Sayfadaki görseller
PDF
ePub

B.

Ulrichus ab Hutten Eques Marino Caracciolo, Oratori Romano εν πράττειν.

Non ego illis credidi quidem, Marine Caracciole, qui te magna contentione, frugi hominem prædicabant biennio abhinc agente Moguatia. Neque enim audieram frugi oratorem, demissum ab urbe Roma unquam huc, sed tam confidenter malum non putassem, ut frequentissimo hoc Principum et populi Germaniæ conventu, quo libertatis causa agitur, et Romana iniquitas, ut nunquam prius, in accusationem venit, nihilo secius interim audeas nundinari tu, ac peculatui, prædæ ac compilationibus operam dare. Nam quid jam ultra cogitabimus, quidve proponemus nobis, cum tu eo tempore, quo maxime adnituntur *) jugum abjicere Germani, pecuniam, qua nos oppugnes, non aliunde, quam ab ipsis nobis cogas et extorqueas? Reclamamus tyrannidi vestræ crudeli et abominandæ, contra vim reluctamur, imperium detrectamus, potentiæ resistimus, ad libertatem passim conspiramus, atque hæc omnia obfirmate adeo et pertinaciter agimus, ut putatum nuper sit, satis invidiosos vos, infestosque vulgo redditos, tu nihilominus, quasi nihil horum ad te pertineat, sceleratas tuas negotiationes, secure ut nunquam ante, exerces, et aliis quidem pretio peccata indulges, aliis vero pacta pecunia, ut peccent, permittis. Juventutem Germanicam pretium pro connubiis postulas tuis, fas, lici

*) Nach adnituntur: unleserliche Correctur.

tum et honestum, emi abs te pateris. Fidem, religionem, æquum et iniquum, pretio addicta habes, contra leges aurum et argentum accipis. Nefario instituto a pauperibus nostris pecuniam exprimis. O audaciam singularem! Cui licebit conjicere autem, qua tu spe præditus hæc facias? Ubi putabimus præsidium disposuisse? Qua fretum ope? An in pileatis istis fiduciam collocas? Certe haud ignoramus connivère ad hanc improbitatem tibi quosdam, ut vicissim liceat ipsis quoque non probe admodum vivere. Tu tamen audacia homo es nunquam satis admirandæ, qui ullam vim satis esse. ullam potentiam sufficere arbitraris, quæ tantam indigni tatem, præsertim respicientibus jam hominibus, tueatur et defendat. Neque te ab hoc consilio absterret, aut rerum, ut nunc est ratio, aut ista valde animadvertenda vobis temporis inclinatio. Quid enim putem morari te potuisse, aut pudorem, quem nullum habetis Romani, aut timorem Dei, quem non esse creditis? En frugi legatum, probum ex omnibus, unum Pontificis oratorem, prædicatum a curtisanis mihi magna cum jactatione sua, magnaque gloria. Quid ageres improbissime, si in illa incidisses tempora, quando nulla in Germania vox, ne gemitus quidem liberi fuerunt? Quando contra vestram iniquitatem nemo aliquid mutire, nemo vel torve obtueri audebat? Qualem te tunc habuisses, cum jam bene sperantibus nobis, etiam non pessime habentibus, sic avare, sic intemperanter audeas quæstum facere, et in patria hic nostra, inque oculis hominum ad libertatem undique concurrentium, confiscari nos, et pecuniam hinc avertere? Quin etiam non occulte facis cauponationes has*), celare tuas sordes aliquo modo cogitas. Quare jam pridem ægre adduci potui, ut crederem cum nuntiatum mihi esset, a quodam, qui uxorem petebat, eam,

*) Vor cælare: aut durchgestrichen.

cui

compater erat, petiisse te trecentos aureos, cumque ille, et quia te propter sordes contemnebat, et quia videbat negotiationem tuam esse longe iniquissimam, contraque fas omne, omnem honestatem et Christi leges institutam, octo objiceret, respondisse: te pro octo aureis non solere verbum mittere, nedum signa et literas velle perdere. At paulo post alia super alia numerata sunt. Quorum unum responde mihi, quæ æquitas est, eum qui uxorem duxit, cujus aliquando filium confirmationi adhibuerat, petere septuaginta aureos? Et tamen adeo obstinate egisti boc, ut cum decem tibi offerret, excedere hominem a tuo conspectu jusseris, quasi qui molestus tibi esset, tam parvi æstimans nugas tuas. Porro licentiam mensarum, quanta mercede vendidisti, tota jam hyeme? Nam cui tu butyri usum gratis indulsisti? cui lactis et ovorum? cum vescaris ipse quadrupedum et avium carnibus indiscretissime. Sed hoc quoddam interpretor malum populi Christiani fatum, qui dementari sic potuerit, ut non videat si quidpiam, nisi a Pontificibus ante permissum, usurpandum non sit, quantum tamen non conveniat, pecunia illud emercari. Tua vero incomparabilis hæc audacia est, qui quod sani quidem homines ferre nullo possent tempore, hoc tu facias in his motibus, hac ad res novas hominum aspiratione. Non vel tantillum moræ injici potuit cupiditatibus tuis, quo hæc transirent comitia ? quæ ad hoc habentur maxime, ut in libertatem vindicetur Germania, vobis rapere amplius hic, fraudari et furari non liceat, tributarii deinceps urbi non sint, quos imperare orbi convenit, morum aboleatur hæc a vobis inducta istine contagio, liberæ sint hominum conscientiæ, veritas in luce versetur, Evangelium in auribus vulgi sonet; Pontificum constitutiones ultra Garamantas et Indos exulent, bullis posthac vexari *) Germaniam non liceat, tantumque absint *) Vexari: vexare.

