Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Literis Apostolicis Bonifacii PP. IX. quas exemplum primum (pag. 6.) refert, e limine fundationis profectis, recentissimas adieci (V-XII) a S. D. N. Pio PP. IX. in forma Brevis datas, quippe quae praeter historiam succinctam leges etiam iustissimas exhibent quibus adhuc regitur Hospitium B. M. de Anima. Ne vero idem bis agere videar, lectorem benevolum remittere debeo ad librum cui titulus est: Geschichte des deutschen Nationalhospizes Anima in Rom von Anton Kerschbaumer Wien 1868 W. Braumüller, in quo accuratam codicis nostri analysin inveniet pag. 59 seqq. Cf.

etiam Iter Romanum von Dr B. Dudik Wien 1855 Manz tom. I. 72 seqq.

Apparatum vero biographicum qui desiderat, persuadeat sibi, eum nonnisi a viro in patriae meae Bibliothecis vitam agente congeri posse.

Restat, ut benefactoribus omnibus, quorum nomina liber hic refert, aeternam pacem adprecer. Utinam nomina eorum' scripta sint in libro vitae ! Dabam Romae in Hospitio B. M. de Anima exeunte anno Sacro MDCCCLXXV.

CAROLUS JENIG

RECTOR ECCLESIAE B. M. DE ANIMA.

PIUS P. P. IX.

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Praeclara instituta charitatis, quaeque potissimum in hac Urbe vigerent, omni studio promovere ac tueri Apostolici muneris esse reputarunt Christi vices gerentes in terris Romani Pontifices. Hoc porro factum esse constat de Hospitio Teutonico S. Mariae de Anima nuncupato, quod anno 1399 erectum est in Urbe tum liberalitate Joannis Petri Dortracensis ejusque uxoris dioecesis Trajectensis in Belgio; donatae quippe fuerunt ab ipsis conjugibus tres eorum domus in regione Parionis prope forum Agonale ad extruendum hospitium pro pauperibus Teutonicae nationis sive in Urbe morantibus, sive ad Urbem adventantibus, tum vero etiam largitate Theodorici de Nyem, Clerici Paderbornensis Apostolicarum Litterarum scriptoris, qui in eundem finem septem domos cum vinea donavit, sic ut alter salutaris hujusce operis auctor jure merito habeatur. Jamvero hujusmodi charitatis institutum ubi primum fundatum est, Apostolicis ipsum Litteris Bonifacius IX. Praecessor Noster commendavit probavitque; Innocentius vero VII. ab omni cujuscum

que jurisdictione exemit, et sub peculiari Apostolicae Sedis tutela constituit. Neque minus luculenta paternae sollicitudinis argumenta erga idem Hospitium per consequentes ediderunt aetates Romani Pontifices, Praedecessores Nostri, Eugenius IV., Julius II., Leo X. imprimisque germanicae ejusdem nationis Hadrianus VI., qui variis illud donis ornavit. Porro cum ob praeteritorum temporum vices minime esset labefactatum salutare hujusmodi institutum, quin etiam auctis longe reditibus ad haec usque tempora consisteret, auditae quandoque sunt nonnullorum querelae, Belgarum primum, qui res Hospitii universas, vel magnam saltem partem sibi vindicabant, aliorum autem, qui aegre ferebant, administrationem Hospitii ab Austriacis tantum, et ab Italis potius quam a Germanis geri, nonnullorum denique, qui post tantam rerum germanicarum immutationem, ac tantopere imminuta hominum ad Urbem peregrinantium frequentia, immutandum censerent hospitii regimen, et praesenti temporum ac rerum conditioni accommodandum. Id ubi innotuit Carissimo in Christo Filio Nostro Francisco Josepho I. Austriae Imperatori, et Hungariae Regi Apostolico, qui juxta Antecessores suos pii ejusdem Hospitii patrocinium gerit, preces Nobis deferendas curavit, ut ad novam constituendam ipsius procurationem, ac disciplinam, et communibus votis satisfaciendum curas convertere dignaremur. Nos hujusmodi precibus adnuentes, ut res omnis rite tractaretur, et ad propositum finem componeretur, Apostolicam instituimus Vi

