Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[ocr errors]

ad humanam uitam bonum ratio collegit compleri, tanto etiam diuidi hec constitutoria nostrę vitę magnum quid malum perficit ac perniciosum. Tua uero beatitudo recte prestans rebus, competenter satage copulare utraque, uelut hoc etiam per prudentissimos legatos tue sanctitatis pure cognouimus, quibus potestatem de inter nos familiarissimę unionis conuenientiis libere tradidit et per huiusmodi laudabile principium omne compleuit. Quia igitur et nostra pietas e uestigio sequens tuam sanctitatem sua subintulit ad expletionem huiusmodi salutaris studii, sicut etiam per tuos prudentissimos disces legatos et per cum eis missos illustres uiros ex imperio nostro, restat utique tuam quoque precelsam beatitudinem, quę cepit huiusmodi ceptum, finem quoque ponere cęptui competentem. Si uero corporaliter quoque nos uniri et ad ecclesiarum unitionem, sicut possibile est, collaborare ac perficere hanc pacis largitor uelit, sit hoc quoque diuinę pietatis maximum beneficium. Valeat secundum animam simul et corpus tua preciositas, et pro nostra pietate feruentius oret. † Missa ab a deo custodita ciuitate mense aprili quarto indictionis. + Μηνί απριλλίω ινδ. δ' t.

ΙΙΙ. (6654-1146). Augusto ind. IX.

[ocr errors]

Imperator Manuel Comnenus papae Eugenio III. pollicetur, se auxiliaturum

esse Ludovico VII., Franciao regi, profecto in Terram Sanctam. Μανουήλ εν Χριστώ τω θεώ + Προς τον άγιώπιστος βασιλεύς порфоро- τατον πάπαν. γέννητος, άναξ υφηλός, κρα- Ad sanctissimum ταιος, αύγουστος και αυτο

P8 p 8 m. κράτωρ Ρωμαίων και Κομνηνός. Manuel in Christo Deo fidelis Rex Porphyrogepnitos, altus, sublimis, fortis, augustus Imperator Romanorum και Κομνηνός.

+ Αγιώτατε πάπα: το μετά των φρονιμωτάτων αποκρισιαρίων του πανευγενεστάτου ρηγός Φραγγίας σταλεν τη βασιλεία μου γράμμα της σής αγιότητος διεκομίσθη και επανεγνώσθη αυτή, όπερ εδήλωσε περί του ρηθέντος πανευγενεστάτου ρηγός Φραγγίας, ότι εκίνησε μετά και ετέρων ενδόξων ουκ ολίγων ανδρών εις την οδόν του θεού δι' εκδίκησιν των αγίων εκκλησιών και διά το κατασχεθήναι την Έδεσσαν παρά των αθέων εχθρών του θεού αναμαθούσα ούν η βασιλεία μου την τοιαύτην συγκίνησιν μεγάλως αυτήν απεδέξατο ως εις ωφέλειαν των χριστιανών γενησομένην και κατάπτωσιν και αφανισμόν των αθέων εχθρών του θεού, και έτοιμη εστί και η βασιλεία μου

εις το αποδέξασθαι τούτους καλώς και πόρους αυτούς ευτρεπίσαι και πανηγύρια πλήν θέλει και η βασιλεία μου, ένα και εκείνοι τα εις τιμήν ταύτης ποιήσωσι, καθώς εποίησαν και οι προδιελθόντες Φράγγοι εις τον έν βασιλεύσι αοίδιμον πάππον της βασιλείας μου. αγωνισθήτω ούν προς τούτο και η αγιωσύνη σου, ώς όλη θεού χάριτι χρηματίζουσα του θελήματος του θεού· η δε βασιλεία μου σφόδρα εθαύμαζε, πώς μέχρι του νυν ουκ απέστειλεν αποκρισιαρίους προς αυτήν η αγιωσύνη σου, και περί των θεοπαρόχων αυτής υγιών τη βασιλεία μου [ουκ] έγραψεν μεγάλην γαρ προς αυτήν η βασιλεία μου πίστιν και διάθεσιν κέκτηται διά την επανθούσαν αυτή των αρετών κοσμιότητα. η

αγία ευχή της αγιωσύνης σου χαρισθείη τη βασιλεία μου. έρρωσο, αγιώτατε πάπα. + Μηνί αο γούστο ιν δ. θ' +.

