Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Lib. IV. cap. 48 apud Muratori, Script. rerum Italicar. T. V. pag. 97. Baronius ad annum 1112 nro 21.

Haud itaque inverisimile, Alexii filium et successorem idem somnium somniasse, ut ipsius ad Honorium Pontificem litterae quodammodo innuere videntur. Quod ut eo facilius consequeretur, studium . utramque ecclesiam uniendi prae se ferebat vel simulabat. Is enim est Graecorum praecipue imperatorum pronus ac fere constans animus, ut, vel in periculis constituti vel spe lucri cuiusdam adipiscendi allecti, sedem apostolicam supplices adeant, ardentissimoque studio se flagrare perhibeant ad unitatem ecclesiae una cum populis suis redeundi, sed cessantibus periculis et spe lucrandi frustrati mox in antiquos errores relabantur et saepe saepius aculeos suos contumeliarum in ecclesiam Romanam emittant. Restat, ut quaedam de externa horum diplomatum forma dicamus.

[ocr errors]
[ocr errors]

Ea in charta membranea purpurei coloris ad modum rotuli vel contaciorum κοντακίων novτaxíov litteris aureis vulgaribus exarata sunt. Multae horum diplomatum litterae pluribus disiunctisque calami ductibus descriptae sunt, aliae colligatae vel copulatae, atque uno ductu binas, ternas vel plures litteras exhibent, quae consuetudo ex tachygraphis vel notariis octavo, ut citius, vel nono, ut tardius, saeculo invaluisse videtur, ut Montefalconius, palaeographiae graecae parens, observat.

Diplomata ipsa satis magnae longitudinis sunt et ex multis foliis, vulgariter tabulae dictis, plus vel minus longis, consequenter agglutinatis consarcinata, quae causa est, ut eis formam contaciorum, quamvis minus recte, attribuamus. Differunt enim contacia a rotulis, quod illa ex utraque folii parte descripta sunt, ita ut, cum ad primae paginae finem pervenerint, ab eadem folii vel tabulae extremitate, vertendo chartam, secundae paginae lectionem ineant pergantque, donec ad baculum, unde ab altera parte legere orsi sunt, denuo recurrant. Contacium κοντάκιον diminutivum a xovtós, id est brevis baculus, est, ut plurimum, palmae longitudine, cui baculo haeret obvoluta mirae nonnunquam longitudinis chart a membranea ex multis foliis, ut diximus, confecta, quo facilius conservari et legi possit.

[ocr errors]

Diploma primum prae se fert longitudinem quatuor metrorum (liceat

hanc mensuram a recentioribus fere omnibus acceptam adhibere), et constat ex septem foliis vel tabulis inter se conglutinatis, quarum singulae 0.36 centimetros latae sunt. In fronte diplomatis ornatus aureus satis elegans 0.36 centimetros longus deprehenditur; similis ornatus 0,3 centimetros latus in utroque latere conspicitur. Textus graecus uniuscuiusque lineae 0,25 centimetros latus efficit 62 lineas. Versio latina, aureis litteris exarata, sed minus magnis et elegantibus et inter se magis coniunctis quam textus graecus, eadem vero latitudine, 30 lineas continet. Diploma secundum, priori omni fere ex parte simile, quatuor metros longum et 0.36 centimetros latum, cuius ornatus frontalis 0,14 centimetros et lateralis 0,3 centimetros latus, ex octo tabulis constat. Textus graecus 62 lineas, versio latina 31 complectitur. Uterque textus, tum graecus tum latinus, subscriptionem autographam imperatoris cinnabari exhibet; in priori diplomate textus graecus subscriptione imperatoris cinnabari solummodo muni

tus est.

Tertium diploma, eadem prorsus elegantia ac duo mox citata descriptum, litteras continet, quas Manuel Comnenus, qui patri suo Ioanni 1143 in regno successit, et VIII. kal. octobres 1180 vita functus est, ad Eugenium P. III, qui principatum ecclesiae Romanae a V kal. martias 1145 usque ad V. id. iulias 1153 gessit, mense augusto 1145 dedit, quibus eiusdem Summi Pontificis ad eum de negotio terrae sanctae datis litteris respondet atque vovet, se Ludovicum VII., regem Francorum, cum validissimo nobilium exercitu ad repellendos Saracenos et ad recuperandam praeprimis civitatem Edessenam proxime advenientem humanissime recepturum atque pro viribus praesto ei fore. Satis notum, quam nequiter graeculus iste imperator fidem datam violaverit. Valde dolendum, litteras Pontificis, quarum Manuel meminit, iniuria temporum interiisse. Quod ad diploma attinet, aureis litteris tum graecis tum latinis descriptum, ex tabulis novem constat, quatuor et dimidium metros longum et 0.38 centimetros latum; exhibet ornatum frontalem, 0.14 centimetros longum, et ornatum lateralem, 0.5 et dimidium metros latum. Textus graecus una cum imperatoris subscriptione autographa cinnabari descripta 49 lineas, versio addita latina sine subscriptione imperatoris 13 lineas amplectitur.

