Sayfadaki görseller
PDF
ePub

compater erat, petiisse te trecentos aureos, cumque ille, et quia te propter sordes contemnebat, et quia videbat negotiationem tuam esse longe iniquissimam, contraque fas omne, omnem honestatem et Christi leges institutam, octo objiceret, respondisse: te pro octo aureis non solere verbum mittere, nedum signa et literas velle perdere. At paulo post alia super alia numerata sunt. Quorum unum responde mihi, quæ æquitas est, eum qui uxorem duxit, cujus aliquando filium confirmationi adhibuerat, petere septuaginta aureos? Et tamen adeo obstinate egisti boc, ut cum decem tibi offerret, excedere hominem a tuo conspectu jusseris, quasi qui molestus tibi esset, tam parvi æstimans nugas tuas. Porro licentiam mensarum, quanta mercede vendidisti, tota jam hyeme? Nam cui tu butyri usum gratis indulsisti? cui lactis et ovorum? cum vescaris ipse quadrupedum et avium carnibus indiscretissime. Sed hoc quoddam interpretor malum populi Christiani fatum, qui dementari sic potuerit, ut non videat si quidpiam, nisi a Pontificibus ante permissum, usurpandum non sit, quantum tamen non conveniat, pecunia illud emercari. Tua vero incomparabilis hæc audacia est, qui quod sani quidem homines ferre nullo possent tempore, hoc tu facias in his motibus, hac ad res novas hominum aspiratione. Non vel tantillum moræ injici potuit cupiditatibus tuis, quo hæc transirent comitia ? quæ ad hoc habentur maxime, ut in libertatem vindicetur Germania, vobis rapere amplius hic, fraudari et furari non liceat, tributarii deinceps urbi non sint, quos imperare orbi convenit, morum aboleatur hæc a vobis inducta istine contagio, liberæ sint hominum conscientiæ, veritas in luce versetur, Evangelium in auribus vulgi sonet; Pontificum constitutiones ultra Garamantas et Indos exulent, bullis posthac vexari*) Germaniam non liceat, tantumque absint

*) Vexari: vexare.

hæ a nobis, quantum ab urbe Roma lites, si quæ de sacerdotiis nostris oriantur. Breviter ut liberi sint Germani, et recte Christiani, non tantillum inquam potuit moræ abs te ferri? Sed pervicturum te certum habes. *) Scis nihil effecturos, qui adversum conamur **), fretus tot hic Episcoporum, quorundam etiam nunc Cardinalium præsidio, qui tamen nunquam una facerent, nisi metuerent ex hac oppugnatione tyramidi etiam ipsi suæ. At mea longe alia spes, alia ratio est. Futurum enim brevi confido, ut quia non habent hæc quo ulterius progrediantur, tandem jain consistant et expirent. At magna contra vis est; obluctabimur. Difficultas est; expediemur, Etiam periculum incumbit; audebimus perrumperc; audebimus. Quod cum dico toties, ne puta aut surdis dicere me, aut solum dicere. Non omnes ajo carent, qui vocem temperant. Ego liberius loquor, alii non minus libere sentiunt. Et si loquuntur etiam alii quidam, ego strenue hortor, multi facient fortiter. Nam quid tu credis, edictis statim debellari posse tot liberos? Scias, ne terreri quidem. Haud ita sumus rerum imperiti, ut placita Principum, subito et momentis variabilia, ignoremus. Nacti opportunitatem quiddam suasistis adolescenti Principi, suam adhuc sortem, suum statum ignoranti. Cessit, permisit. Idem quid faciet expertus statim post, quod omnes ante Germani Imperatores, fidem non tenere Romanos Episcopos, non stare fœdere, non præstare promissa, non servare pacta? Quid faciet callide a vobis (quod futurum est) delusus? fraudulenter circumventus? flagitiose et impie, falsus et deceptus? Nonne sentiet, recte nos monuisse gratis, vos tanta mercede dolum intentasse? Sed o infelicem illum, nisi statim intelligit, fucum sibi fieri, tam aperte agentibus. vobis, nec ulterius, in insidias progreditur, etiam mise

*) Habes: est. **) Conamur: conantur.