+ Απελύθη από της θεοφυλάκτου μεγάλης πόλεως μηνί αυγούστο

Ανδ. 9' 1.

† Sanctissime papa. Cum prudentissimis apocrisiariis nobilissimi regis Francię missa imperio meo littera tuę sanctitatis delata est atque sublecta ei, que declarabat de predicto prenobilissimo rege Francie, quia mouit cum aliis quoque nobilibus non paucis uiris in uiam dei propter ultionem sanctarum ecclesiarum et quia detinetur Edessa ab impiis inimicis dei. Cum didicisset ergo imperium meum huiusmodi motionem, maxime eam gratam habuit uelut in utilitatem christianorum futuram et ruinam et disparitionem inimicorum dei, pręstoque est imperium meum ad omnes bene recipiendum et transitus eis et panegyria, id est uenalium copiam, preparare. Verumtamen uult et imperium meum, ut ipsi, quę sunt ad honorem ipsius, faciant, sicut fecerunt et prius egressi Franci ad in imperatoribus memorabilem auum imperii mei. Certet igitur ad hoc et tua sanctitas, sicut que

[ocr errors]

tota est dei gratia dei uoluntatis. Imperium uero meum ualde mirabatur, quomodo nunc usque non misit apocrisiarios ad ipsum tua sanctitas, et de concessis a deo sibi salutibus non scripsit imperio meo. Magnam enim ad eam fidem et affectionem possidet propter florentem in ea uirtutum ornatum. Sancta uero oratio tue sanctitatis donetur imperio meo. "Eppwoo id est vale, agiotate id est sanctissime papa. Missa est ab a deo custodita ciuitate mense augusto indictione nona f.

IV. 6785 (1277) aprili ind. V.

Imperator Michaël Palaeologus litteris datis ad papam Ioannem XXI. fidem

orthodoxam profitetur ad normam ecclesiae romanae.

[ocr errors]

Sancti spiritus nobis adsit gratia. amen.

† Sanctissimo et beatissimo primo et summo pontifici, apostolice sedis et uniuersali pape ac communi omnium christianorum patri et reuerentissimo patri imperij nostri, domino Gregorio, Michaël in Christo deo fidelis imperator et moderator Romeorum, Ducas Angelus Comninus Paleologus, spiritualis filius magne sanctitatis uestre, conuenientem honorem et reuerenciam cum sincera et pura affeccione et orationum postulacionem. Quoniam missi sunt a magnitudine vestra ad imperium nostrum nuncij deo placentis ordinis minorum, uidelicet frater Ieronimus de Esculo, frater Raimundus Beringarius, frater Bonagracia de Sancto Iohanne in Perseceto et frater Bonauentura de Mugello, et optulerunt litteras uestre magne sanctitatis, in quibus cum alijs et de professione fidei, quam docet et predicat et confitetur sancta ecclesia romana, continebat, et oportebat in hiis magis responsionem nos conuenienter facere, ecce hoc facit imperium nostrum. Habet autem professio fidei in diccionibus taliter. Credimus sanctam trinitatem, patrem et filium et spiritum sanctum, vnum deum omnipotentem totamque in trinitate deitatem coëssentialem et consubstantialem, coëternum et coomnipotentem, unius uoluntatis, potestatis et maiestatis, creatorem omnium creaturarum, a quo omnia, 'per quem omnia, in quo omnia, que sunt in celo et in terra uisibilia et inuisibilia, corporalia et spiritualia. Credimus singulam quamque in sancta trinitate perso

[ocr errors]

