Sayfadaki görseller
PDF
ePub

et impedire. Quod de te quidem præter opinionem non est. Neque enim unquam prudenter aliquid fecisse audio, illum miror socium tuum Caracciolum, aliquando, si non bonum, circumspectum tamen et cautum hic putatum, tanta cum inconsiderantia, tantaque stupiditate, conari ista tecum. Neque tamen hoc dico, quasi quicquam hic vobis astutiæ, quicquam impii vaframenti, defuisse adhuc existimem, sed quod tanta confidentia videam, in hac rerum Germanicarum admirabiliter immutante se ratione, hac temporis inclinatione, his inevitabilis fati minis, omne adhuc incontinentiæ vos, omne immodestiæ exemplum prætergredi. Quod ego aliud profecto non censeo, quam coactos vos divina necessitate, non videre, quæ videtis maxime, nec audire, quæ auditis plurimum, et imprudentes accersere malum vobis ipsos, ac ferri manifestum in exitium præcipites. Ubi tuo sane furore nihil vidi concitatius, nihil impetuosum magis. Nam quæ (malum) ista est insania, existimare, tantillo tuo interposito terrore, extinctum iri tam validum jam, tamque conceptis viribus incendium hoc? Ausus es putare tamen, exustis nuper libris, infractos nostrorum animos, non irritatos magis et exacerbatos? Sed hæc mens sit, maneatque. Neque tu quicquam aude posthac segnius. Atque isti habenas da impetui tuo, furorem laxa, effunde amentiam. Aliquando illud aderit optabile tempus, ista se necessaria dabit hora. Profecto enim nunquam inultum feret inustum hunc sibi Germania dolorem. Neque igitur quia diu fert, non aliquando vindicabit suam injuriam. Nam quid tu hanc arbitraris aliter devorasse nos injectam abs te molestiam, quam ut cædem paulo post et exitium in te revocamus? Proinde ne ita supine existima agere nos, aut ita esse cæcutientes, ut dum tu agis hæc, nihil interim cogitemus nos, nihil prospiciamus aut inveniamus. Scimus quo istam intendatis animorum vestrorum

effrenationem, quo ruatis consilio isto vestro præcipiti et devio; scimus. Neque ita imparati sumus, ut occurrere, ubi visum fuerit, non possimus. Nunquam a vobis oculos divertimus. Etiam qui locorum spatiis disjungimur, animis tamen prope constituti sumus. Ex quadam quasi vigilia in opera omnia vestra, etiam in orationem intendimus. Quid est enim hoc, quod cum tu illam præclaram habuisses orationem paucos ante dies, ego quid pridie dixisses, nona statim hora postridie hic intellexi? Sic desidemus Aleander satagentibus vobis, sic dormimus. Cum valde admiror interim, quid sit, quod diffisi Evangelio, diffisi sacris literis et Christiana veritate oppugnandos edictis nos putaveritis. Quasi ullum possit esse tam validum Imperatoris edictum, quod illam labefactet divini verbi soliditatem, aut vero perpetua sit hæc Principis voluntas, nec momentis in contrarium mutabilis. Finge vero esse, non feret tamen Christus hanc fieri contumeliam sibi. Non fcret. Quamquam considerare te jubeo, quid concessurus aliquando putandus sit, a bonis viris commonitus, aunis tum melior et experientia factus prudentior, qui hoc ætatis, abs te tali impostore circumventus, istud quod tu sic exultas, sie triumphas, nunc edicere sustinuit? Certe aliud respondebit tunc, jam enim circumsessus a rubellis galericulis, non suus est. Quippe ubi esse vult, vos religionem infertis. Sed quousque tandem, quousque improbi, optima indole præditi juvenis bonitate abutemini? Tu vero, quando tandem cognosces, quibus in te animis sint hic homines? Quando senties, quos habeas operum tuorum æstimatores? Nihil intellexisti proxima auditione, cum multis *) excusares Judaicam originem, nemo objiceret? Nam esse malum, quacunque etiam gente editum; sciebant omnes. Itaque nemo magnopere putabat, generis pravitatem tibi obji

*) Nach multis ist quidem durchgestrichen worden.

Hutt. Op. T. IV.

