Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

m

[ocr errors]

ob d sequitur, quod nos, ne, hi, quiuti volunt, calice, scandalizentur, debeamus vel illis, concedere calicem, vel illo, uti, nos propter eos. Tum quia in illo, exemplo non gravati sunt, qui ab antiquo credebant, hoc est Judaei, sed illi qui de noyo ,coeperunt credere, id est gentes; et ita in nostro casu non deberent gravari catholiei, i qui majorum suorum morem seryant, sed istis, qui novum tempore et loco ritum quaerunt, deberent ad antiquum trahi, sicut gentiles, tracti sunt ad ritum antiquum judaicum de , suffocato et sanguine, Tum, etiam quia revera gentiles non sụnt gravati, sed potius levati ab onere, si res introspiciatur: Quia, tempore , quo Judaei, infirmi erant, et ob, id eis licebant legalia, licet jam mortua , ut gentiles scandalum vitarent Judaeorum, non solum tenebantur : vitare, coram eis suffocatum et sanguinem, sed et porcos et alia, lege prohibita, ne suo cibo eos perderent, pro quibus Christus erat passpis, '); sęd, hac lege Apostolorum factum est, ut gentęs non tenerentur, ad cetera legalia , ob scandalum Judaeorum, quia lata lege, si scandalizati fuissent de hoc, quod gentes pon observarent legalia, fuisset scandalum Pharisaeornm , et idcirco non curandum. Quum ergo, Spiritus sanctus per hanc legem relevaret?) gentes ab aliis , oneribus, legalibus., voluit, ad tempus relinquere onus abstinendi a suffocato, et sanguine ; quia, și etiam hoc tolleretur, scandalizati essent adhuc infirmi Judaei, qui hunc usum magis horrebant tamquam a natura prohibitum, et quidem etiam ante legem. Moysis, , dicente sacra scriptura: „Carnem cum sanguine non comedetis.“ 3)

57. Exemplum etiam Johannis evangelistae, qui senex cucurrit post juvenem, non cogit nos , ut curramus cum calice, ne forte nimis propere currentes, sanguinem effundamus in ora sącrilega. Currere ergo debemus exemplo, oratione et doctrina, et etiam poena et aliis beneficiis, donec isti dispositi sint, et errores vere deponant. Quod ubi fecerint, statim quiescent ab hac importuna quaestione. et erunt perinde contenti altera specie, sicut utraque.

Exemplum etiam absolventis invitum ab excommunicatione non cogit ad dandum calicem ; quia male absolveret invitum, si ex absolutione probabiliter non crederetur sanandus, sed pejor evasurus; bene antem absolveret, si ex ligamine nil nisi majus nocumentum illius et boni publici speraretur venturum. In času autem nostro probabilius est, quod non reducentur et pejores evadent ex calicis concessione.

58. Nec 'sumus nunc in casu desperati aegroti, ut etiam nocitura concedamus; tum quia, si ut dicitur (licet ego non credam), omnes alias

1) Cf. Rom. XIV, 15. 2) M. revelleret; R. revellasset esse exonerandas. Leştere Lesart scheint

wiltürliche Combination zu sein. 3) Genes. IX, 4. Zeitschrift für tathol. Theologie. Vi. Jahrg.

7

leges deposuerint, deponent et hanc novissimam, absque hoc quod ecclesia relaxet suam disciplinam suasve leges; tum etiam quia non est praefigendus terminus misericordiae Dei, quae non solum post annos centum, sed post multa saecula solet homines revocare ab haeresi, ut in secta Manichaeorum videmus, quae per mille annos duravit in oriente. Et sane haereses, quando Deo placuit, exstinctae sunt absque hoc quod ecclesia suas leges relaxaret. Ita, quum Deo placuerit, ista haeresis exstinguetur. Nostrum enim est, quae ad nos spectant, praestare, et Deo relinquere, quae ad ipsum spectant. Nam judex, cui reus dignus morte praesentatur, licet dicat, se velle omnino in peccato mori, si a judice condemnetur, debet nihilominus eum condemnare; quia si ipse, quod sui muneris est, facit, Deus absque dubio praestabit, quod suum est, vel ex justitia, eum deserendo, vel ex misericordia, cor ejus tangendo et faciendo, ut resipiscat, quidquid ante ipse dixit. Ita et ecclesiae munus est, conservare disciplinam suam illaesam, Dei autem, vel damnare ex judicio sibi vel ecclesiae rebelles, vel ex misericordia ante mortem eos reducere ad poenitentiam et salutem. (Quae judicia Dei Deo sunt relinquenda, et quae ad nos spectant, curanda) '). Quae dixerim propter eos, qui dicunt: Cur sinemus tot animas perire, negando eis calicem ? Quod etiam possent dicere de his, qui pereunt, quia alia ecclesiae praecepta violant, vel contemnunt, et ita sua et non ecclesiae culpa pereunt.