Huius diplomatis, quo benevolo lectori eius elegantia et pul

chritudo magis appareat, facsimile ut dicunt exhibere lubet: initium dedisse sufficiat, cum nimis sumptuosum esset id integrum proferre.

Diploma sextum professionem fidei exhibet, quam Andronicus Palaeologus, qui vivente patre Michaële VI. id. novemb. 1273 imperator renuntiatus et coronatus, ei e vivis sublato III. id. decemb. 1282 in imperio successerat, publice emisit et ad Summum Pontificem Ioannem XXI. direxit, confirmans, quae pater eius in secundo concilio generali Lugdunensi anno 1274 per legatum suum celebrem illum Gregorium Acropolitam magnum logothetam de unione inter utramque ecclesiam ibidem inita se servaturum iuraverat. Insertae sunt litterae, quae de eo negotio Michaël ipse ad Gregorium X. dederat, quasque iterum proferimus, cum aliquantum ab impressis differant. Subiungimus harum litterarum versionem latinam coaevam manu propria imperatoris cinnabari subscriptam ac bulla aurea munitam, omisimus tamen versionem latinam coaevam litterarum imperatoris Andronici, cum ea omnino cum vulgatis concordet. Raynaldus ad annum 1277 nro 32.

Lubet Andronici litteris addere professionem fidei, quam celeberrimus Ioannes Beccus, patriarcha Constantinopolitanus, una cum Synodo episcoporum sui patriarchatus de unione inter utramque ecclesiam restauranda anno 1277 emisit, atque ad Ioannem XXI. direxit, propterea quod ea, ni fallimur, graece nondum edita est. Damus eam ex originali membraneo manu propria Becci cinnabari subscripto.

Octavum diploma continet solemnem tractatum, quem Ioannes Palaeologus, qui varia satis fortuna Graecorum imperium ab anno 1341 usque ad annum 1391 rexit, cum Summo Pontifice Innocentio VI. de unione inter utramque ecclesiam firmanda ac de foedere inter ipsum et Pontificem ad debellandos Turcas feriendo anno 1355 iniit. Extat huius tractatus originale graecum cum versione latina coaeva ex adverso manu propria imperatoris cinnabari subscriptum ac bulla aurea quondam munitum, quae nunc deest. Haud e re esse videtur versionem latinam huius tractatus denuo proferre, quamquam eam Raynaldus anna

libus suis ad annum 1356 inseruit, quem de hoc negotio ample disserentem consulas.

Idem imperator, ut omnibus notum, anno 1369 Romam quodammodo profugus coram Summo Pontifice Urbano V., qui non ita pridem Avenione ad limina apostolorum redierat, publicam professionem fidei emisit, cuius utique extat publicum instrumentum originale membraneum graeco ac latino sermone exaratum manu propria imperatoris cinnabari subscriptum, cum bulla aurea, quae adhuc ex eo pendet. Clarissimus Leo Allatius id in utroque idiomate evulgavit. Raynaldus eius versionem latinam ad annum 1369 nro 2 exhibet, quare diploma hocce omissum fecimus.

Undecimum diploma continet facultates, quas Ioannes Palaeologus, qui patri suo in imperio anno 1425 succedens ad annum usque 1448 regnavit, oratoribus suis ad concilium Basileense missis dedit, ut ibi nomine suo gravissimum negotium unionis utriusque ecclesiae tractarent. Damus eas ex originali membraneo graeco latinoque sermone exarato, ab imperatore cinnabari subscripto bullaque sua aurea instructo, quae adhuc ex eo pendet. Versionem latinam huius diplomatis Raynaldus exhibet ad annum 1433 nro 28.

Moleste haud quisquam ferat, quod hic libellos supplices proferimus, quos Chimarenses in Epiro et Mainotae in Albania annis 1581 et 1582 ad Summum Pontificem Gregorium XIII. dederunt, quibusque eum efflagitant, ut ipsos contra Turcas et molestias schismaticorum graecorum adiuvare velit. Extant eiusdem Pontificis responsa amantissima ad Chimarenses, quae in continuatione nostra Card. Baronii Annalium evulgavimus ad 1582 nro 20. Tom. III. pag. 335 Romae 1856.

Libelli isti luculentum testimonium exhibent incredibilis fere corruptelae, quae id temporis in Graecorum idioma irrepserat.

Restat tandem, ut viro praeclaro Iosepho Müller, in universitaté Taurinensi litterarum graecarum professori, grates publice referamus, qui dum Romae ante aliquot annos studiorum causa moratur, nos variis tum laboribus distentos partim in exscribendis hisce monumentis, partim in reducendis eis ad fidem originalium perhumaniter adiuvare voluit. Socium opellae nostrae qualiscunque adsci

vimus Franciscum Miklosich, intima amicitia nobiscum iam a multo tempore coniunctum, quocum, quo editio horum monumentorum accuratior et ornatior, nobis absentibus, curis eius credita evaderet, cum aestate anni elapsi Vindobonae commoraremur, hanc rem tractavimus.

Augustinus Theiner.

« ÖncekiDevam »