16

ciendam, adversum mores fremebant infense multi. Et poterat sentiri jam manifeste, quæ esset animorum commotio, tu tamen quasi illic potissimum expurgatione opus esset, multis tractabas locum eum, ad fastidium, usque audientium, sed tanta cum fiducia, ut plane certus tibi esse videreris, neminem intelligere, quam impudenter ibi mentireris omnia. Illo enim post multa erupisti, ut ad nobilissimum Comitum, qui te penitus ignorant, et quod tu haud satis nosti, genus, originem tuam referres. Sed ut sis tu ejus generis, vel) antiquioris adhuc multo, et vincas nobilitate reges, quid cum nostra libertate tibi nequam homo, quam proculcatum advenisti? quid cum libris et literis, quæ perditum ades? Tam sordidam negotiationem, præsertim sceleris et impietatis plenam, tractare decet hominem nobilem? ad talem legationem offerre se, ubi veritati locus non sit, mentiri omnia oporteat? Quæ tibi tanta vero incessit pecuniæ sitis, ut optimarum literarum studia, quæ nisi fuissent, tu fame periisses multo ante, vili mercede persequaris? Hanc iis gratiam reddis, quæ toties esurienti tibi subvenerant? Quæ inopem te et destitutum (nam tunc comes non eras, neque nobilis opinor eras, nisi quantum arbitrabantur homines, Judaici generis) conservarunt et foverunt. Omnia debes literis, et literas persequeris. Quid fingi potest hac ingratitudine odiosius? Etiam hoc quod inter Pontificis adulatores numeraris, (quid enim aliud vocabo id ministerii?) literarum est beneficium, et tamen moliris perniciem literis. Jam enim multum non quæro, in animum quomodo inducere potueris, ut oppugnes veritatem, Evangelium, et ipsum pertinaciter Christum ut oppugnes. Neque enim puto viveres tu, nisi pejerare scires, et Deum esse non crederes. Vides me nota inculcare tibi? Aut in tantum nihil agere in hac

*) Bei vel antiquioris: unleserliche Verbesserung.

aut rationem. Ut

specula arbitraris, ut compertum non habeam, quæ tu haud multos ante dies, apud quos homines causæ tuæ præsidia disposueris *)? quam ultimam negotio huic spem statueris? Sed ne putes non optime nosse me, quicquid est, quandoquidem haud scio, an futurum unquam sit, ut coram hæc loquar, describam hic. Sic locutus es apud virum honestum, non cui tu fideres quidem, sed ea confidentia, qua existimare soles, cerebrum non esse Germanis, neque sensus esse, pontificium (ajebas) excutiatis jugum etiam Germani, suam nihilominus dignitatem et regnum tuebitur Pontifex. Et si jam eo res deducta est, ut futurum sit, vestris vos telis confici. Tantum enim valet ingenio ille, ut certum sit, cum primum hoc vos ausi fueritis, exitiabili vestra clade, expiatum iri facinus. Quasi **) grave incusatis jugum hoc, quod non, nisi longe graviori, commutabitis. Ecce autem, divinas jam in vobis ultio

nes,

tantam annonæ difficultatem, tot annorum pestilentiam, intestinam Principum discordiam. Hæc locutum te, quis in hanc speculam, ubi vos aliquo cum metu latitare me jactatis, retulit? Sed o vocem per jugulum statim redituram tibi, si se nunc tandem agnoscat Germania! Tu jugum esse fateris Pontificum jussa, et regno dignitatem illius metiris, eamque illum vi, arte et ingenio propugnare haud negas, et significationes das nobis tam manifestas, turbaturum illum Germaniam, inter Principes bella excitaturum, ac naturæ vices, pœnam interpretaris. Hæc tu facis, inquam, et tamen consecuturum te hic Leonis X. nomine quæ petis speras, atque apud illum inire gratiam? Stupidissime omnium, qui hoc ante te munus obierunt, non vides, quantum possint hæc morari te? quantum impedire causam tuam? tibi odium concitare? magnam rationibus tuis disturbationem

*) Disposueris: jactaveris, **) Quasi: Ut.

inducere? Sed fortis tyrannus odium non times, quum præsumis metum. Neque tui conturbationem prospicis, qui ut alios conturbares, huc venisti. At vero, nisi me omnia fallunt, videbis brevi, multa præter opinionem casura tibi. Sic spero futurum enim, ut qui te nunc tuentur, mitrati isti, et galeriti, ii ut sint tuti ipsi, omnium opem, omniumque consilia implorent, atque invocent, neque ita fore bonorum atque malorum immemorem Christum, ut te omni improbitate affectum hominem, omni imbutum scelere et sacrilegio, impunitum ire hine patiatur, præsertim ad ultionem et poenam, cum nos ultro provoces. Scias tu autem, esse in Germania animos, qui arma et viros non dubitas. Itemque scias, ex tali tantoque circum tui odio, emersurum aliquando unum aliquem, qui pro malitiosa tibi in hoe imperium opera, dignam persolvat mercedem. De me certe, quantum in ipso erit, non habeas occultum posthac, sed indictum jam et denuntiatum, omnem advertam diligentiam, omne adhibebo studium, omnia tentabo conaborque, ut qui furore, amentia, scelere et iniquitate gravis accessisti, vita inanis hinc efferaris. Neque enim expectandum adhuc tibi est, ut stilos doctorum hic virorum sentias, sed futurum crede, ut fortium gladiis confodiare. Interim vicem dolebo, bonarum artium, quæ in tantam malitiam, tam depravatum ingenium inciderint, ac invidebo linguarum peritiam tibi, neque aliud me tuo nomine torquebit et afficiet, quam esse, quod invidere aliquis tibi possit.

« ÖncekiDevam »