Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

Ulrichus ab Hutten Eques Cardinalibus, Episcopis, Abbatibus, Præpositis et universo sacerdotum concilio, Lutherum et Christianæ *) veritatis causam apud Wormatiam nunc impugnantibus resipiscere.

Si

per machinationem istam vestram, qua tutum non est, inter homines versari nobis, licuisset, quæ nunc scribo, coram istic **) auribus magno animo et optima conscientia ingessissem. Nunc quia vos per potentiam video æquitatem opprimere, et leges conculcare, continebo præsentiam quidem meam a vobis, sententiam tamen et veritatis testimonium non continebo. Qui possem enim, cui propositum est, si moriendum etiam sit, non deesse æquitati et pro patria libertate contra oppressores et tyrannos, ad ultimum usque spiritum depugnare? Neque hoc tantum, ubi ad me (quem nescio cui novæ calamitati reservatis nunc,) ventum fuerit, sed vel maxime jam, quando Martinum Lutherum, hominem vita et moribus sic probatum, ut ne ab inimicis quidem vobis, improbatus adhuc ibi sit, prædicatorem veritatis et evangelicæ doctrinæ dispensatorem fidelissimum, per scelus et iniquitatem, adfligi a vobis, lacerari et concerpi video. Ubi egregios habeo concertatores vos, qui desperata probatissimarum scripturarum autoritate, diffisi ratione et

*) Christiana: beigesetzt. **) Vor coram vestris durchgestrichen, und istic nach coram gesetzt.

testimoniis, mutantes clypeos, Danaumque insignia vobis aptantes, id est, ad pessimas artes inito refugio, armati fraude et dolis, novo certandi usurpato genere, dictis oppugnare nos paratis. Rem novam et inauditam, vestroque indignissimam officio et instituto. Quid autem vi et coactione opus vobis est, qui hujusmodi certamen decertatis, in quo cogi nemo debet? Aut quid Imperatorum epistolis et diplomatibus opus vobis est *), qui tot habetis, quæ tueri vos debeant, sacras et irrefragabiles scripturas? Sed etiam ultra leges et Christi instituta extulistis potentiam vestram, et jam non scripturæ testimonium, sed vestræ majestatis intuitum vincere vultis. Estis enim Episcopi ac sacerdotes, et Christi vicem geritis **) hic. Quare obsistere vobis non licet, neque dicere quicquam adversum licet, jam etiam non sentire. Nam et conscientias vobis nostras subjicitis, et quid a vobis dictum aut fictum fuerit, pro sacro et sancto habere decet. Nulla contra ratio, nulli testes valere debent. Vos audiendi, vos sequendi estis, quocunque abduxeritis. At jam amplius non sequemur, quandoquidem non sequimini ipsi Christum. Si sequeremini enim, utique post habitis opibus, deliciis, am bitione et luxu, crucem ejus ferretis. Sed quia discessistis ab illo, donec quidem abestis, non accedemus ad vos, quo minus enim a cœcis ductoribus in errorem abstrahamur. Melior Apostolus Paulus multo ante cavit, jubens se, suique similes, qui exemplaria vitæ nobis esse possint, sequi, neque unquam abs re post eos qui male ambulent, inimicos ***) crucis, quorum, inquit, finis perditio est, quorum Deus venter est, et gloria in dedecore ipsorum, qui terrestria cùrant, conversationem enim Apostolorum (qui vere sunt) in cœlis esse. En Propheta

*) Bei vobis est unleserliche Correctur. **) Geritis: agitis: ***) Inimicos: inimici.

