Sayfadaki görseller
PDF
ePub

sticum spectantibus ad ipsius potest recurri iudicium, et eidem omnes ecclesie sunt subiecte, ipsarumque prelati obedienciam et reuerenciam sibi debent, apud quam sic plenitudo potestatis consistit, quod ecclesias ceteras ad sollicitudinis partem admittit, quarum multas et patriarchales precipue diuersis priuilegijs eadem romana ecclesia honorauit, sua tamen prerogatiua tam in generalibus concilijs, quam in quibuscumque alijs semper salua. Superius scriptam fidei ueritatem, prout plene lecta est et fideliter exposita, ueram, sanctam, catholicam et orthodoxam fidem esse ipsam cognoscimus et acceptamus et ore et corde confitemur, quod ipsam uere tenet et fideliter docet et predicat sacrosancta romana ecclesia, et inuiolabiliter obseruare ipsam professionem et in ipsa omni tempore perseuerare et nullo umquam tempore ab ipsa recedere quoquomodo aut deuiare seu discordare promittimus. Primatum quoque eiusdem sancte romane ecclesie, sicut in premisso tenore continetur, ad ipsius sancte ecclesie obedienciam spontanej uenientes confitemur et recognoscimus et acceptamus et sponte suscipimus, confitentes uero hec et approbantes et acceptantes et promittentes obseruare, ut superius dictum est. Rogamus magnitudinem uestram, ut nostra ecclesia dicat sanctum symbolum, prout dicebat hoc ante sysma et usque ad hodiernum diem, et permaneamus in nostris ritibus, quibus utebamur et ante sysma, qui ritus non sunt contra prescriptam fidem, nec contra diuina mandata, nec contra uetus et nouum testamentum, nec contra doctrinam sanctorum generalium conciliorum et sanctorum patrum acceptorum per sacra concilia, que celebrata sunt spirituali dominacione ecclesie romane. Hoc igitur non graue est uestre sanctitati, et non inconsuetum et nobis nunc difficile propter populi immensam multitudinem. Commisimus super hijs presentibus nuncijs nostris, ut dicta per presentes litteras nostras confiteantur et affirment uice imperij nostri coram magna sanctitate uestra. Presens igitur scriptum de nostra recognicione, suscepcione, acceptacione et professione propria manu nostra dei (gracia) imperiali subscripcione signauimus et sigillum nostre potencie inferius duximus apponendum. Hec quidem perfecta fuerunt tunc; quoniam uero cognatus imperij nostri, magnus logotheta, dominus Georgius Acropolita, ad affirmacionem suprascriptorum ex mandato imperij nostri iurauit in presencia beate memorie illius vniuersalis

pape domini Gregorij decimj et tunc congregati apud Lugdunum sacrosancti concilij, que de uerbo ad uerbum sic se habent: Ego Georgius Acropolita et magnus logotheta, nuncius domini nostri imperatoris Grecorum, Michaëlis Duca Angeli Comninj Paleologi, habens ab eodem sufficiens ad infrascripta mandatum, omne sysma prorsus abiuro, et subscriptam fidei ueritatem, prout plene lecta est et fideliter exposita, in nomine dicti domini mei ueram, sanctam, catholicam et orthodoxam fidem esse cognosco, eam accepto et corde et ore profiteor, ipsamque, prout eam ueraciter tenet, fideliter docet et prédicat sacrosancta, romana ecclesia, ipsam inuiolabiliter seruaturum nec ab ea ullo unquam tempore recessurum vel quoquomodo deuiaturum uel discrepaturum promitto, primatum quoque ipsius sacrosancte romane ecclesie, prout in premissa serie continetur, ad ipsius ecclesie obedienciam nomine ipsius et meo spontaneus ueniens pro ipso et pro me fateor, recognosco, accepto ac sponte suscipio, et ipsum omnia premissa tam circa fidei ueritatem, quam circa eiusdem ecclesie romane primatum et ipsorum recognicionem, acceptacionem, suscepcionem, observanciam ac perseueranciam seruaturum, prestito in animam ipsius et meam corporaliter iuramento, promitto et confirmo, sic ipsum et me deus adiuuet et hec sancta euangelia. Cum sic de uerbo ad uerbum continens iuramentum iurauerit dictus magnus logotheta in presencia dicti illius sanctissimi et beatissimi vniuersalis pape domini Gregorij decimi et dicti apud Lugdunum sacrosancti concilij et nunc sanctissimus et beatissimus vniuersalis papa et venerabilis pater nostri imperij dominus Iohannes vicesimus primus pecijt per venerabiles nuncios suos, videlicet Iacobum Ferentinum episcopum et Gaufridum, episcopum Taurinum, et fratres, hoc est Raynonum, priorem conuentus Uiterbensis, et Saluum, lectorem Lucanum, fratres ordinis predicatorum, ut affirmet, ratificet per corporale sacramentum imperium nostrum ea, que dictus magnus logotheta iurauit, ut sepius dictum est, imperium nostrum perficiens peticionem sanctissimi vniuersalis pape et uenerabilis patris imperij nostri, domini Iohannis vicesimi primi, consequenter suprascriptis iurat sic: Ego Michaël, in Christo Deo fidelis imperator et moderator Romeorum, Ducas Angelus Comninus Paleologus, omne sysma prorsus abiuro, et suprascriptam fidei ueritatem, prout plene

