Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Hospitali recipiendorum, sed etiam ut bona dictarum confratriarum bene et laudabiliter dispensentur et ex illorum laudabili dispensatione etiam predictis pestiferis subveniatur, Pro parte eorumdem communitatis nobis fuit humiliter supplicalum ut statulo et ordinationi nec non approbationi confirmationi el mandato predictis, pro illorum subsistentia firmiori, robur apostolice confirmationis adjicere aliasque in premissis oportune providere de benignitate apostolica dignaremur. Nos igitur qui singulorum pauperum miserabiliumque personarum indigentiis pie subveniri sinceris desideramus affectibus, communitatem prefalos ipsiusque Communitatis singulares personas a quibusvis excommunicationis suspensionis et interdicti aliisque ecclesiasticis sententiis censuris et penis a jure vel ab homine quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodati existant, ad effectum presentium duntaxat consequendum, harum serie absolventes et absolutos fore censentes hujusmodi supplicationibus inclinati, statutum et ordinacionem nec non approbationem confirmationem et mandatum predicta ac prout illa concernunt omnia et singula in instrumento et licteris predictis contenta, aucloritate apostolica tenore presencium approbamus et confirmamus, supplentes omnes et singulos defectus si qui forsan intervenerint in eisdem. Et nichilominus pro potiori cautela premissa omnia de novo eadem auctoritate apostolica statuimus et ordinamus ac perpetuis futuris temporibus modis et formis in Instrumento et litteris predictis contentis observari debere decernimus et mandamus; Nonobstantibus Constilutionibus et ordinationibus apostolicis ac dicte Civitatis juramento confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus ceterisque contrariis quibuscumque. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre absolutionis approbationis confirmationis suppletionis statuti ordinationis decreti et mandati infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc altemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Dat. Rome apud Sanctum Petrum Anno Incarnationis dominice Millesimo quingentesimo quinto Pridie kl. martii Pontificatus nostri Anno tertio. » Quocirca discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios, litteras predictas et in illis contenta quecumque ubi et quando opus fuerit ac quotiens pro parte communitatis prefatorum desaper fueritis requisiti, Solemniter publicantes ac eis in premissis efficacis defensionis presidio assistentes, faciatis auctoritale vestra statutum et ordinationem predicta firmiter observari, ac eosdem communitatem pacisica possessione vel quasi statutorum ordinationum approbationum confirmationam suppletionis decreti et mandati predictorum juxta dictarum litterarum continentiam gaudere, non permittentes Communitalem prefatos per priores et rectores predictos seu quoscumque alios contra earumdem litterarum tenorem quomodolibet indebite molestari, Contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo nonobstantibus omnibus que in dictis litteris volumus nonobstare, seu si prioribus et rectoribus prefatis vel quibusvis aliis communiter vel divisim ab apostolica siť sede indultum quod interdici suspendi vel excommunicari non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mentionem. Dat. Rome apud sanctum Petrum Aono Incarnationis dominice millesimo quingentesimo quinto Pridie kl. Martii Pontificatus nostri Anno tertio.

w XXIV. Donation d'un terrain, faite par le duc Char

les de Savoye en faveur de l'hôpital des pestiférés.

26 Mai 1508.

Carolas Dux Sabaudie Chablaisii et Auguste, Sacri Romani Imperii Princeps Vicariusque perpetuus, Marchio in Itallia, Princeps Pedemontium, Comes Gebennesii Baugiaci et Rotondimontis, Baro Vuaudi Gaii et Foucigniaci, Nicieque Breissie Vercellarum etc. Dominus, Universis fieri volumus manifestum Quod cum a certis annis citra, Hec Gebennen. Civitas multo antea tempore pestiffero morbo fere continuis annis Infici solita, pro communi civium salute et reffugio, Hospitale unum in plano Palacio ejusdem civitatis edifficari fecerit, ubi territi eodem morbo acque iofecti caritative recipiuntur et sumptibus ipsius communitatis aluntur, visitantur et hamaniter tractantur, rem quidem sanctam inde àsummo pontifice confirmatam, qui eciam ecclesiastica sacramenta ibidem reduclis et morientibus ministrari, decernere et alias thesaurum ecclesie sancte dei apperire dignalus est. Cum itaque civitas ipsa, que satis tenues redditus in communi possidet, non valeat oneribus predictis habondanter ut interdum necessitas affluencium exposcit supplere, Volentes igitur illi auxilio esse circa ipsa pietatis opera ymo et eandem majoribus favoribus

