Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ciendam, adversum mores fremebant infense multi. Et poterat sentiri jam manifeste, quæ esset animorum commotio, tu tamen quasi illic potissimum expurgatione opus esset, multis tractabas locum eum, ad fastidium, usque audientium, sed tanta cum fiducia, ut plane certus tibi esse videreris, neminem intelligere, quam impudenter ibi mentireris omnia. Illo enim post multa erupisti, ut ad nobilissimum Comitum, qui te penitus ignorant, et quod tu haud satis nosti, genus, originem tuam referres. Sed ut sis tu ejus generis, vel) antiquioris adhuc multo, et vincas nobilitate reges, quid cum nostra libertate tibi nequam homo, quam proculcatum advenisti? quid cum libris et literis, quæ perditum ades? Tam sordidam negotiationem, præsertim sceleris et impietatis plenam, tractare decet hominem nobilem? ad talem legationem offerre se, ubi veritati locus non sit, mentiri omnia oporteat? Quæ tibi tanta vero incessit pecuniæ sitis, ut optimarum literarum studia, quæ nisi fuissent, tu fame periisses multo ante, vili mercede persequaris? Hanc iis gratiam reddis, quæ toties esurienti tibi subvenerant? Quæ inopem te et destitutum (nam tunc comes non eras, neque nobilis opinor eras, nisi quantum arbitrabantur homines, Judaici generis) conservarunt et foverunt. Omnia debes literis, et literas persequeris. Quid fingi potest hac ingratitudine odiosius? Etiam hoc quod inter Pontificis adulatores numeraris, (quid enim aliud vocabo id ministerii?) literarum est beneficium, et tamen moliris perniciem literis. Jam enim multum non quæro, in animum quomodo inducere potueris, ut oppugnes veritatem, Evangelium, et ipsum pertinaciter Christum ut oppugnes. Neque enim puto viveres tu, nisi pejerare scires, et Deum esse non crederes. Vides me nota inculcare tibi? Aut in tantum nihil agere in hac

*) Bei vel antiquioris: unleserliche Verbesserung.

1

specula arbitraris, ut compertum non habeam, quæ tu haud multos ante dies, apud quos homines causæ tuæ præsidia disposueris *)? quam ultimam negotio huic spem statueris? Sed ne putes non optime nosse me, quicquid est, quandoquidem haud scio, an futurum unquam sit, ut coram hæc loquar, describam hic. Sic locutus es apud virum honestum, non cui tu fideres quidem, sed ea confidentia, qua existimare soles, cerebrum non esse Germanis, neque sensus esse, aut rationem. Ut pontificium (ajebas) excutiatis jugum etiam Germani, suam nihilominus dignitatem et regnum tuebitur Pontifex. Et si jam eo res deducta est, ut futurum sit, vestris vos telis confici. Tantum enim valet ingenio ille, ut certum sit, cum primum hoc vos ausi fueritis, exitiabili vestra clade, expiatum iri facinus. Quasi**) grave incusatis jugum hoc, quod non, nisi longe graviori, commutabitis. Ecce autem, divinas jam in vobis ultiotantam annonæ difficultatem, tot annorum pestilentiam, intestinam Principum discordiam. Hæc locutum te, quis in hanc speculam, ubi vos aliquo cum metu latitare me jactatis, retulit? Sed o vocem per jugulum statim redituram tibi, si se nunc tandem agnoscat Germania! Tu jugum esse fateris Pontificum jussa, et regno dignitatem illius metiris, eamque illum vi, arte et ingenio propugnare haud negas, et significationes das nobis tam manifestas, turbaturum illum Germaniam, inter Principes bella excitaturum, ac naturæ vices, poenam interpretaris. Hæc tu facis, inquam, et tamen consecuturum te hic Leonis X. nomine quæ petis speras, atque apud illum inire gratiam? Stupidissime omnium, qui hoc ante te munus obierunt, non vides, quantum possint hæc morari te? quantum impedire causam tuam? tibi odium concitare? magnam rationibus tuis disturbationem

*) Disposueris: jactaveris, **) Quasi: Ut.