[ocr errors][merged small][ocr errors]

Apostolus, quam graphice vos descripsit, quam omnium oculis atque animis vitam vestram exposuit. An parum agnoscitis de vobis dictum, quum hujusmodi vitæ conscii vobis sitis? neque aliter ambulare vos omnes sciant, omnes videant, quam post voluptatem carnis, ac odisse crucem Christi, cum dura omnia fugiatis, neque unquam adversi aliquid pro Christo feratis, in omni mollitie, inertia et deliciis vitam agatis? Sed quomodo vim ferretis, quibus justitia gravis est? Aut quomodo maledictum audiretis, qui veritatis sonitu offendimini, verbera autem, tormenta et mortem pro Christo pateremini, cum si quis a somno vos excitet, aut aliquid voluptatum istarum interturbet, bellum indicatis? Ergo igitur ex irrefragabili sanctissimi vatis prædicto finis perditio manet vos. Nam Deum ventrem colitis et gloriam posuistis in dedecore, nullamque habentes in cœlis conversationem, neque aliud minus quam Christum expectantes, omni cura et sollicitudine ad terrestria vos accommodatis. Et tales cum sitis, legum tamen morumque regimen ad vos trahitis. Cumque in vobis dissoluta sint omnia, et confusissima, tamen sine provocatione imperium vobis pertinacissime vindicatis. Ubi sunt isti patientes, qui hæc ferre possunt? Vos autem, quando erit, ut in tanta improbitatum et scelerum licentia modum inveniatis? Nihilne ubique temperabitis vobis? Nihil curabitis? Neminem respicietis? Certe periculosam istam vobis securitatem arbitror. Nam ut non tangat vos indignitas, neque pudor vos turpitudinum vestrarum apud homines. subeat, illos perpetuo in vos excubantes Dei oculos non verebimini? Et poenam, quæ hujusmodi facta manet, non timebitis? Sic vivitis, ut pudicam conjugem nolit quis domus vestras adducere, et tamen imperare publico vultis. Possemus ferre imperium, quorum fugimus consuetudinem? Ecce autem, quam nihil cum Christo, nihil cum Apostolis convenit, et tamen spiritualem voca

"

tis sectam, homines adeo carnales, ut studio voluptatum, mundi hujus omnem saniorem mentis cogitationem longissime a vobis relegetis, nihil quærentes aliud, quam regalem istam vestram opulentiam quod sustentet. Divitias autem fraude et perfidia expeditis vobis, neque in alium finem, quam ut male partis utamini longe adhuc pejus, nihil prius affectantes, quam ut profundissime vestram gulam expleatis, toti luxuriæ dediti, inertia devoti, in desidia longe ignavissima torpentes, ut rectius popinam hanc, aut cauponam, quam ecclesiam dixeris. Neque tamen cum habetis hæc, adhuc contenti estis, sed urbem quoque Romam cervicibus nostris imponere cogitatis jugum, et gravius, quam ut a quoquam") ferri possit, et fœdius, quam ut a viris debeat. Quasi nec usquam sit, nec esse debeat libertatis vindex, et sic animos vobis desponderimus, ut **) revocare nunquam ***) ab errore liceat. Quin aliquando vos recognoscitis, et facta istiusmodi vestra perpenditis, ac illud prospicitis, fieri non posse, quin aliquando vestri mores, summam in vos licentiam infimo cuique faciant. Videlicet, ut vobis pecuniæ sint, non ad usum necessariæ, sed ad luxum jam superfluæ, ut in voluptatibus degatis, in deliciis molliter versemini, neque aliquid non adsequamini inexplebili ista vestra avaritia, cedantque omnia ambitioni vestræ, cupiditati omnia pareant, ut inquam sitis voți ubique compotes, omnia omnium commoda averti par est, omnium detrahi necessitati, neque suum cuiquam esse. Quin etiam ut causam defensam habeatis, Evangelium mori oportebit. Quis tam trito est collo, et sic adsuevit jugo, ut in tanta scelerum vestrorum accumulatione, præsertim rerum oblata opportunitate, jam excutere illud non velit? Aut si homines no

*) Vor ferri: a quoquam beigefügt. **) u. ***) Revocare nuns quam ne revocare unquam.

[ocr errors][merged small]
« ÖncekiDevam »