in opido de Oudewater publicatum; et citatus episcopus Traject, in eventum non paritionis, ad comparendum coram consilio Hollandiae.

Ad xxx”. artic. responsum est supra proxime.' Item simile mandamentuin fuit ad instantiam cujusdam domini Feyonis, presbyteri contra do. praepositum et archid. Traject. decrelum et eodem tempore publicatum.

Ad xxx", artic. respondetur, uts.
Et aliud simile contra praepositum S. Joannis Traject.

Ad xxxmm. artic. responsum est proxime. Item, quod ad Zeel., petunt dns. Rmus, et Archid., ut concordata serventur, quae , quantum poterunt, observari facient,

Ad ultimum, serventur hincinde concordata , tam in Holl, et Frisia occidentali quam in Zeelandia. Concludendo petit dns. Rmus, ut placeat Illustrissimae dominae antedicta impedimenta et similia tolli facere, et permittere, ut ecclesiastica jurisdictio de cetero exerceatur , prout de jure et antiqua consuetudine solitum est exerceri.

Quare concluden., ex praemissis constat, nihil fuisse attentatum contra jurisdictionem et libertatem ecclesiasticam, sed e converso plura fuisse facta pro usurpanda jurisdictione temporali et violat. privilegiorum comitatus, in maximum gravamen subditorum Caesaris, a quibus, si ofliciarii ecclesiastici abstineani, nulla deinceps erit justa causa querelae.

« ÖncekiDevam »