Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ἢ οἵτινες ἂν ἔλθοιεν ἑκουσίως ὑπὲρ σωτηρίας τῶν ἰδίων ψυχῶν. ἔτι εἴπερ συμβῇ ἵνα πληρώσω πάντα τὰ ἀναγεγραμμένα, ἵνα ὁ δεσπότης ἡμῶν ὁ πάπας ἐπαναπέμψῃ τὸν υἱόν μου μετὰ τιμῆς καὶ ἑτοιμασίας τῆς προσηκούσης. νοητέον δὲ, ὡς εἴπερ ἴσως τὰ ἀναγεγραμμένα πάντα καὶ ἕκαστα οὐδαμῶς πληρώσω, στερήσει δυνάμεως, οὐ θελήσεως, ἀπέλθω δὲ σωματικῶς εἰς αὐτὸν τὸν δεσπότην ἡμῶν τὸν πάπαν, τη νικαῦτα ἵνα ἐνέχηται ὁ δεσπότης ὁ πάπας δεφενδεύειν καὶ βοηθεῖν μοι ἐπὶ τῷ ἐπαναλαμβάνειν τὴν βασιλείαν μου, ὥσπερ ἔμελλε ποιήσειν ὑπὲρ τοῦ υἱοῦ μου εἰς τὴν αὐτοῦ παρουσίαν, ἐμοῦ σωματικῶς μὴ ἀπελθόντος, καὶ οὐδόλως ὀφθήσομαι ἐμπεπτωκώς εἰς ζημίαν ἢ ἐναντιωθεὶς, εἴπερ ἀνάγκῃ ἀδυναμίας καὶ οὐ θελήσεως τὰ προρρηθέντα πάντα οὐ πληρώσω. εἰς ὧν πάντων ἀσφάλειαν καὶ καθαρότητα πληρεστάτην τὸ παρὸν ὁρκωμοτικὸν χρυσόβουλλον γενέσθαι προσέταξεν ἡ βασιλεία μου τῇ ἡμετέρα χειρὶ γράμμασιν ἐρυθροῖς τὸν εἰωθότα τρόπον ὑπογραφὲν καὶ χρυσῇ βούλλῃ τῆς βασιλείας μου κάτωθεν ἀπηωρημένη βεβαιωθέν. γέγονεν ἐν τῇ μεγάλη πόλει Κωνσταντινουπόλει ἐν τῷ ἡμετέρῳ τῶν Βλαχερνῶν ἱερῷ παλατίῳ ἔτει ἀπὸ τῆς τοῦ κόσμου συστάσεως ἑξακισχιλιοστῷ ὀκτακοσιοστῷ ἑξηκοστῷ τετάρτῳ, ἀπὸ δὲ τῆς τοῦ κυρίου γεννήσεως χιλιοστῷ τριακοσιοστῷ πεντηκοστῷ πέμπτῳ, ἡμέρα πεντεκαιδεκάτη τοῦ δεκεβρίου †.

† Ἰωάννης ἐν Χριστῷ τῷ θεῷ πιστὸς βασιλεὺς καὶ αὐτοκράτωρ Ῥωμαίων ὁ Παλαιολόγος

wwwwwww.

† Ego Ioannes in Christo deo fidelis imperator et moderator Romeorum Paleologus iuro ad sancta dei euangelia tactis sacrosanctis scripturis et per sanctam trinitatem, patrem et filium et spiritum sanctum, vnum uerum deum et tres personas et per Ihesum Christum deum nostrum et saluatorem et per virginem Mariam dei genitricem et per sanctam et viuificam crucem Christi et per sanctos apostolos et omnes alios sanctos, quod absque dolo, fraude et defectu toto meo posse omnibus uiribus meis et cuncto conatu seruabo firmiter et integre et implebo ego ipse et per alios faciam adimpleri et obseruari omnia ista et singula, que sequuntur, que promisi reuerendissimo in Christo patri

