Sayfadaki görseller
PDF
ePub

nis; nec enim in quoquam unam dabimus naturalem operationem Dei et creature, ut neque quod creatum est in divinam educamus essentiam, neque quod eximium est divine nature ad competentem creaturis locum deiciamus; ejusdem enim tam myracula quam passiones cognoscimus, secundum aliud, et aliud earum ex quibus est naturarum, et in quibus habet esse, sicut admirabilis inquit Cyrillus, undeque igitur inconfusum atque indivisum conservantes unum sancte Trinitatis, brevi voce proferimus; et post incarnationem dominum nostrum Jesum Christum verum Deum nostrum esse credentes, asserimus duas ejus esse naturas, in una ejus radiante subsistentia, in qua tam myracula quam passiones per omnem sui dispensativam1 conversationem, non per fantasiam, sed veraciter demonstravit, ob naturalem differentiam, in eadem una subsistantia cognoscendam, dum utraque natura cum alterius communione, indivise et inconfuse propria vellet atque operaretur, juxta quam rationem, et duas naturales voluntates et operationes confitemur, ad salutem humani generis convenienter in eo

concurrentes.

Quarto, quoniam hactenus ipsi Armeni preter has tres Nycenam, Constantinopolitanam, et Ephesinam primam synodos, nullas alias universales postea celebratas, nec ipsum beatissimum hujus sancte sedis antistitem Leonem, cujus auctoritate ipsa Calcedonensis synodus extitit congregata, susceperunt, asserentes eisdem fuisse suggestum tam synodum ipsam Calcedonensem, quam memoratum Leonem, secundum dampnatam Nestorii heresim diffinitionem fecisse, instruximus eos et declaravimus hujusmodi falsam fuisse suggestionem, ipsamque synodum Calcedonensem, et beatissimum Leonem, sancte et recte veritatem de duabus in una persona Christi naturis superius descriptam diffinivisse, contra impia Nestorii et Euticis dogmata, injunximusque ut ipsum beatissimum Leonem, qui vere fidei columpna fuit, et omni sanctitate et doctrina refertus, tamquam sanctum et in cathalogo sanctorum merito descriptum, de cetero reputent et venerentur, atque non solum dictas tres synodos, sed et omnes alias universales auctoritate Romani pontificis legitime celebratas, sicut et ccteri fideles, reverenter suscipiant.

Quinto, ecclesiasticorum sacramentorum veritatem pro ipsorum Arme

1 Dispensationem dans le MS.

Fol. 129, vo.

norum, tam presentium quam futurorum faciliori doctrina, sub hac brevissima redigimus formula. Nove legis septem sunt sacramenta, videlicet : baptismus, confirmatio, eukaristia, penitentia, extrema unctio, ordo et matrimonium, que multum a sacramentis differunt antique legis. Illa enim non causabant gratiam, sed eam solum per passionem Christi dandam esse figurabant; hec vero nostra, et continent gratiam, et ipsam digne suscipientibus conferunt; horum quinque prima ad spiritualem unius cujusque hominis in semetipso perfectionem, duo ultima ad totius ecclesie regimem multiplicationemque ordinata sunt. Per baptismum enim spiritualiter renascimur, per confirmationem augemur in gratia et roboramur in fide; renati autem et roborati, nutrimur divine eukaristie alimonia. Quod si per peccatum egritudinem incurrimus anime, per penitentiam spiritualiter sanamur; sanamur spiritualiter etiam et corporaliter, prout anime expedit, per extremam unctionem. Per ordinem vero ecclesia gubernatur, et multiplicatur spiritualiter. Per matrimonium corporaliter augetur. Hec omnia sacramenta tribus perficiuntur, videlicet rebus tamquam materia, verbis tamquam forma, et persona ministri conferentis sacramentum cum intentione faciendi quod facit ecclesia; quorum si aliquid desit, non perficitur sacramentum. Inter hec sacramenta tria sunt, baptismus, confirmatio et ordo, que caracterem, id est spirituale quoddam signum, a ceteris distinctum', imprimunt in anima indelebile; unde in eadem persona non reiterantur. Reliqua vero quatuor caracterem non imprimunt, et reiterationem admittunt.