XIX. Saluß der Rede. Widerlegung der übrigen Einwürft.

59. Quintum argumentum a lege ipsa prohibente calicis usum; nam lex positiva inutilis est abroganda; sed lex prohibens calicem his gentibus non solum non est utilis, sed etiam nociva; ergo ex charitate est abroganda vel relaxanda.

60. Respondetur, hanc legem non esse abrogandam nec relaxandam, quia manent causae, ob quas est stabilita, ut superius ostensum est. Lex quoque ipsa utilis est, quia ultra fructum utriusque speciei, quem suscipiunt altera tantum specie utentes, habet communio sub altera specie obedientiam et confessionem fidei suae, et conformitatem cum catholicis, et discrimen ab haereticis, ut superius visum est. Nec vero ubi aliquibus lex non congruit, si pluribus est utilis, est abroganda, quia bonum commune est praeferendum.

61. Sextum argumentum ab ipso calice, cujus usus, quia olim bonus erat, et ecclesia eum potest hodie concedere, nunc praesertim debet uti illa potestate, quia hoc unicum est remedium, et de aliis remediis nulla jam est spes, et ecclesia tempore concilii Basileensis

1) Das Eingeklammerte fehlt in R.

nunc

eo inclinavit, ut quum nulla esset alia spes revocandi Bohemos, concederetur eis usus calicis.

62. Respondemus, quod licet calicis usus per se licitus sit, tamen ob consuetudinem et legem ecclesiae non est licitus, neque expediens, ut multis jam rationibus probavimus. Multa enim licent, quae non expediunt, ut de omnibus lege positiva prohibitis constat. Et licet ecclesia possit conferre calicem, non debet uti potestate nisi ad aedificationem. ') Falsum quoque est, unicum esse remedium hujusmodi morbi. Est potius fomentum. Remedium autem est reformatio et bona vita catholicorum, eorum exemplum, oratio et praedicatio et doctrina et bona juventutis educatio et institutio multorum fidelium operariorum, qui ad haereticos mitterentur. Punitio etiam eorum per principes valde juvaret, sicut dissimulatio valde nocuit. Ut enim in immensum crescunt latrones et homicidae et alii facinorosi, nisi subinde quasi ungues et capilli abscinderentur, ita impunitas haereticorum praebet eis fomentum ad delicta et ad latius extendendam suam sectam; e contrario vero disciplina et punitio facit eos minui, ut experientia docet.

63. Septimum argumentum a fructu, quem ex hac concessione futurum ajunt; eo enim concesso,

vitabunt isti homines peccatum, quod committunt vel contra obedientiam, sumendo utramque, vel contra conscientiam, alteram speciem; conciliabitur etiam civibus pax ex hoc ritu admisso; nam hoc illis concesso, remittent illi aliquid de suo, ita utrimque vitabuntur extrema,

64. Respondemus, hos fructus propositos non subsistere. Non enim per concessionem calicis illi reddentur obedientes, imo rebelles, alia petendo, et nolendo communicare sub altera, si ecclesia tribueret dispensationem. Neque debet ecclesia ob quemvis protervum, nolentem sibi parere, leges suas relaxare. - Qui etiam contra conscientiam communicat sub altera specie, conscientiam istam erroneam debet deponere. Et ritus hic diversus potius divisionem pariet, ut supra ostendimus, et ejus concessio reddet hos magis feroces et pertinaces. Nec ecclesia sectatur extrema, sed haeretici, qui extra eam sunt.

65. Octavum argumentum ab his, per quos immediate petitur calix a concilio; sunt enim ex una parte piissimus pontifex et legati ejus, ex alia vero clementissimus et religiosissimus caesar et illustrissimus dux Bavariae, ejus gener, cum suis oratoribus, qui certo asserunt, calicis concessionem profuturam; et qui hoc asserunt, et experientia cognoverunt illas gentes et damna, quae sequuntur ex negatione, et commoda, quae ex concessione eveniunt; sapientes quoque

"). Hier folgen in M. ebenso wie in R. die mir unverständlichen Worte Ergo ex hoc juste spectatur. Vielleicht respuitur (argumentum).

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

et optimi sunt, ita ut nec decipiantur, nec velint decipere; quare injuria eis fieret, si synodus eis non aquiesceret; contra vero, qui negant calicem concedendum, licet probi viri sint, quia non sunt experti mala harum nationum, non eis compatiuntur; tamen ') adhuc non dicunt, :) certo imminere damnum ex concessione, sed tantum 3) dicunt, se id timere; quum alii certo asserant fructum; et ideo est plus eis concedendum.

66. Respondemus, nos plane convenire et certo persuasos esse de sapientia et probitate horum dominorum. Et ideo non dubitamus, quin viderint, certo magnum fructum esse consequendum, si tamen id dicunt; non dubitamus, inquam, quin id ita credant, uti loquantur; an vero ita futurum sit, de hoc merito dubitamus, quia futurum est contingens, et quia ex sacra scriptura et historiis cognoscimus ingenia haereticorum, quibus haec remedia non solent prodesse.