archiepiscopo Smirnensi domino Paulo nomine et uice sanctissimi in Christo patris et domini domini Innocentii, diuina prouidentia sacrosancte romane ac vniuersalis ecclesie pape sextj, et ita deus et omnes eius sancti me adiuuent, sicut ego obseruabo et adimplebo et faciam per alios obseruari et adimpleri omnia et singula, que sequuntur. In primjs, quod ero fidelis, obediens, reuerens et deuotus beatissimo patri et domino domino Innocentio, sacrocancte romane ac vniuersalis ecclesie ex digna dei prouidentia summo pontifici et eius successoribus, et obseruabo et percomplebo debitam obedientiam et reuerentiam ad ipsum sanctissimum papam et eius successores, et recipiam legatos et nuntios suos cum omni reuerentia et deuotione. Item, quod faciam toto posse meo et toto conatu, quod omnes populi sub nostro imperio constituti et nostre iurisdicioni subiecti, siue sint laici sine clerici, cuiuscumque conditionis et status aut dignitatis existant, erunt fideles, obedientes, reuerentes et deuoti eidem domino summo pontifici et eius successoribus. Et quia diuturnitas temporis indurauit et agrauauit animos populorum, et vix possent a consuetis retrahi et per uiam nouam incedere seu dirigi, nisi cum modo sapiencie et moderacione prudencie, istum modum, qui sequitur, deliberaui, tractaui et ordinaui cum eodem venerabili patre archiepiscopo Smyrnensi et cum dilecto familiari et megateriarchi imperij nostri, D. Nicolao Sygeros, per quos me facturum, obseruaturum et consecuturum predicta promisi et spopondi, videlicet quod predictus sanctissimus pater remittat eundem archiepiscopum Smirnensem et predictum familiarem nostrum cum galeis tribus, et quando ipsi uenerint in Constantinopolim, per iusiurandum, quod feci, promitto dare filium meum gloriosissimum, felicissimum dispoti dominum Manuelem Paleologum prefato domino archiepiscopo, quem ipse duceret ad predietum dominum nostrum papam cum una galea, et dimittet michi duas galeas, et alias duo armabit in partibus istis, et dimittet eas sub nostro precepto ad defensionem istarum partium. Item dominus noster papa sub celeritate, qua poterit, postquam filium meum habuerit in manibus suis, mittet michi vscheria quindecim cum equitibus quadringentis et alios centum equites cum nauibus et mille pedites, ita quod erit exercitus totus vscheria quindecim, galee suptiles quinque, equites quingenti et pedites mille: quando dictus exercitus applicuerit in Constantino

1

per con

polim per dei gratiam, erit ad nostrum preceptum pugnandi contra Turchos et Grecos inimicos nostros usque ad menses sex, in quo tempore legatus domini nostri pape dabit beneficia [et] dignitates ecclesia sticas personis sufficientibus grecis, que ad vnionem et obedientiam ecclesie sponte redibunt, secundum quod sibi et nobis melius uidebitur. Vbi uero infra sex menses, postquam exercitus in Constantinopolim ap-" plicuerit, per benignitatem et gracias Greci sponte ad obedienciam ecclesie noluerint redire, quod non credimus, promittimus ex nunc pro tunc, quod faciemus cum consilio et deliberatione legati domini nostri pape, quod omnino erunt obedientes. Item dabimus legato domini nostri pape palacium magnum, in quo ipse cum suis habitabit, et sic sequens dictum palacium erit domini nostri pape et legatorum ipsius in perpetuum. Item dabimus sibi pulcram et venerabilem ecclesiam, in' qua dictus legatus et alij, qui postea uenient a domino nostro papa, tamquam in propria écclesia celebrabunt diuina officia et ecclesiastica sacramenta. Item' dabo filio meo primogenito vnum magistrum latinum, qui docebit eum litteras et linguam latinam de consilio et voluntate predicti legatj. Item dabo hospicia tria magna, in quibus tenebuntur scole litterarum latinarum, et ego dabo operam et efficaciam et fauorem cum corde sincero, quod filij magnatum et potentum Grecorum ibunt addiscere litteras latinas. In casu, vbi predicta omnia et singula non obseruarem, quod absit et deus aduertat a me tantum malum, ex nunc pro tunc iudico auctoritate imperiali me indignum imperio, et priuo memet ipsum iure imperij, et transfero, do, cedo ius et potestatem im-"' perij et imperandi in predictum filium meum, et ex nunc pro tune constituo, facio, creo et ordino ipsum in imperatorem et moderatorem Gre corum. Item in predicto casu, quem deus aduertat, ex nunc pro tune do, cedo, transfero ius patrie potestatis in predictum dominum nostrum summum pontificem super dictum filium meum, quem ex nunc pro tunc eius potestati subiicio, ipsum eidem in adoptionem tribuens et concedens omni modo et forma, quibus melius de iure possum. Item do, concedo et trado potestatem et auctoritatem eidem domino summo pontifici, quod possit acquirere, petere, requirere et capere imperium nostrum pro dicto filio nostro, tamquam pro uero et legitimo imperatore, et dare eidem filio meo vxorem, baiulos, tutores et curatores usque ad prefini

