Zeitschrift für katholische Theologie, 5-6. ciltler

Ön Kapak
Herder, 1882
 

Kullanıcılar ne diyor? - Eleştiri yazın

Her zamanki yerlerde hiçbir eleştiri bulamadık.

İçindekiler

Diğer baskılar - Tümünü görüntüle

Sık kullanılan terimler ve kelime öbekleri

Popüler pasajlar

Sayfa 282 - Huic divinae revelationi tribuendum quidem est, ut ea, quae in rebus divinis humanae rationi per se impervia non sunt, in praesenti quoque generis humani conditione ab omnibus expedite, firma certitudine et nullo admixto errore cognosci possint.
Sayfa 600 - ... irritum et inane si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari.
Sayfa 134 - Cum ergo secundum movens non moveat nisi in virtute primi moventis, sequitur quod hoc ipsum quod ratio movet imperando sit ei ex virtute voluntatis. Unde relinquitur quod imperare sit actus rationis, praesupposito actu voluntatis, in cujus virtute ratio movet per imperium ad exercitium actus.
Sayfa 665 - Praetura eum functum , et tamen videamus si servus , quamdiu latuit dignitate praetoria functus sit , quid dicemus? Quae edixit , quae decrevit nullius...
Sayfa 516 - Filio, et ex utroque aeternaliter tanquam ab uno principio, et unica spiratione procedit; declarantes, quod id, quod sancti Doctores et Patres dicunt, ex Patre per Filium procedere Spiritum Sanctum, ad hanc intelligentiam tendit, ut per hoc significetur. Filium quoque esse secundum graecos quidem causam, secundum latinos vero principium subsistentiae Spiritus Sancti, sicut et Patrem.
Sayfa 1 - Quum homo a Deo tamquam Creatore et Domino suo totus dependeat, et ratio creata increatae Veritati penitus subjecta sit, plenum revelanti Deo intellectus et voluntatis obsequium fide praestare tenemur. Hanc vero fidem, quae humanae salutis initium est, Ecclesia catholica profitetur, virtutem esse supernaturalem, qua, Dei aspirante et adjuvante gratia, ab eo revelata vera esse credimus, non propter intrinsecam rerum veritatem naturali rationis lumine perspectam, sed propter auctoritatem ipsius Dei...
Sayfa 435 - Licet etiam longaevae consuetudinis non sit vilis auctoritas, non tarnen est usque adeo valitura, ut vel juri positivo debeat praejudicium generare, nisi fuerit rationabilis et legitime sit...
Sayfa 121 - ... pietas et timor; posuerunt quod dona perficiebant liberum arbitrium secundum quod est facultas rationis, virtutes vero secundum quod est facultas voluntatis: quia invenerunt duas solas virtutes in ratione vel intellectu, scilicet fidem et prudentiam, alias vero in vi appetitiva vel affectiva. — Oporteret autem, si haec distinctio esset conveniens, quod omnes virtutes essent in vi appetitiva, et omnia dona in ratione.
Sayfa 169 - Non autem habuit usum sapientiae quantum ad docendum: eo quod hoc non conveniebat sexui muliebri, secundum illud, Docere autem mulieri non permitto.™ Miraculorum autem usus sibi non competebat dum viveret: quia tune temporis confirmanda erat doctrina Christi miraculis; et ideo soli Christo et ejus discipulis, qui erant bajuli doctrinal Christi, conveniebat miracula facere.
Sayfa 127 - Est enim considerandum quod in homine est duplex principium movens: unum quidem interius, quod est ratio; aliud autem exterius, quod est Deus, ut supra * dictum est; et etiam Philosophus dicit hoc in cap.

Kaynakça bilgileri