7

nam unum uerum deum plenum et perfectum. Credimus ipsum filium dei, verbum dei eternaliter natum de patre, consubstantialem, coomnipotentem et equalem per omnia patri in diuinitate, temporaliter natum de spiritu sancto et Maria semper virgine cum anima rationali, duas habentem natiuitates, unam ex patre eternam, alteram ex matre temporalem, deum uerum et hominem uerum proprium in utraque natura atque perfectum, non adoptiuum neque fantasmaticum *), set unum et unicum filium dei in duabus et ex duabus, diuina scilicet et humana, naturis, set in unius persone singularitate inpassibilem et inmortalem diuinitate, set in humanitate pro nobis et pro salute nostra passum uera carnis passione, mortuum et sepultum, et descendisse ad inferos ac tertia die resurrexisse a mortuis uera carnis resurreccione, die quadragesimo post resurreccionem cum carne, qua resurrexit, et anima ascendisse in celum et sedere ad dexteram patris, inde uenturum iudicare uiuos et mortuos et redditurum unicuique secundum opera sua, siue bona fuerint, siue mala. Credimus eciam spiritum sanctum plenum et perfectum uerumque deum ex patre et filio procedentem coëqualem, coëssencialem et coomnipotentem et coëternum per omnia patri et filio. Credimus hanc sanctam trinitatem non tres deos, set unum deum omnipotentem, eternum, inuisibilem et incommutabilem. Credimus sanctam catholicam et apostolicam unam esse ecclesiam ueram, in qua unum datur baptisma et uera omnium remissio peccatorum. Credimus eciam ueram resurreccionem eiusdem carnis, quam nunc gestamus, et uitam eternam. Credimus eciam noui et ueteris testamenti, legis ac prophetarum et apostolorum unum esse auctorem deum ac dominum omnipotentem. Hec est uera fides catholica, et hanc super dietis articulis tenet et predicat sacrosancta romana' ecclesia. Set et propter diuersos errores a quibusdam ex ignorancia et ab alijs ex malicia introductos dicit et predicat eos, qui post baptismum in peccata labuntur, non rebaptizandos, set per ueram penitenciam suorum posse consequi ueniam peccatorum. Quod si uere penitentes in caritate decesserint, antequam dignis penitencie fructibus de commissis satisfecerint et omissis, eorum animas penis purgatorijs, hoc est catharterij, quem

[ocr errors]

*) Reliqua tria exemplaria ex correctione fantasticum.

2

admodum frater Iohannes nobis notificauit, post mortem purgari, et ad penas huiusmodi releuandas prodesse eis fidelium uiuorum suffragia, missarum scilicet sacrificia, oraciones et elemosinas et alia pietatis officia, que a fidelibus pro aliis fidelibus fieri consueuerunt secundum ecclesie instituta. Illorum igitur animas, qui post sacrum baptisma susceptum nullam omnino maculam incurrerunt, illas etiam, que post contractam peccati maculam uel in suis manentes corporibus uel eisdem exute, prout superius dictum est, sunt purgate, in celum mox recipi, illorum autem animas, qui in mortali peccato uel cum solo originali decedunt, mox in infernum descendere, penis tamen disparibus puniendas eadem sancta romana ecclesia credit et predicat et firmiter asseuerat et quod nichilominus in die iudicij omnes homines ante tribunal Christi cum suis corporibus comparebunt, reddituri de factis proprijs racionem. Tenet eciam et docet eadem romana ecclesia, septem esse ecclesiastica sacramenta, vnum uidelicet baptisma, de quo dictum est supra. Aliud est sacramentum confirmacionis, quod per manus imposicionem episcopi conferunt chrismando renatos. Aliud est penitentie, aliud est eucharistia, aliud est sacramentum ordinis, aliud est matrimonij, aliud est extrema unccio, que secundum doctrinam beati Iacobi infirmantibus exhibetur. Sacramentum eucharistie ex azimo conficit eadem romana ecclesia, tenens et docens, quod in ipso sacramento panis uere transsubstantiatur in corpus et uinum in sanguinem domini nostri lehesu Christi. De matrimonio uero tenet, quod nec vnus vir simul plures vxores, nec vna mulier simul habere permittitur plures viros, soluta uero lege matrimonij per mortem alterutrius coniugum secundas et tercias et deinde nupcias successiue licitas esse dicit, si impedimentum canonicum ex causa alia non obsistat. Ipsa quoque sacrosancta romana ecclesia summum et plenum primatum et principatum super vniuersam catholicam ecclesiam obtinens, quem se ab ipso domino in beato Petro, apostolorum principe seu uertice, cuius romanus pontifex est successor, cum potestatis plenitudine ueraciter recepisse ac humiliter recognoscit, et sicut pre ceteris tenetur fidei ueritatem defendere, sic et si

que de fide suborte fuerint questiones, suo debent iudicio diffinirj, ad

quam potest grauatus quilibet in negocijs ad forum ecclesiasticum pertinentibus appellare, set et in omnibus causis ad examen ecclesia

[ocr errors]
[ocr errors]
« ÖncekiDevam »