sitationem cui primum praefecimus dilectum filium Nostrum Joannem S. E. R. Presbyterum Cardinalem Brunelli, eique ad Auximanae Ecclesiae gubernaculum admoto dilectum item filium Nostrum Carolum S. R. E. Presbyterum Cardinalem Reisach suffecimus. Itaque Apostolica Visitatio demandatum a Nobis munus aggrediens primum documenta omnia in Archivio Hospitii servata perlustravit, ut compertam haberet illius historiam, atque inde perspexit Apostolicas Litteras tum Bonifacii IX. tum Innocentii VII. Praedecessorum Nostrorum non de Imperio germanico, sed de natione loqui, adeoque postquam germanicum Imperium extinctum est, justum omninoduxit hospitio excipi pauperes catholicos quoscunque, qui nationis et linguae germanicae sunt, neque aliud hospitium in Urbe habeant sive genti, sive civitati suae proprium. Et quum confoederatio Germanica aliquo modo in Imperium successerit, aequum pariter visum est, ut illi etiam hospitio fruantur, qui natura quidem germani non sunt, civili tamen ratione germanis confoederatis adscripti existunt. Novit etiam Apostolica Visitatio jam inde ab Hospitii primordiis piam Confraternitatem ad saeculum usque decimum septimum extitisse, in quam Germani adsciscebantur, sive ad tempus Romam venissent, sive ibidem morarentur, ex qua pia sodalitate cum non exiguo animarum lucro B. Mariae Virginis cultus augebatur. Praeterea quum satis consulat Collegium Germanicum parandis doctrina ac pietate ad sacerdotium iuvenibus germanicae nationis,

visum est Apostolicae Visitationi optimum fore consilium excipiendi in hospitio juvenes, qui sacerdotio iam aucti theologicas in Urbe disciplinas melius ac perfectius addiscere, et sacrorum negotiorum usum apud Sanctam Sedem, religionis Magistram, cognoscere et assequi velint, unde fieret, ut in dioecesim quisque suam et Romanae Curiae methodum et disciplinam, germanumque sacrae doctrinae sensum transferrent; quod in maximam cederet religionis commoditatem. Hisce itaque perpensis memorata Visitatio Apostolica pro Hospitio Theutonico nova statuta condidit, quae sequentibus articulis comprehenduntur :

1. Il pio stabilimento di S. Maria dell'Anima della Nazione Teutonica, fondato sul fine del secolo XIV, e preso sotto la particolare tutela della S. Sede da Innocenzo VII. di s. m. ha per iscopo il culto divino nella Chiesa annessa allo stesso Stabilimento; l'ospitalità da prestarsi ai poveri pellegrini tedeschi; non che la sovvenzione con limosine e sussidi a' poveri di quella Nazione dimoranti in Roma.

2. Nell' Ospizio saranno ricevuti tutti i pellegrini cattolici poveri appartenenti alla Confederazione Germanica ed inoltre i Belgi ed Olandesi, che parlano il fiammingo o l'olandese come lingua propria; non che gli altri di origine tedesca, che parlano il tedesco, purchè questi ultimi non abbiano un' Istituto nazionale proprio in Roma. Il clero addetto alla Chiesa di S. Maria dell'Anima sarà scelto tra individui tedeschi, che appartengono agli Stati della Confederazione Germanica. Quanto ai Belgi ed Olandesi i quali anticamente aveano il diritto di essere ammessi in questo Clero, si darà loro un compenso con assegnar sulle rendite del pio stabilimento un sussidio annuo di scudi centoventi per un Belga, ed altrettanti per un Olandese

« ÖncekiDevam »