Primum omnium sacramentorum locum tenet sanctum baptisma, quod vite spiritualis janua est; per ipsum enim membra Christi, ac de corpore efficimur ecclesiae; et cum per primum hominem mors introierit in universos, nisi ex aqua et spiritu sancto renascimur, non possumus, ut inquit veritas, in regnum celorum intrare. Materia hujus sacramenti est aqua vera et naturalis; nec refert an frigida sit vel calida. Forma autem est : « Ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus sancti. » Non tamen negamus quin per illa verba: « Baptizetur talis servus Christi in nomine patris, et filii, et spiritus sancti », vel : « Baptizetur manibus meis talis in nomine patris, et filii, et spiritus sancti », verum perficiatur baptisma, quoniam

1 Distinctivium dans le Bullarium.

cum principalis causa, ex qua baptisma virtutem habet, sit sancta trinitas, instrumentalis autem sit minister, qui tradit exterius sacramentum, si exprimatur actus, qui per ipsum exercetur ministerium, cum sancte trinitatis invocatione perficitur sacramentum. Minister hujus sacramenti est sacerdos, cui ex officio competit baptizare; in casu autem necessitatis, non solum sacerdos vel dyaconus, sed etiam laicus vel mulier, ymmo paganus et hereticus baptizare potest, dummodo formam servet ecclesie, et facere intendat quod facit ecclesia. Hujus sacramenti effectus est remissio omnis culpe originalis et actualis, omnis quoque pene que pro culpa debetur. Propterea baptizatis nulla pro peccatis preteritis injungenda est satisfactio, sed morientes antequam culpam aliquam committant, statim ad regnum celorum et Dei visionem perveniunt.

Secundum sacramentum est confirmatio, cujus materia est crisma con- De confirmatione. fectum ex oleo, quod nitorem conscientiae significat, et balsamo, qui signi

[ocr errors]

ficat odorem bone fame, per episcopum benedicto. Forma autem est : Signo te signo crucis, et confirmo crismate salutis, in nomine patris, et filii, et spiritus sancti. » Ordinarius minister est episcopus; et cum ceteras unctiones simplex sacerdos valeat exhibere, hanc nonnisi episcopus debet conferre', quia de. solis apostolis legitur, quorum vicem tenent episcopi, quod per manus impositionem spiritum sanctum dabant, quemadmodum actuum apostolorum lectio manifestat. Cum enim audissent, inquit, apostoli, qui erant Therosolimis, quia recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Johannem; qui, cum venissent, oraverunt pro ipsis, ut acciperent spiritum sanctum; nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tamen erant in nomine domini Jesu. Tunc imponebant manus super illos et accipiebant spiritum sanctum. Loco autem illius manus impositionis, datur in ecclesia confirmatio. Legitur tamen aliquando per apostolice sedis dispensationem, ex racionabili et urgente admodum causa, simplicem sacerdotem crismate per episcopum confecto hoc administrasse confirmationis sacramentum. Effectus autem Fol. 150, r. hujus sacramenti est, quia in eo datur spiritus sanctus ad robur, sicut datus est apostolis in die pentechostes, ut videlicet christianus audacter Christi nomen confiteatur; ideoque in fronte, ubi verecundiae sedes est, confir

[blocks in formation]

De sacramento altaris.

mandus inungitur, ne Christi nomen confiteri crubescat, et precipue crucem ejus, que Judeis est scandalum, gentibus autem stultitia, secundum apostolum, propter quod signo crucis signatur.