prosequi, Considerata maxime civium io uos Illu. quoque et Reverendum fratrem nostrum illorum antistitem illustrissimosque bone memorie predecessores nostros indubitata fide et constancia multiplicibuseorum obsequiis et gratiosis donis comprobata, ex nostra certa scientia per nos et nostros heredes et successores quoscumque, eis omnibus melioribus modo via jure forma et effectu quibus tutius et vallidius facere possumus, Ad humilem supplicationem dilectorum nostrorum Petri Levrerii,

qua

Petri de Fernex, Hugonis de Burdigny et Amedei Gule modernorum Sindicorum ipsius civitatis, singulari signanter contemplacione prelibati Illus. et Reveren. Philippi de Sabaudia fratris nostri carissimi episcopi ejusdem , qui apud nos circa hec sedule intercessit, eisdem Sindicis et communitati Gebennarum ipsis Sindicis et secretario nostro subsignato ad opus ipsorum et posteritatis eorundem stipulantibus et recipientibus, largimur et donamus, ut prefata onera valeant uberius supportari, Videlicet partem posleriorem communium carronerie ejusdem civitatis existentium ultra burgum Sancti Gervasii comprehensam infra limites et confines sequenlės, videlicet a quadam parva via protendente a strata publica

itur ab ipsa civitate ad locum Versoye et a domo seu torculari Glaudii Richardeti ad predicta pascua de longitudine eorumdem pascuorum usque ad pratum Colleti Enerbaudi, Et prope parvum pontem nemoreum super quo est tránsitus. a predicto burgo sancti Gervasii eundo ad dictam carroneriam et de latitudine eorumdem pascuorum in eorumdem loco latiore? quadraginta teisiarum, Ad habendum tenendum gaudendum ac in usus prefati hospitalis et onerum eidem -incombencium arbitrio dictorum Sindicorum et communitatis convertendum, nichil juris actionis proprietatis dreilure aut alterius reclamationis in eisdem, exceptis Jure feudali seu emphiteotico si quod habemus , jurisdicione omnimoda et resorto ibidem nobis pertinentibus, Quam ct quod nobis et nostris predictis expresse reservamus Retinentes, sed ea omnia alia jura omnesque actiones et rationes in predictos cives et communitalem et suos penitus transferendo, Mandantes propterea consiliis nobiscum et Chamberiaci residentibus, presidenti et magistris camere computorum nostrorum castellanis quoque et commissariis extentarum Gaii, Versoye ac ceteris universis officiariis et .subditis nostris mediatis et immediatis quibus presentes pervenerint seu ipsorum locatenen. et uni eorumdem, quatenus hujusmodi litteras nostras eidem communitati et sue posteritati teneant et observent ac per quem intererit observari faciant , in possessionemque eorundem pascuorum dictos Sindicos et Communitatem ponant miciant et inducant et positos manuteneant, in nulloque contraveniant quomodolibet vel opponant, Quibuscumque litteris mandatis regulis stilis et consuetudinibus dicte camere et aliis contrariantibus nonobstantibus, quibus omnibus quoad hec derogamus per presentes quas in testimonium concedimus, Datas Gebepnis die vigesima sexta maii millesimo quingentesimo octavo.

Per dominum presentibus dominis Ludovico Comite Montismajoris Barone Myolani Marescallo Sabaudie, Anthonio de Gingino domino Dyvone presidente, Janus de Duyno domino Vallis Isare scutiffero scutifferie, Ludovico de Dereya presidente Sabaudie, Augustino de Azellio, Francisco de Provanis, Jheronimo de Agaciis, Stephano de Capris financiarum Sabaudie Thesaurario generali.

Vulliet.

XXV. Remissio prioratus Sancti Victoris facta ho

spitali Gebenn, per Rever. D. Francisc. Bonivardi priorem.

18 Janvier 1528.

Aymo de Gingino sancte sedis apostolice prothonotarius electusque et canonicus ecclesie cathedralis Sancti Petri Gebenn, ac ejusdem in spiritualibus et temporalibus vicarius gegeralis auctoritate ordinaria specialiter deputatus, Cum reverendus pater dominus Franciscus Bonivardi perpetuus commendatarius prioratus sancti Victoris prope et extra muros civitatis Gebepn. ordinis cluniacensis qui conventualis existit, ob singularem quam, ut pauperes pro tempore ad Berne et Friburgi, locorum Lausann. dioces. pauperum nec non peslilencialis Gebennen, hospitalia nuncupata pro tempore

diverTom. III, PART. I.

31

« ÖncekiDevam »