Die Theologie der Concordienformel historisch-dogmatisch entwickelt und beleuchtet, 1-2. bölümler

Ön Kapak
Blaesing, 1858 - 405 sayfa

Kitabın içinden

Sık kullanılan terimler ve kelime öbekleri

Popüler pasajlar

Sayfa 187 - Si quis dixerit, non esse in potestate hominis vias suas malas facere, sed mala opera ita ut bona Deum operari, non permissive solum, sed etiam proprie et per se, adeo ut sit proprium eius opus non minus proditio ludae quam vocatio Pauli: anathema sit.
Sayfa 140 - Nam sicut nemo pius de Dei misericordia , de Christi merito , deque Sacremantorum efficacia dubitare debet : sic quilibet , dum seipsum , suamque propriam infirmitatem et indispositionem respicit, de sua gratia formidare et timere potest ; cum nullus scire valeat certitudine fidei, cui non potest subesse falsum, se gratiam Dei esse consecutum.
Sayfa 200 - At si vim liberi arbitrii eam diceremus, qua homo aptus est rapi spiritu et imbui gratia Dei, ut qui sit creatus ad vitam vel mortem aeternam , recte diceretur. Hanc enim vim, hoc est, aptitudinem , sen , ut Sophistae loquuntur, dispositivam qualitatem et passivam aptitudinem, et nos confitemur; quam non arboribus neque bestiis inditam esse, quis est qui nesciat? Neque enim pro anseribus (ut dicitur) coelum creavit.
Sayfa 100 - Si quis dixerit, homines iustificari vel sola imputatione iustitiae Christi, vel sola peccatorum remissione, exclusa gratia et caritate, quae in cordibus eorum per Spiritum Sanctum diffundatur [cf. Rm 5,5] atque illis inhaereat, aut etiam gratiam, qua iustificamur, esse tantum favorem Dei: anathema sit [cf.
Sayfa 137 - Dei, non qua ipse justus est; sed qua nos justos facit: qua videlicet ab eo donati, renovamur spiritu mentis nostrae, et non modo reputamur; sed vere justi nominamur, et sumus , justitiam in nobis recipientes , unusquisque suam secundum mensuram, quam Spiritus Sanctus partitur singulis pront vult, et secundum propriam cujusque dispositionem et cooperationem.
Sayfa 137 - Apostolus dicit, justificari hominem per fidem, et gratis; ea verba in eo sensu intelligenda sunt, quem perpetuus Ecclesiae Catholicae consensus tenuit, et expressit; ut scilicet per fidem ideb justificari dicamur, quia fides est humanae salutis initium...
Sayfa 329 - Constat autem poenitentia proprie his duabus partibus : Altera est contritio seu terrores incussi conscientiae agnito peccato; altera est fides, quae concipitur ex evangelio seu absolutione et credit propter Christum remitti peccata, et consolatur conscientiam et ex terroribus liberat.
Sayfa 185 - Illic [Deus] gratiam et misericordiam spargit in indignos, hie iram et severitatem spargit in immeritos ; utrobique nimius et iniquus apud homines, sed Justus et verax apud se ipsum. Nam quomodo hoc justum sit ut indignos coronet, incomprehensibile est modo, videbimus autem, cum illuc venerimus, ubi jam non credetur, sed revelata facie videbitur. Ita quomodo hoc justum sit, ut immeritos damnet, incomprehensibile est modo, creditur tamen...
Sayfa 186 - Hic tam lumen naturae quam lumen gratiae dictant, culpam esse non miseri hominis sed iniqui Dei, nec enim aliud iudicare possunt de Deo, qui hominem impium gratis sine meritis coronat et alium non coronat sed damnat forte minus vel saltem non magis impium. At lumen gloriae aliud dictat, Am Schluß steht die Herrlichkeit Christi, die den freien Willen zunichte macht.
Sayfa 140 - Si quis dixerit, iustitiam acceptam non conservari atque etiam non augeri coram Deo per bona opera, sed opera ipsa fructus solummodo et signa esse iustificationis adeptae, non etiam ipsius augendae causam: anathema sit.

Kaynakça bilgileri