hæ a nobis, quantum ab urbe Roma lites, si quæ de sacerdotiis nostris oriantur. Breviter ut liberi sint Germani, et recte Christiani, non tantillum inquam potuit moræ abs te ferri? Sed pervicturum te certum habes. *) Scis nihil effecturos, qui adversum conamur **), fretus tot hic Episcoporum, quorundam etiam nunc Cardinalium præsidio, qui tamen nunquam una facerent, nisi metuerent ex hac oppugnatione tyrannidi etiam ipsi suæ. At mea longe alia spes, alia ratio est. Futurum enim brevi confido, ut quia non habent hæc quo ulterius progrediantur, tandem jain consistant et expirent. At magna contra vis est; obluctabimur. Difficultas est; expediemur, Etiam periculum incumbit; audebimus perrumpere; audebimus. Quod cum dico toties, ne puta aut surdis dicere me, aut solum dicere. Non omnes ajo carent, qui vocem temperant. Ego liberius loquor, alii non minus libere sentiunt. Et si loquuntur etiam alii quidam, ego strenue hortor, multi facient fortiter. Nam quid tu credis, edictis statim debellari posse tot liberos? Scias, ne terreri quidem. Haud ita sumus rerum imperiti, ut placita Principum, subito et momentis variabilia, ignoremus. Nacti opportunitatem quiddam suasistis adolescenti Principi, suam adhuc sortem, suum statum ignoranti. Cessit, permisit. Idem quid faciet expertus sta tim post, quod omnes ante Germani Imperatores, fidem non tenere Romanos Episcopos, non stare fodere, non præstare promissa, non servare pacta? Quid faciet callide a vobis (quod futurum est) delusus? fraudulenter circumventus? flagitiose et impie, falsus et deceptus? Nonne sentiet, recte nos monuisse gratis, vos tanta mercede dolum intentasse? Sed o infelicem illum, nisi statim intelligit, fucum sibi fieri, tam aperte agentibus vobis, nec ulterius, in insidias progreditur, etiam mise

*) Habes: est. **) Conamur: conantur.

rum, si a vobis seductus, tamen procedit, ut ei nisi gravissimo accepto detrimento retrocedere non liceat. Jam hoc vereor enim, et in tempore illum moneo. Sed modo non audit, vos enim habetis illas mihi debitas aures, vos occupatis et insidetis. At aperientur aliquando sanioribus etiam consiliis, utinam ante acceptum malum. Nam nulla Syrenes periculosius a navigantibus, quam a Christianis Principibus Romana audiuntur delinimenta. Quod tibi dico Marine, atque edico, desine probissimi juvenis mentem depravare. Desine Principum ac populi Germaniæ capiti illudere. Scias cum sint, qui agentem hæc te`spectent tacite, non defuturos qui ulciscantur cum tumultu. An ulterius ferri hic te posse speras, cum non tantum nos compiles, sed pejores etiam facias? Quin etiam dico tibi, move hinc te et statim discede. Etsi enim novit Germania, magnis suis diu jam edocta incommodis, innocentem ab urbe Roma oratorem aut legatum mitti neminem, ea tamen in te præ cipue perspexit, quæ tantum abest perpetuo ut patiatur, ut existimem *), etiam prius, quam cavere tu in animum induces, vindicaturam. Nescire non potes, quanta tua in vulgus emanarunt flagitia. Vides te digitis notari, et indicari nutibus vides. Neque obscure intelligis, non posse ultra differre nos vim doloris hujus. Nimis diu mente capti, jam resipiscimus Tot annis fascinati præstigiis, oculos recepimus. Facesse improba furta perdite, nefariam expilationem, iniquissima judicia. Hactenus hæc tulerimus. Ablata illa est a vobis inducta olim nostris oculis caligo. Prædicatur Evangelium, veritas annunciatur. Vestræ leges frigent, Romanæ despicatui habentur nugæ; spes est libertatis. Desine ulterius prædam tuam certíssimam putare, quotquot nefas sibi licere volunt. Non dabitur posthac mores corrumpere tibi,

*) Existimem: verear.

« ÖncekiDevam »