Sayfadaki görseller
PDF
ePub

tum rectorem et successores suos, Et ipse rector et successores sui clavem ipsam accomodare aut dictam capellam apperiri sibi pecierit, ipsas mulieres eo tunc minime ibidem dictus curatus reconciliet. De eucaristia vero Christi in dicta capella reponenda, Ordinaverunt quod non reponatur ibidem nec super hoc molestam faciant aliquam dictus curatus et successores sui dicto rectori. Que sic ordinata dicte partes nominibus quibus supra, emologaverunt pro se et successoribus suis ac eciam ratifficaverunt. Ad que fuere testes presentes, vocati et rogati, viri discreti domini Guillelmus de Iuria curatas de Maeez, Matheus de Iuria, curatus de Bossier et Johannes Sortes, ac plures alii. Et ego Iohannes retonsorii clericus Gebennensis publicus imperiali auctoritate notarius et juratus curie domini officialis Gebenn. qui premissis omnibus interfui, presensque publicum instrumentum super eis pro dicto rectore conscripsi fideliter et signavi. Et nos P. permissione divina Gebennensis episcopus ac capitulum supra dictum Gebenn. Attendentes ordinacionem suprascriptam una cum omnibus supra ibi scriptis, rite eque et racionabiliter celebratam, ut exnunc eadem perpetuam et inviolabilem roboris obtineat firmitatem, ordinacionem eandem ac eciam universa et singula superscripta, laudamus ratifficamas ac eciam confirmamus, eciam nos dictus episcopus pro nobis et nostris successoribus. Datum sub nostrorum testimonio sigillorum ut supra.

IV. Lettres de provision faictes par le vicaire a Messieurs, de la chapelle de lhospital du pont du rosne.

20 Novembre 1532.

Reverende pater exponunt Nobiles D. sindici et consilliarii totaque communitas Gebennensis: Quod licet ab antiquo in

civitate ipsa et carreria civitatis ad pontem Rodamni fuerit constructum erectum et edifficatum hospitale unum, appellatum beate Maric virginis, pro pauperibus pro tempore affluentibus, recipiendis et hospitandis, Et ut pauperes ipsi, commodius sustentari et onera ejusdem hospitalis congrue supportari possent et valerent, quamplurimi census annui, pecuniarum summe et alia res et bona per quamplurimos Christi fideles elargita et donata fuissent quodque successive ne bona ipsa in futurum perirent, sed decentius conservarentur et in usus pauperum fideliter dispensarentur pauperesque ipsi humanius regerentur et gubernarentur, fuit hospitale ipsum cuidam huic capelle consolationis beate Marie ejusdem pontis rodani, que nichil vel parum præterquam voluntarias oblationes, que satis exigue sunt, possidet; Rectori homini probate, ut verisimiliter credendum est, vite, in quem, de ipsorum bonorum alienatione seu in alios usus conversionè, non erat presumptio, parte ipsius communitatis, predicti in dicta capella rectoris successores sibi usurparunt ; quibus ad noticiam nobilium exponentium perventis, Et maxime quod hospitale ipsum in ruinam totaliter vertebatur fructusque ejusdem fere omnes eorumdem rectorum incuria et negligencia, qui pro majori parte extra civitatem ipsam degebant dilapidati et restantes in nunc existentis ejusdem cappelle rectoris, seu sui loco deputati presbiteri, proprios et non dicti hospitalis usus, injuste appropriabantur, nichilque auxilii eisdem pauperibus, neque hospitali, rector ipse nec alius pro eo, suorum novissimorum dicte cappelle predecessorum rectorum, mala sequutus vestigia, prestabat, Sindici et consiliarii prefati eisdem hospitali et pauperibus sanius consulentes, Omnes et singulos dictorum cappelle et hospitalis fructus sequestrari et ad suas manus reduci fecerunt. Quorum pretextu, questione verbali, inter venerabilem dominum Georgium Gineti ejusdem cappelle modernum rectorem ex una, et prefatos nobiles sindicos nomine dicte communitatis, partibus ex alia,

