Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ναλίων το κύρος επιδιδόντων, τόν τε ειρημένον βασιλέα εν ασπασμα ειρήνης προσδεχομένων και το κόλπο της ρωμαϊκής εκκλησίας επισυναγόντων ως αληθή καθολικόν χριστιανόν.

Είληπται εκ των παππικών κωδίκων.

[ocr errors]
[blocks in formation]

Imperator Ioannes Palaeologus fidem facit aurea bulla se Romae publico

instrumento emisisse fidei professionem.

Nos Iohannes in Christo deo fidelis imperator ac Romeorum moderator Paleologus. Notum facimus vniversis presentes litteras inspecturis, quod cum die decima octava mensis octobris proxime preteriti in sacra vrbe Rome fecerimus professionem catholice fidei per reverendissimos patres dominos Guillelmum episcopum Ostiensem et Bernardum basilice XII. apostolorum ac Franciscum tituli sancte Sabine presbiteros et Raynaldum sancti Adriani diaconum cardinales, per

sanctissimum patrem dominum Vrbanum divina providentia papam V. ad hoc specialiter deputatos, nobis exhibitam, sponte fecerimus sub certa forma, prout apparet per publicum instrumentum nostra propria manu subscriptum nostraque bulla aurea communitum. et in eadem professione inter alia contineatur talis articulus, videlicet: Credo hanc esse veram fidem catholicam et quod hanc super dictis articulis tenet et predicat sacrosancta romana ecclesia etc, dicimus ad omnem ambiguitatein tollendam, nos credere et intelligere romanam ecclesiam, cui nunc preest prefatus dominus papa et sui predecessores romani pontifices prefuerunt, prout credunt et intelligunt catholici christiani in occidentis partibus constituti. In cuius rei testimonium presentes litteras nostre auree bulle munimine fecimus communiri, et nos hic nostra manu subscripsimus, ut est moris. Datum Rome die mensis ianuarii anno nativitatis domini millesimo tregentesimo septuagesimo, indictione octava, pontificatus dicti domini pape anno octavo.

t 'I w v

+ Ιωάννης εν Χριστώ τω θεώ πιστός βασιλεός και αυτοκράτωρ Ρωμαίων ο Παλαιολόγος. +

Aurea bulla suspensa serico violaceo. Imayo Christi: Tē. XT; imperatoris imago: 19 AEETIOTHE) O IIA|AE|OA|TOE.

[ocr errors]
[ocr errors]

ΧΙ. 6942--1433 1. novembris.

1

[ocr errors]

Imperator Ioannes Palaeologus mittit tres procuratores ad concilium Bu

sileense pro unione ecclesiarum. 1 Επειδή απεστάλησαν εις την ιεραγίαν καθολικήν σύνοδον την έν Βαζηλέα παρά της βασιλείας μου αποκρισίαριοι, ό τε οικείος τη βασιλεία μου πρωτοβεστιαρίτης κύριας Δημήτριος Παλαιολόγος και Μετοχίτης και ο τιμιώτατος εν ιερομονάχοις και καθηγούμενος της ιεράς μονής του αγίου Δημητρίου και ο οικείος τη βασιλεία μου κυρις Ιωάννης ο Δισύπατος προς κατάστασιν της παρ' ημών σπουδαζομένης καθολικής και οικουμενικής συνόδου υπέρ της μελετώσης ενώσεως των εκκλησιών του Χριστού, και δεδώκαμεν αυτοίς τελείαν και πλήρη εξουσίας και άδειαν υπέρ τούτου, θεσπίζει, τάττει και διορίζεται η βασιλεία μου διά του παρόντος χρυσοβούλλου αυτής, ίνα πάν, όπερ άν τάξωσιν, υπόσχωνται, ομόσωσιν, ποιήσωσιν και καταστήσωσιν εγγράφως περί τούτου οι προειρημένοι αποκρισιάριοι, λογισθή παρά της βασιλείας μου και στερχθη, ώσπερ αν εί αυτοπροσόπως αυτή έπραξεν, έταξεν, έστερξε τε τούτο και ώμοσεν. και αν συμβή εμποδισμός τις ή θάνατος είς τινα αυτών των ειρημένων αποκρισιαρίων, τότε το πραχθησόμενον και υποσχεθησόμενον παρά των δύο ένα ή στερητών και έρρωμένον, ώσπερ ει εγένετο παρά των τριών. και δι' ασφάλειας και βεβαίωσιν των προειρημένων ομνύει και η βασιλεία μου εις τον οφειλόμενόν μοι ως χριστιανό και ευσεβεί βασιλεί όρκον και εις την ευχήν του αγίου μου αυθέντου και βασιλέως, του πατρος της βασιλείας μου, του αοιδίμου και μακαρίτου, έτι δε και εις την ψυχήν της βασιλείας μου. και γέγονε το παρόν χρυσόβουλλον της βασιλείας μου εν έτει από κτίσεως κόσμου εξακισχιλιοστω έννακοσιοστώ τεσσαρακοστή δευτέρω, από δε της κυρίου ημών Ιησού Χριστού γεννήσεως χιλιοστώ τετρακοσιοστώ τριακοστα τρίτω, ημέρα ενδεκάτη του νοεμβρίου μηνός εν Κωνσταντινουπόλει εν τω ημετέρω βασιλικό παλατίω γράμμασιν ερυθροίς οικεία χειρί υπογεγραμμένον κατά το βασιλικόν έθος και χρυσής βούλλης απηωρημένης. +

