Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[graphic][subsumed][merged small][subsumed][merged small][subsumed][merged small][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][merged small][subsumed][subsumed]
[graphic][merged small]

ACTA


SANCTAE SEDIS

EPHEMERIDIS

(1865-1908)

INDEX GENERALIS

PER

Sacerd. CAESAREM PECORARI

IN S. C. DE PROP. FIDE OFFIC.

[merged small][graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Liberne

8-11-37

34492

RATIO OPERIS

Hoc unum in generali indice ephemeridis cui Acta S. Sedis titulus conficiendo mihi proposui: facilem, ut ita dicam, lectori et studioso cuique disciplinarum iuris ecclesiastici sternere viam ad ea documenta atque iuridica principia reperienda, quae abunde in uno et quadraginta voluminibus memoratae ephemeridis hac illac continentur. Quod ut facilius assequerer, satius duxi non unum sed ternos totius operis indices contexere logica quadam ratione inter se colligatos, quos iuxta ordinem: analyticum-alphabeticum-iuridicum appellavi.

In analytico indice potiorem secutus dignitatem fontium a quibus originem documenta trahunt, primum Summi Pontificis Actorum mentionem feci, dein vero RR. Congregationum, Tribunalium ecclesiasticorum ac deinceps, prouti cuique ex adnexa Synopsi facile patebit. In singulis hisce autem documentis enumerandis, praetermissa uniuscuiusque natura, litterarum initialium ordinem potius sequendum duxi.

Potior sequitur index alter qui alphabeticus nuncupatur: in eo rem omnem de qua in tot ephemeridis voluminibus agitur, per singulas voces paucis perstrinxi, atque iuxta uniuscuiusque documenti naturam seu obiectum alphabetice indicavi. Quoniam vero alterius huius indicis longe campus patebat, eum divisum in indicem alphabeticum tum generalem tum particularem exhibui: in hanc itaque secundam partem colligens causas omnes ecclesiastici fori, preces a S. Sede Indulgentiis ditatas et librorum elenchum quorum fidelibus vetita lectio, cetera omnia ad primam indicis partem amandavi.

Tertius denique index iuridicus appellatus per verba iuxta litterarum ordinem disposita, potiora iuris placita exhibet quae in ephemeridis voluminibus continentur, decretorum legumque auctoritatem, sapientum virorum sententias, definitiones, auctorum ipsius ephemeridis animadversiones, et cetera huiusmodi.

« ÖncekiDevam »