orta; Tandem partes ipse Re hinc inde bene discussa tructinata visa et examinata, ad amicabile appunctamentum devenerunt inter cetera videlicet, Quod ipse dominus Georgius cappellanus cappellaniam ipsam nec non et dictum hospitale, in manibus reverende paternitatis vestre; seu alterius potestatem habentis resignare pure et simpliciter haberet seu procuratores ad id constitueret, prout constituit; Reservata sibi domino Georgio quamdiu vixerit ne exinde nimium pateretur dispendium, pensione annua quindecim scutorum auri solis, quotannis terminis et locis de super statuendis sibi domino Georgio per tunc eorum cappelle et hospitalis existenti rectori persolvenda, que tamen, interveniente sanctissimi domini nostri domini pape et sancte sedis apostolice consensu, inter partes ipsas convento precio redimi posset; Nec non ut ab inde bonum eorumdem cappelle et hospitalis, magis provise utiliusque quam antea regatur Quod de cetero jus patronatus seu jus presentandi personam ydoneam ad eamdem capellaniam, que illi in divinis deserviat, ac ejusdem et hospitalis predicti, utilitatem et commodum procurare habeat, sallario, per eosdem nobiles sindicos et dominos consilii secreti ejusdem civitatis nunc et pro tempore existentes statuendo et moderando, qui tamen presentandus rector ad annum duntaxat presentari et institui debeat, et anno revoluto alius ydoneus, et sic successive perpetuo; itaque annuales rectores duntaxat dicantur ipsis nobilibus Sindicis et consilii stricti ab inde, pleno jure spectare et pertinere debere, qui procurare effectualiter teneantur, restantes fructus eorumdem cappelle et hospitalis in favorem ipsius hospitalis et pro tempore degencium pauperum omnino applicari et alias ut de super confecto instrumento, ad quod relatio habeatur, dicitur contineri. Quia ipsi nobiles sindici consiliarii et communitas hesitant hoc sibi non licere seu permicti aut alias viribus non subsistere, nisi decreto ejusdem paternitatis vestre prius intervento, Supplicant igitur quathenus dicti concordii tenorem

et compendia, pro plene et sufficienter expressis et insertis habentes, concordium ipsum ac omnia et singula prenarrata approbare et confirmare dignemini, quibuscunque forsan contrariant. nonobstant. supplentes omnes et singulos deffectus et errores, si qui in eisdem intervenerunt actento maxime quod de restauratione rei pie agitur.

Nos Aymo de Gingino, electus et canonicus Gebenn. sancte sedis apostolice prothonotarius, Insignis Abbatie beate Marie Bonimontis perpetuus commendatarius, ac in spiritualibus et temporalibus ecclesie et episcopatus Gebenn. generalis vicarius, ordinaria auctoritate deputatus « Universis presentibus et posteris pateat evidenter et sit manifestum quod visis per nos supplicatione, presentibus subjuncta, nobis parte magnificorum sindicorum hujus civitatis Gebenn. exhibita, publicoque renunciationis juris patronatui, retentionis, pensionis reservationis, instrumento, in cadem supplicatione relato, per nobilem et egregium quondam Robertum Vandelli notarium publicum secretarium communem civitatis Gebenn. recepto et signato, ex quo, ac alias nobis legitime constitit et constat, ipsas renunciationem, jurisque patronatus reservationem aliaque in dicto instrumento gesta, processisse et procedere in fidelium animarum salutem, et opus pium ymo etiam observanciam precepti Salvatoris Domini nostri Jesu Christi Erga Christi fidelium pauperum subventionem. >> Idcirco supplicationi magnifficorum dominorum syndicorum nobis facte, favore congruo prosequentes, gratum et acceptum famulatum altissimo creatori impendere credentes, dum ad salutaria charitatis et misericordie opera vigilamus et studemus, Renunciationem juris patronatus, reservationem, omniaque et singula in dicto instrumento supplicationeque predicta contenta, tanquam legitime peracta tendenciaque et respiciencia ad subsidium et subventionem pauperum et sacris

non obviantia institutis, auctorizanda confirmanda et approbanda duximus, auctorizamusque confirmamus et approbamus, hujusque scripti et patrocinio communimus. Interponentes super et in eis auctoritatem nostram jurisdiciaram pariter et decretum, jure instituendi, et alio quocumque sedis episcopalis Gebenn. jure, semper salvis. In quorum premissorum robur, has per secretarium nostrum signari et sigilli majoris vicariatus ecclesie Gebenn. fecimus appensione communiri. Datum Gebenn. in domo nostra, die vigesima mensis novembris anno domini millesimo quingentesimo trigesimo secundo. Ibidem presentibus venerando domino Johanne Amici curato de bossey et egregiis Michaele de Archa et Johanne de Verneto notariis vicescribis nostris, testibus ad hec rogatis.

A. de Gingino vicarius.

Per dictum R.um dominum vicarium.

VIENNOYS.

(Le sceau du vicariat pend au bas de l'acte.)

V.-Institution d'un recteur de l'hôpital et de la chapelle de Notre-Dame du Pont par le vicaire-général.

30 Mai 1533.

Aymo de Gingino electus et canonicus Gebennensis sancte sedis apostolice prothonotarius insignis abbatie beate Marie bonimontis perpetuus commendatarius ac in spiritualibus et temporalibus ecclesie et episcopatus Gebenn. generalis vicarius ordinaria auctoritate specialiter deputatus, Dilecto nobis in Christo venerabili viro domino Johanni Christini presbitero artium liberalium magistro et rectori scolarum civitatis Gebennensis, Salutem in domino. Vestris exigentibus virtutum meritis, nobis notissimis, perpetuam capellaniam et ho

« ÖncekiDevam »