lecta est et fideliter exposita, ueram, sanctam, catholicam et orthodoxam fidem esse cognosco, eam accepto et corde et ore profiteor, ipsamque, prout eam ueraciter tenet, fideliter docet et predicat sacrosancta romana ecclesia, me inuiolabiliter seruaturum, nec ab ea ullo unquam tempore recessurum uel quoquomodo deuiaturum uel discrepaturum promitto, primatum quoque ipsius sacrosancte romane ecclesie, prout in premissa serie continetur, ad ipsius ecclesie obedienciam spontaneus ueniens fateor, recognosco, accepto ac sponte suscipio, et omnia promissa tam circa fidei ueritatem, quam circa eiusdem ecclesie primatum et ipsorum recognicionem, accepcionem, suscepcionem, obseruanciam ac perseueranciam seruaturum, prestito in anima mea corporaliter iuramento, et promitto et confirmo, predictum iuramentum predicti logothete nostri approbo et ratifico, sic me deus adiuuet et hec sancta dej euangelia. Hec autem omnia suprascripta facit imperium nostrum ad sanctissimum et beatissimum summum pontificem et venerabilem patrem nostri imperij, vniuersalem papam, dominum Iohannem vicesimum primum, et per ipsum ad omnes successores suos, roborans ipsa proprie manus dei gracia imperialem subscripcionem suam et per sigillum potencie sue mensis aprilis quinte indicionis sexto milleno septimo centeno octuagesimo quinto anno. Actum est hoc in vrbe nostra Constantinopoli in sacro nostro palacio Blachernarum.

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

"

† Μιχαὴλ ἐν Χριστῷ τῷ θεῷ πιστὸς βασιλεὺς καὶ αὐτοκράτωρ Ρωμαίων Δούκας Αγγέλας Κο μνηνὸς ὁ Παλαιολόγος †.

[blocks in formation]

In tabulario vaticano servatur etiam professio fidei, quam Michaël imperator misit ad papam Nicolaum tertium anno a M. C. 6788, mense septembri, ind. VIII., p. Ch. 1279. Diplomatis, bulla privati, verba haec sunt:

Sanctissimo et beatissimo primo et summo pontifici, apostolice sedis et vniuersali pape ac communi patri omnium christianorum, reue

rentissimo patri imperij nostri, domino Nicolao pape tercio, Michael in Christo deo fidelis imperator et moderator Romeorum, Ducas Angelus Comninus Paleologus, et spiritualis filius magne sanctitatis uestre conuenientem honorem et reuerenciam cum sincera et pura affeccione et oracionum postulacionem. Quoniam missi sunt a magintudine uestra ad imperium nostrum nuncij deo placentis ordinis minorum, uidelicet uenerabiles et religiosi viri, frater Bartholomeus, Grossetanus Episcopus, et frater Bartholomeus de Senis, minister Syrie, frater Philippus, lector Perusinus, et frater Angelus, lector Urbeuetanus, qui ab imperio nostro pecierunt ex parte magne sanctitatis uestre multiplicacionem et renouacionem litterarum super fidei professione, primatus recognicione ac suscepcione et obediencie sponsione sacrosancte romane ecclesie, directarum olim a nobis per nuncios, qui ad presenciam apostolice sedis nouissime redierunt, scilicet uenerabiles et religiosos viros, fratrem Iacobum Ferentinatum, Gaufridum Taurinensem episcopos, Fratrem Raynonum, priorem conuentus Uiterbiensis, et Saluum, lectorem Lucanum, sacri ordinis predicatorum, uidelicet ut in nomine magne sanctitatis uestre ipsis litteras exponamus, dignum hoc perficere reputantes, ece exponimus ipsam multiplicacionem dictarum litterarum in nomine eciam magnitudinis sanctitatis uestre illa recapitulantes et approbantes, que ad beate memorie sanctissimum papam dominum Gregorium decimum exposuimus et attribuimus per nostros nuncios, qui ad ipsius peruenerant sanctitatem, super quibus acceptati fuimus per ipsius beatitudinem et per inuentos ibidem reuerentissimos cardinales et per sacrum et diuinum concilium penes eum tunc apud Lugdunum congregatum. Habet autem professio fidei et consequenter tenor litterarum in dictionibus taliter: sequitur professio fidei, quae in litteris praecedentibus, usque ad verba: et dicti apud Lugdunum sacrosancti concilij. Et nunc sanctissimus et beatissimus vniuersalis papa, uenerabilis pater imperiij mei, dominus Nicolaus tercius, vniuersalis ecclesie summus pontifex, pecijt per uenerabiles nuncios suos, uidelicet reuerentissimos uiros, fratrem Bartholomeum, episcopum Grossetanum, et fratrem Bartholomeum, mynistrum Syrie, fratrem Philippum, lectorem Perusinum, et Angelum, lectorem Urbeuetanum, sacri ordinis fratrum minorum, ut renouet, multiplicet, affirmet et ratificet