+ Ιωάννης εν Χριστώ τω θεώ πιστός βασιλεύς και αυτοκράτωρ Ρωμαίων και Παλαιολόγος. Η

[ocr errors]

Quoniam missi fuerunt ad sacrosanctum concilium generale Basiliense nostri et imperij nostri ambassiatores familiaris noster prothouestiaritis Demetrius Paleologus Metochites et honorandissimus in sacris monacis abbas sacri monasterij sancti Demetrij et familiaris noster lohannes Dissipatus ad constitutionem a nobis sollicitati generalis et ycumenici concilij pro vnione premeditata ecclesiarum Christi, et dedimus eis ambassiatoribus perfectam et plenam potestatem et bayliam super et in predictis, mandat, diffinit et ordinat imperium nostrum per presens chrisobullum suum, quod omnia et singula illa, que ordinauerint, promiserint, iurauerint, fecerint et constituerint per scripturam seu scripturas super predictis prefati notri ambassiatores, reputentur a nostro imperio et affirmata sint, tamquam si a persona nostra presentialiter facta, ordinata, promissa et iurata forent. Et si contingeret impedimentum aliquod uel mors in aliquo dictorum ambassiatorum, tunc quod factum et promissum erit per duos ex eis, firmum et validum sit, tamquam si per omnes tres factum foret. Et in robur et firmitatem predictorum iurat imperium nostrum per iuramentum debitum et condecens nobis tamquam christiano fideli imperatori et per orationem et benedictionem sancti mei imperatoris domini et patris nostri felicis memorie et per animam meam. Factumque est presens chrisobullum imperij. nostri (anno] a mundi creatione sex milleno nonagesimo quadragesimo secundo, a domini nostri Ihesu Christi natiuitate millesimo quadringentesimo tregesimo tertio, die undecima nouembris, Constantinopoli in palatio nostro imperiali et subscriptum litteris rubeis manu nostra propria more imperiali cum pendenti aurea bulla.

Orig. membr., aurea bulla suspensa serico rubro. Imago Iesu Christi cum litteris: ĪC XC; imago imperatoris cum litteris: TO EN XO ArTQΚΡΑΤΩΡ Ο ΠΑΛΑΙΟΛΟΓΟΣ.

[merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

Eugenius episcopus, servus servorum dei, ad perpetuam rei memoriam. Consentiente ad infrascripta carissimo filio nostro Iohanne Paleologo, Romeorum imperatore illustri, et locatenentibus venerabilium fratrum nostrorum patriarcarum et ceteris orientalem ecclesiam representantibus. Letentur celi et exultet terra, sublatus est enim de medio paries, qui occidentalem orientalemque dividebat ecclesiam, et par atque concordia rediit, illo angulari lapide Christo, qui fecit utraque unum, vinculo fortissimo caritatis et pacis utrumque iungente parietem et perpetue unitatis federe copulante ac continente, postquam longam meroris nebulam et dissidii diuturni atram ingratamque caliginem serenum omnibus unionis optate iubar illuxit. Gaudeat et mater ecclesia, que filios suos hactenus invicem dissidentes iam videt in unitatem pacemque rediisse, et que antea in eorum separatione amarissime flebat, ex ipsorum modo mira concordia cum ineffabili gaudio omnipotenti deo gratias referat. Cuncti gratulentur fideles ubique per orbem, et qui christiano censentur nomine, matri catholice ecclesie colletentur. Ecce enim occidentales orientalesque patres post longissimum dissensionis atque discordie tempus, se maris ac terre periculis exponentes, omnibusque superatis laboribus ad hoc sacrum ycumenicum concilium desiderio sacratissime unionis et antique caritatis reintegrande gratia leti alacresque convenerunt, et intentione sua nequaquam frustrati sunt. Post longam enim laboriosamque indaginem, tandem spiritus sancti clementia ipsam optatissimam sanctissimamque unionem consecuti sunt. Quis igitur dignas omnipotentis dei beneficiis gratias referre sufficiat? quis tante divine miserationis divitias non obstupescat? cuius vel ferreum pectus tanta superne pietatis magnitudo non molliat? Sunt ista prorsus divina opera, non humane fragilitatis inventa, atque ideo eximia cum veneratione suscipienda et divinis laudibus prosequenda. Tibi laus, tibi gloria, tibi gratiarum actio, Christe, fons misericordiarum, qui tantum boni sponse tue catholice ecclesie contulisti, atque in generatione nostra tue pietatis miracula demonstrasti, ut enarrent omnes mirabilia tua. Magnum

1

[ocr errors]
[ocr errors]

7

siquidem divinumque munus nobis deus largitus est, oculisque vidimus, quod ante nos multi, cum valde cupierint, adspicere nequiverunt. Convenientes enim Latini ac Greci in hac sacrosancta synodo ycumenica magno studio invicem usi sunt, ut inter alia etiam articulus ille de divina spiritus sancti processione summa cum diligentia et assidua inquisitione discuteretur. Prolatis vero testimoniis ex divinis scripturis plurimisque auctoritatibus sanctorum doctorum orientalium et occidentalium, aliquibus quidem ex patre et filio, quibusdam vero ex patre per filium procedere dicentibus spiritum sanctum, et ad eamdem intelligentiam aspicientibus omnibus sub diversis vocabulis, Greci quidem asseruerunt, quod id, quod dicunt spiritum sanctum ex patre procedere, non hac mente proferunt, ut excludant filium, sed quia eis videbatur, (ut aiunt) Latinos asserere spiritum sanctum ex patre et filio procedere tamquam ex duobus principiis et duabus, spirationibus, ideo abstinuerunt a dicendo, quod spiritus sanctus ex patre procedat et filio. Latini vero affirmarunt, non se hac mente dicere spiritum sanctum ex patre. filioque procedere, ut excludant patrem, quin sit fons ac principium totius deitatis, filii scilicet ac spiritus sancti, aut quod id, quod spiritus sanctus procedit ex filio, filius a patre non habeat, sive quod duo po-í nant esse principia seu dựas spirationes, sed ut unum tantum asserant esse principium, unicamque spirationem spiritus sancti, prout hactenus asseruerunt. Et cum ex his omnibus unus et idem eliciatur veritatis sensus, tandem in infrascriptam sanctam et deo amabilem eodem sensu eademque mente unionem unanimiter concordarunt et consenserunt. In nomine igitur sancte trinitatis, patris et filii et spiritus sancti, hoc sacro universali opprobante florentino concilio, difinimus, ut hec fidei veritas ab omnibus christianis credatur et suscipiatur sicque omnes profiteantur, quod spiritus sanctus ex patre et filio eternaliter est, et essentiam suam suumque esse subsistens habet ex patre simul et filio, et ex utroque eternaliter tamquam ab uno principio et unica spiratione procedit, declarantes, quod id, quod sancti doctores et patres dicunt, ex patre per filium procedere spiritum sanctum, ad hanc intelligentiam tendit, ut per hoc significetur, filium quoque esse secundum Grecos quidem causam, secundum Latinos vero principium subsistentie spiritus sancti, sicut et patrem. Et quoniam omnia, que patris sunt, pater ipse upige

[ocr errors]
[ocr errors]

7

« ÖncekiDevam »