tum tempus a iure, et possit de predicto imperio ordinare et disponere tamquam de imperio sibi de iure debito, vice et nomine predicti filij. nostri, quem ex nunc pro tunc a nostra propria et patria potestate eximimus et liberamus et in patriam potestatem per adoptionem eidem domino pape subicimus et donamus, renuntiantes omnibus exceptionibus, quas possemus contra predicta obicere, et omni iuri et legibus, quibus contra predicta non obseruanda et complenda possemus nos aliquo modo defendere seu tueri. Item in casu, ubi predictus archiepiscopus ueniret cum tribus galeis uel pluribus, et nos non daremus sibi dictum. filium nostrum, ut duceret ipsum ad dominum nostrum summum pontificem, obligamus nos et omnia bona nostra et omnes nostros Grecos et bona eorum, quod dominus noster papa et sui nuntii seu procuratores possint capere et petere super dictis bonis et personis usque ad valorem quatuor milium florenorum pro qualibet galearum, quas predictus D. archiepiscopus et prefatus familiaris noster duxerint in Constantinopolim, in omni loco et sub quolibet iudice ecclesiastico seu ciuili in Peyra, Rodo, Chio et Cipro et omnibus [alijs] locis, non obstanti aliqua exceptione seu iure, quo uel nos uel nostri Greci possemus nos defendere ad non soluendum predictam summam florenorum. In casu, (vbi) omnia supradicta complerem, uolo, quod dictus dominus papa me adiu uet contra omnes inimicos meos et maxime infideles cum maiori exercitu et multitudine] Cristianorum, qui resistere possint multitudini infidelium et eos expellere de terris Cristianorum, quas iniuste per violenciam sue [infidelitati] subiecerunt. Item, quod dominus noster papa provideat nobis de expensis fiendis et de stipendijs erogandis pro aliqua parte exercitus, cum [imperium] nostrum pro presenti non posset multas expensas sustinere. Item quod ego sim principalis capitaneus, signifer et vexillarius sancte matris ecclesie cum mero et mixto. imperio et plenaria potestate supra omnem exercitum Cristianorum, qui ad partes citramarinas transiuerint uel [stipendijati per ecclesiam uel per alios ex mandato et indulgencia ecclesie uel qui sponte uenerint pro salute animarum suarum. Item in casu, ubi ego [omnia] supradicta complerem, dominus noster papa remittet michi filium meum cum honore et apparatu conuenienti. Et est intelligendum, quod si forte supradicta omnia et singula non complerem pro eo,. quod potencia et non uo-,

[ocr errors]

t

luntas deficeret, et ego personaliter accederem ad ipsum dominum nostrum papam, in illo casu dominus noster papa teneatur defendere et adiuuare me ad recuperandum imperium meum, sicut pro filio meo fecisset, me ad eius presenciam personaliter non accedente, et non uidear in aliquam penam incidisse uel contrafecisse, si necessitate impotencie et non uoluntate supradicta omnia non complessem. Ad quorum omnium securitatem et euidenciam pleniorem presens sacramentale priuilegium aurea bulla munitum fieri iussit imperium nostrum litteris rubeis manu nostra propria more solito subscriptum et aurea bulla imperij nostri inferius appensa munitum. Actum in vrbe magne Constantinopolis in nostro sacro palacio Blachernarum anno a constitucione mundi sexto milleno octauo centeno sexagesimo quarto, a natiuitate autem domini millesimo trecentesimo quinquagesimo quinto, die quinta decima decembris. †

IX. (6878-1369) 7. octobris ind. VII.

[ocr errors]

Papa Urbanus V. iubet recipi fidei confessionem faciendam ab imperatore Ioanne Palaelogo, patriarcha Paulo et aliis Graecis.

In nomini domini amen. Nouerint uniuersi presentes litteras et instrumentum publicum inspecturi, quod exmi patres et domini, dei gratia Guliermus episcopus Ostiensis et Bernardus Basilicę XII. apostolorum et Franciscus ecclesię sanctę Sabinę presbyteri ac Rainaldus sancti Adriani diaconus cardinalis commissarij super infrascriptis per dominum Vrbanum papam V. deputati litteras eiusdem apostolicas sua bulla plumbea munitas tenore sequenti receperunt: Vrbanus episcopus seruus seruuorum dei venerabili fratri Guliermo episcopo Ostiensi et dulcissimis filijs Bernardo Basilicę XII. apostolorum et Francisco, ecclesię sanctę Sabinę presbyteris et Rainaldo Adriani diacono salutem et apostolicam benedictionem. Cum magnificus princeps Iohannes imperator Grecorum illustris nouiter ex deuotione et feruore catholicae fidei ad urbem accesserit, sanctam sedem apostolicam uisitaturus et eius ordinationi et mandatis in ijs, que dictam fidem concernunt, tamquam princeps catholicus perpetuo pariturus, nos uolentes eundem imperatorem in prima eius uisione ac receptione tamquam catholicum principem et alios Gręcos tam cleri

« ÖncekiDevam »