per corporale iuramentum ea, que dictus magnus logotheta iurauit, ut superius dictum est, et nos ipsi alias eadem fecimus, corporali prestito iuramento, Imperium nostrum perficiens peticionem sanctissimi et vniuersalis pape uenerabilis imperij nostri domini, Nicolai pape tercij, consequenter suprascripta iurat sic: Ego Michaël in Christo Deo fidelis imperator et moderator Romeorum, Ducas Angelus Comninus Paleologus, omne sysma prorsus abiuro etc., ut in fine praecedentium litterarum usque ad verba: et confirmo predictum iuramentum magni logothetae et meum, quod alias super hijs feci, approbo et ratifico, sic me deus adiuuet etc. Hec omnia suprascripta facit imperium meum ad sanctissimum et beatissimum summum pontificem et vniuersalem patrem imperij mei, uidelicet Nicolaum vniuersalem papam tercium, et per ipsum ad omnes successores suos, roborans ipsa per proprie manus dei gratia imperialem subscripcionem suam et per sigillum potencie sue mensis septembris indiccione octaua anno sexto milleno septimo centeno octuagesimo octauo. Actum est hoc in vrbe nostra Constantinopolitana in sacro nostro imperiali palacio Blakernarum feliciter amen.

[ocr errors]

† Μιχαὴλ ἐν Χριστῷ τῷ θεῷ πιστὸς βασιλεὺς καὶ αὐτοκράτωρ Ῥωμαίων Δούκας Αγγελος Κο μνηνὸς ὁ Παλαιολόγος †.

VI. 6785 (1277) aprili ind. V.

Imperator Andronicus Palaeologus litteris datis ad papam Ioannem XXI. fidem orthodoxam profitetur ad normam romanae ecclesiae.

† Ἐπεὶ ὁ ἅγιός μου αὐθέντης, ὁ βασιλεὺς καὶ πατὴρ τῆς βασι λείας μου, ἀπέστειλε πρὸς τὸν τῆς μακαρίας μνήμης ἁγιώτατον ἐκεῖ νον οἰκουμενικὸν πάπαν, κῦριν Γρηγόριον τὸν δέκατον, γράμμα τῆς βασιλείας αὐτοῦ οὕτωσὶ κατὰ ῥῆμα διαλαμβάνον· τῷ ἁγιωτάτῳ μα καριωτάτῳ, τῷ πρώτῳ καὶ ἄκρῳ ἀρχιερεῖ τοῦ ἀποστολικοῦ θρόνου, τῷ οἰκουμενικῷ πάπα καὶ κοινῷ πατρὶ πάντων τῶν χριστιανῶν καὶ σεβασμίῳ πατρὶ τῆς βασιλείας μου, κυρῷ Γρηγορίῳ, Μιχαὴλ ἐν Χριστῷ τῷ θεῷ πιστὸς βασιλεὺς καὶ αὐτοκράτωρ Ῥωμαίων Κομνηνός Δούκας Αγγελος ὁ Παλαιολόγος και γνήσιος υἱὸς τῆς μεγάλης ἁγιωσύνης σου, τὴν ἀνήκουσαν τιμὴν καὶ αἰδῶ μετὰ εἰλικρινοῦς καὶ καθαρᾶς

« ÖncekiDevam »