Monumenta spectantia ad unionem Ecclesiarum Graecae et Romanae, ed. ab A. Theiner et F. Miklosich

Ön Kapak
1872
0 Eleştiriler
Yorumlar doğrulanmaz ancak Google, sahte içerik olup olmadığını kontrol eder ve tespit ettiklerini kaldırır

Kitabın içinden

Kullanıcılar ne diyor? - Eleştiri yazın

Her zamanki yerlerde hiçbir eleştiri bulamadık.

Popüler pasajlar

Sayfa 50 - C.hristo plenam potestatem traditam esse, quemadmodum etiam in gestis œcumenicorum conciliorum , et in sacris canonibus continetur. Renovantes insuper ordinem traditum in canonibus, ceterorum venerabilium Patriarcharum , ut Patriarcha Constantinopolitanus secundus sit post sanctissimum Romanum Pontificem, tertius vero Alexandrinus, quartus autem Antiochenus, et quintus Hierosolymitanus, salvis videlicet privilegiis omnibus et juribus eorum.
Sayfa 49 - ... spiritus sancti, aut quod id, quod spiritus sanctus procedit ex filio, filius a patre non habeat, sive quod duo ponant esse principia seu duas spirationes, sed ut unum tantum asserant esse principium , unicamque spirationem spiritus sancti, prout hactenus asseruerunt.
Sayfa 49 - Magnum siquide)n divinumque munus nobis deus largitus est, oculisque vidimus, quod ante nos multi, cum valde cupierint, adspicere nequiverunt. Convenientes enim Latini ac Greci in hac sacrosancta synodo ycumenica magno studio invicem usi sunt, ut inter alia etiam articulus ille de divina spiritus sancti proeessione summa cum diligentia et assidua inquisitione discuteretur.
Sayfa 48 - Sunt ista prorsus divina opera, non humane fragilitatis inventa, atque ideo eximia cum veneratione suscipienda et divinis laudibus prosequenda. Tibi laus, tibi gloria, tibi gratiarum actio, Christe, fons misericordiarum, qui tantum boni sponse tue catholice ecclesie contulisti.
Sayfa 49 - Declarantes, quod id quod sancti doctores et patres dicunt , ex Patre per Filium procedere Spiritum Sanctum, ad hanc intelligentiam tendit, ut per hoc significetur, Filium quoque esse secundum Graecos quidem causam , secundum Latinos vero principium subsistentiae Spiritus Sancti , sicut et Patrem...
Sayfa 50 - Illorumque animas, qui post baptisma susceptum nullam omnino peccati maculam incurrerunt, illas etiam quae post contractam peccati maculam, vel in suis corporibus, vel eisdem exutae corporibus (prout superius dictum est) sunt purgatae, in caelum mox recipi, et intueri clare ipsum Deum trinum et unum sicuti est, meritorum tamen diversitate alium alio perfectius.
Sayfa 50 - Deum trinum et unum, sicuti est, pro meritorum tamen diversitate alium alio perfectius: illorum autem animas, qui in actuali mortali peccato, vel solo originali decedunt, mox in infernum descendere, poenis tamen disparibus puniendas.
Sayfa 49 - Greci quidem asseruerunt, quod id. quod dicunt spiritum sanctum ex patre procedere, non hac mente proferunt, ut excludant filium, sed quia eis videbatur (ut aiunt) Latinos asserere spiritum sanctum ex patre et filio...
Sayfa 51 - Ecclesie episcopus ita diffiniens subscripsi. Ego Antonius episcopus Ostiensis cardinalis Bononiensis supradictas diffinitiones veras et catholicas esse affirmo, et illis me subscripsi. Ego Branda episcopus Portuensis subscripsi. Ego Nicolaus cardinalis Sancte Crucis subscripsi. Ego F. tituli Sancii Clementis presbiter cardinalis subscripsi. Ego A. tituli Sancii Marci presbiter cardinalis subscripsi. irct<rctv T»IV oixovfji.evyiv ra irpuraov xarefóiv, oturov it m» &vcu ray pctxapi'ov Hérpov nù...
Sayfa 52 - Ego Garsias episcopus Tudensis subscripsi. Ego G. episcopus Granatensis subscripsi. Ego Aylmericus episcopus Montis Regalis subscripsi. Ego Baptista electus Theatinus subscripsi. Ego Nicholaus episcopus Tricaricensis. Ego lohannes electus Agennensis subscripsi. Ego lohannes electus Oschensis subscripsi. Ego Guillermus electus Leonensis subscripsi. Ego Andreas episcopus Rossinensis. Ego Matheus episcopus Cortonensis subscripsi. Ego lulianus electus Citariensis subscripsi. Ego lohannes episcopus Cornetensis...

Kaynakça bilgileri