rum, si a vobis seductus, tamen procedit, ut ei nisi gravissimo accepto detrimento retrocedere non liceat. Jam hoc vereor enim, et in tempore illum moneo. Sed modo non audit, vos enim habetis illas mihi debitas aures, vos occupatis et insidetis. At aperientur aliquando sanioribus etiam consiliis, utinam ante acceptum malum. Nam nullæ Syrenes periculosius a navigantibus, quam a Christianis Principibus Romana audiuntur delinimenta. Quod tibi dico Marine, atque edico, desine probissimi juvenis mentem depravare. Desine Principum ac populi Germaniæ capiti illudere. Scias cum sint, qui agentem hæc te`spectent tacite, non defuturos qui ulciscantur cum tumultu. An ulterius ferri hic te posse speras, cum non tantum nos compiles, sed pejores etiam facias? Quin etiam dico tibi, move hinc te et statim discede. Etsi enim novit Germania, magnis suis diu jam edocta incommodis, innocentem ab urbe Roma oratorem aut legatum mitti neminem, ea tamen in te præ cipue perspexit, quæ tantum abest perpetuo ut patiatur, ut existimem *), etiam prius, quam cavere tu in animum induces, vindicaturam. Nescire non potes, quanta tua in vulgus emanarunt flagitia. Vides te digitis notari, et indicari nutibus vides. Neque obscure intelligis, non posse ultra differre nos vim doloris hujus. Nimis diu mente capti, jam resipiscimus Tot annis fascinati præstigiis, oculos recepimus. Facesse improba furta perdite, nefariam expilationem, iniquissima judicia. Hactenus hæc tulerimus. Ablata illa est a vobis inducta olim nostris oculis caligo. Prædicatur Evangelium, veritas annunciatur. Vestræ leges frigent, Romanæ despicatui habentur nugæ; spes est libertatis. Desine ulterius prædam tuam certissimam putare, quotquot nefas sibi licere volunt. Non dabitur posthac mores corrumpere tibi,

*) Existimem: verear.

conscientias jugulare, mentes depravare. Intercessum est facultatibus tuis. Acerbissime hoc senties, nisi credis maturrime. Jam enim, nisi istum tollis maximarum nugarum mercatum tu, nisi desinis alter Verres, pecuniam verrere hic, et opibus inhiare nostris, jubebo gladios expediri adversum, et arma sumi jubebo. Dubitas me aliquid hic posse? vel auditorium esse mihi hæc proclamanti negas? Dubita, nega. At paulo post, nisi penitus a piorum mentibus aversus est servator Christus, senties. Non contineo diutius me; non. Nam qui ob pessima tua scelera, ob sacrilegam nundinationem et inductum vitæ contagium, stomacho et iracundia exarsi, ubi pertinacius videro hæc agere te, manibus temperare non potero. Certe profecto conciliabo malum tibɩ, si vivam, nisi modo desinis, modo abis. Penetrabo *) illas tanto jam tempore obturatas mihi Caroli aures. Penetrabo. **) Audiet aliquando, audiet utilia suadentem, et te invito operam dabit, necessaria monenti. Indicabo illi tua præclara opera, tuam sanctissime actam legationem exponam. Docebo, quid hic quæsieris, quid inveneris. Dicam omnes, quotquot hic missi fuistis, aliquot jam sæculis Romanorum Episcoporum legati, proditores fuisse Germaniæ, spoliatores nationis hujus, omnis juris et æquitatis perversores. Dicam. Neque tu cum dicam docere diversa poteris. Itaque abige hinc te. Abige! Nam quid cunctaris scelerate? Quid moram nectis omnium, qui unquam furati sunt hic, furacissime? omnium raptorum violentissime, omnium impostorum vaferrime, astutissime, iniquissime, sceleratissime. Hæc scias et saluberrima tibi et ultima esse monita. Disce autem parere stilo, ne cogaris cedere gladio.

*) Penetrabo: Perrumpam. **) Eben so.

LXX.

In

Cardinales, Episcopos et Sacerdotes,

Lutherum Wormatia oppugnantes

Invectiva.

MDXXI.

« ÖncekiDevam »