67. Putamus igitur, piissimum caesarem more clementissimi patris se habere cum his gentibus, quae calicem petunt. Ut enim ille, si filios aegrotos habet et aquam frigidam postulantes, eis compatiens contendit cum medico, ut illis id refrigerii concedat, sed ita contendit, ut nolit medicum contra regulas medicinae quidpiam nocivum eis committere, ita religiosissimus caesar, tenere amans hos populos sibi subditos, postulat a sancta synodo calicem pro illis, sed ita postulat, ut nihil velit concedi contra gloriam Dei et ecclesiae publicum bonum. Scit enim, quia religiosissimus est et senex prudentissimus, se cito debere sistere ante tribunal Christi, quo tempore pro toto mundo nollet quidquam a synodo obtinuisse, quod contra Dei honorem et salutem animarum cederet. 4) Scit quoque, patres hujus synodi promptissimos esse, ut velint placere suae majestati ita bene merenti de christiana republica. Scit etiam, eos sapientissimos esse et ad eos spectare, de rebus sacris censere. Ideo in hac re magis credit illis, quam sibi ipsi, qui ad alia vocatus est.

Idcirco re bene perspecta, quia caesar noster sapientissimus 5) medicus est, qui nomine suo nihil petit, et quod nomine eorum populorum petit, sub 'conditione petit, scilicet si fuerit e re ecclesiae, patres nihil majestati suae negant. Idcirco nullam illi injuriam faciunt. Negant enim calicem non caesari, sed curiositati et irrationabili cupiditati calicem a sua majestate extorquentium, et daemoni hanc importunitatem illis suggerenti. Unde noster Dominus non respondit matri filiorum Zebedaei, sed filiis ejus, quorum mater mentionem faciebat. 6) Ipse etiam Salvator, si Hilario 7) credimus, non Petro, sed daemoni suggerenti respondit: Vade post me, satana. 8). Ille enim repellendus est et

) R. tum.
4) M. crederet.
?) M. historiae.

2) R. dicant.
5) M. sanctissimus.
8) Mat. XVI, 23.

3) R. tamen.
6) Mat. XX, 22.

[ocr errors]

non piisimus caesar; qui etiam intelligit, quod quo minus hi patres viderint tumultus illarum regionum, in quibus calix petitur, eo minus perturbate de re ipsa secundum Deum censebunt;') sicut Trojani ?) rectius consultabant Helena absente, quam illa praesente, quia praesentia turbabat affectum et a recto deflectebat.

Ideo non est verum, quod magis credendum est iis, qui certo promittunt futurum fructum, quam illis, qui timent damnum; quia potius creditur medico, qui ob timorem mortis juxta regulas medicinae negat vinum aegroto, quam matri, quae ex materno solum affectu asserit illi profuturum.

68. Nonum argumentum, ab eis pro quibus petitur calix; quos jam ajunt fessos esse et destitisse ab aliis haeresibus, et in hoc uno haerere, ut detur ipsis calix; qui si conceditur, confundetur ex hoc haeresis sacramentariorum, quia credent hi Christum essentialem esse sub utraque specie.

69. Respondeo, falsum esse, hos reliquisse omnes has haereses, ut norunt hi qui apud eos versati sunt. Et certo, si %) omnes alias tam cito reliquissent, sine calicis concessione, sperandum esset, quod etiam absque illa relinquerent hanc haeresem postremam. Calicis quoque concessio non solum non exstinguet haeresim in his, quos jam defessos dicunt, sed recreabit eorum vires, ita ut nunquam lassentur in petendo alias et alias concessiones. Etiam ille ritus nullo modo facit contra sacramentarios, quum etiam illi omnes utantur ritu utriusque speciei.

70. Et haec de tertio, hoc est de oppositorum argumentorum solutione, dicta sufficiant.

Quia igitur in dubio hoc, an expediat universaliter concedere usum calicis omnibus eum volentibus, an vero aliquibus tantum ex dispensatione, an potius nulli, quum inquam, in hoc dubio non habeat locum demonstratio, nec fides catholica, sed tantum ex probabilibus procedi possit, quum probabiliora mihi visa sint argumenta suadentia, negandum esse calicem et difficilius resolvi, contra vero ea quae suadent concedendum, minus probabilia et solvi facilius, concludo, meo judicio non esse concedendum.

71. Quam conclusionem ea conscientia non feci, quasi mihi desit promptitudo obsequendi caesareae majestati in omnibus, quae contra Deum et conscientiam non sunt. Scio enim omnes nos, qui in hac minima societate Jesu mapemus, ad id multis rationibus teneri. Fuit enim invictissimus, caesar quasi primus inter catholicos principes, qui suis in regnis societatem nostram suscepit et fovit, collegiaque ei in di

1) R. cessabunt.

2) M. tyranni.

8) Si fehlt in M.

« ÖncekiDevam »