Tertium est eucharistie sacramentum, cujus materia est panis triticeus et vinum de vite, cui ante consecrationem aqua modicissima admisceri debet. Aqua autem ideo admiscetur, quoniam juxta testimonia sanctorum patrum et doctorum ecclesie pridem in disputatione exhibita, creditur ipsum Dominum in vino aqua permixto hoc instituisse sacramentum; deinde, quia hoc convenit dominice passionis representationi. Inquit enim beatus Alexander, papa quintus, a beato Petro: in sacramentorum oblationibus, que intra missarum sollempnia Domino offeruntur, panis tantum et vinum aqua permixtum, in sacrificium offerantur. Non enim debet in calice Domini, aut vinum solum, aut aqua sola, offerri, sed utrumque permixtum, quia utrumque, id est sanguis et aqua, ex latere Christi profluxisse legitur. Tum etiam quod convenit ad significandum hujus sacramenti effectum, qui est' unio populi christiani ad Christum ; aqua enim populum significat secundum illud apocalipseos: « Aque multe, populi multi. » Julius, papa secundus, post beatum Silvestrum ait : « Calix dominicus, juxta canonum preceptum vino et aqua permixtus, debet offerri ; quia videmus in aqua populum intelligi, in vino vero ostendi sanguinem Christi. Ergo cum in calice vinum et aqua miscentur, Christo populus adunatur, et fidelium plebs, ei, in quem credit, copulatur et jungitur. Cum ergo tam sancta Romana ecclesia, a beatissimis apostolis Petro et Paulo edocta, quam relique omnes Latinorum Grecorumque ecclesiae, in quibus omnis sanctitatis et doctrine lumina claruerunt, ab initio nascentis ecclesie semper sic servaverunt et modo servent, inconveniens admodum videtur, ut alia quevis regio ab hac universali et rationabili discrepet observantia. Decernimus igitur, ut ipsi et Armeni se cum universo orbe christiano conforment, eorumque sacerdotes in calicis oblatione paululum aque, ut dictum est, admisceant vino. Forma hujus sacramenti sunt verba Salvatoris, quibus hoc conficit sacramentum; sacerdos enim, in persona Christi loquens, hoc conficit sacramentum. Nam ipsorum verborum virtute, substantia panis in corpus Christi, et substantia vini in sanguinem

1Qui et si dans le Bullarium.

2 Administrent dans le MS.

[ocr errors]

convertuntur; ita tamen quod totus Christus continetur sub specie panis, et totus sub specie vini, et sub qualibet quoque parte hostie consecrate et vini consecrati, separatione facta, totus est Christus. Hujus sacramenti effectus, quem in anima operatur digne sumentis, est adunatio hominis ad Christum; et quia per gratiam homo Christo incorporatur et membris ejus unitur, consequens est, quod per hoc sacramentum in sumentibus digne gratia augeatur, omnemque effectum, quem materialis cibus et potus quoad vitam agunt corporalem, sustentando, augendo, reparando et delectando, sacramentum hoc quoad vitam operatur spiritualem, in quo, ut inquit Urbanus papa, gratam Salvatoris nostri recensemus memoriam, a malo retrahimur, confortamur in bono, et ad virtutum et gratiarum proficimus incrementum '.

Quartum sacramentum est penitentia, cujus quasi materia sunt actus Fol. 150, vo. penitentis, qui in tres distinguuntur partes: quarum prima est cordis contritio, ad quam pertinet ut doleat de peccato commisso, cum proposito non peccandi de cetero; secunda est oris confessio, ad quam pertinet ut peccator omnia peccata sua, quorum memoria habet, suo sacerdoti confiteatur integraliter; tertia est satisfactio pro peccatis secundum arbitrium sacerdotis, que quidem praecipue fit per orationem, jejunium et elemosimam; forma hujus sacramenti sunt verba absolutionis, que sacerdos profert, quum dicit : « Ego te absolvo, etc. » Minister hujus sacramenti est sacerdos habens auctoritatem absolvendi, vel ordinariam, vel ex commissione superiorum. Effectus hujus sacramenti est absolutio a peccatis.

Quintum sacramentum est extrema unctio, cujus materia est oleum olive per episcopum benedictum. Hoc sacramentum nisi infirmo, de cujus morte. timetur, dari non debet, qui in hiis locis ungendus est in oculis propter visum, in auribus propter auditum, in naso3 propter odoratum, in ore propter gustum vel locutionem, in manibus propter tactum, in pedibus propter gressum, in renibus propter delectationem ibidem urgentem‘. Forma hujus sacramenti est : « Per istam unctionem et suam piissimam misericordiam indulgeat tibi Dominus, quicquid deliquisti per

1 Sacramentum dans le MS.

• Ce mot est suppléé d'après le Bullarium.

5 In naribus dans le Bullarium.

4

Vigentem. Ibid.

« ÖncekiDevam »