nes,

inducere? Sed fortis tyrannus odium non times, quum præsumis metum. Neque tui conturbationem prospicis, qui ut alios conturbares, huc venisti. At vero, nisi me omnia fallunt, videbis brevi, multa præter opinionem casura tibi. Sic spero futurum enim, ut qui te nunc tuentur, mitrati isti, et galeriti, ii ut sint tuti ipsi, omnium opem, omniumque consilia implorent, atque invocent, neque ita fore bonorum atque malorum immemorem Christum, ut te omni improbitate affectum hominem, omni imbutum scelere et sacrilegio, impunitum ire hine patiatur, præsertim ad ultionem et poenam, cum nos ultro provoces. Scias tu autem, esse in Germania animos, qui arma et viros non dubitas. Itemque scias, ex tali tantoque circum tui odio, emersurum aliquando unum aliquem, qui pro malitiosa tibi in hoc imperium opera, dignam persolvat mercedem. De me certe, quantum in ipso erit, non habeas occultum posthac, sed indictum jam et denuntiatum, omnem advertam diligentiam, omne adhibebo studium, omnia tentabo conaborque, ut qui furore, amentia, scelere et iniquitate gravis accessisti, vita inanis hinc efferaris. Neque enim expectandum adhuc tibi est, ut stilos doctorum hic virorum sentias, sed futurum crede, ut fortium gladiis confodiare. Interim vicem dolebo, bonarum artium, quæ in tantam malitiam, tam depravatum ingenium inciderint, ac invidebo linguarum peritiam tibi, neque alind me tuo nomine torquebit et afficiet, quam esse, quod invidere aliquis tibi possit.

B.

Ulrichus ab Hutten Eques Marino Caracciolo, Oratori Romano ἐν πρέττειν.

Non ego illis credidi quidem, Marine Caracciole, qui te magna contentione, frugi hominem prædicabant biennio abhinc agente Moguatia. Neque enim audieram frugi oratorem, demissum ab urbe Roma unquam huc, sed tam confidenter malum non putassem, ut frequentissimo hoc Principum et populi Germaniæ conventu, quo libertatis causa agitur, et Romana iniquitas, ut nunquam prius, in accusationem venit, nihilo secius interim audeas nundinari tu, ac peculatui, prædæ ac compilationibus operam dare. Nam quid jam ultra cogitabimus, quidve proponemus nobis, cum tu eo tempore, quo maxime adnituntur *) jugum abjicere Germani, pecuniam, qua nos oppugnes, non aliunde, quam ab ipsis nobis cogas et extorqueas? Reclamamus tyrannidi vestræ crudeli et abominandæ, contra vim reluctamur, imperium detrectamus, potentiæ resistimus, ad libertatem passim conspiramus, atque hæc omnia obfirmate adeo et pertinaciter agimus, ut putatum nuper sit, satis invidiosos vos, infestosque vulgo redditos, tu nihilominus, quasi nihil horum ad te pertineat, sceleratas tuas negotiationes, secure ut nunquam ante, exerces, et aliis quidem pretio peccata indulges, aliis vero pacta pecunia, ut peccent, permittis. Juventutem Germanicam pretium pro connubiis postulas tuis, fas, lici

*) Nach adnituntur: unleserliche Correctur.

tum et honestum, emi abs te pateris. Fidem, religionem, æquum et iniquum, pretio addicta habes, contra leges aurum et argentum accipis. Nefario instituto a pauperibus nostris pecuniam exprimis. O audaciam singularem! Cui licebit conjicere autem, qua tu spe præditus hæc facias? Ubi putabimus præsidium disposuisse? Qua fretum ope? An in pileatis istis fiduciam collocas? Certe haud ignoramus connivere ad hanc improbitatem tibi quosdam, ut vicissim liceat ipsis quoque non probe admodum vivere. Tu tamen audacia homo es nunquam satis admirandæ, qui ullam vim satis esse. ullam potentiam sufficere arbitraris, quæ tantam indigni tatem, præsertim respicientibus jam hominibus, tueatur et defendat. Neque te ab hoc consilio absterret, aut rerum, ut nunc est ratio, aut ista valde animadvertenda vobis temporis inclinatio. Quid enim putem morari te potuisse, aut pudorem, quem nullum habetis Romani, aut timorem Dei, quem non esse creditis? En frugi legatum, probum ex omnibus, unum Pontificis oratorem, prædicatum a curtisanis mihi magna cum jactatione sua, magnaque gloria. Quid ageres improbissime, si in illa incidisses tempora, quando nulla in Germania vox, ne gemitus quidem liberi fuerunt? Quando contra vestram iniquitatem nemo aliquid mutire, nemo vel torve obtueri audebat? Qualem te tunc habuisses, cum jam bene sperantibus nobis, etiam non pessime habentibus, sic avare, sic intemperanter audeas quæstum facere, et in patria hic nostra, inque oculis hominum ad libertatem undique concurrentium, confiscari nos, et pecuniam hinc avertere? Quin etiam non occulte facis cauponationes has*), celare tuas sordes aliquo modo cogitas. Quare jam pridem ægre adduci potui, ut crederem cum nuntiatum mihi esset, a quodam, qui uxorem petebat, eam, cui

*) Vor cælare: aut durchgestrichen.

« ÖncekiDevam »