Sayfadaki görseller
PDF
ePub

quando Dei mandata exponeretis nobis, et Evangelium prædicaretis, interim tamen ut nunc viveritis, utique optimo jure admusitaremus. Cur ergo sic ipsi non vivitis? At jam et docuere vos, si sciatis etiam pudet, et pessime vivere non pudet. Quid adhuc sacerdotum et Episcoporum nomina adscribitis vobis, et ecclesiasticorum classe censeri vultis? Potest quicquam minus convenire, quam cum his nominibus vestris mores, vestraque vita? Tandem si vultis sedere in sublimitate honorum, etiam perfectitudinem vitæ induite, nec ab Episcoporum titulis, sed onere gloriamini. Nam quousque carnalia nostra metetis, cum spiritualia interim nulla nobis adseminetis? semper ne nostra de pecunia vestri erunt sumptus? etiam ad vitæ turpitudinem confovendam? Paulus, cum Evangelium prædicaret Thessalonicensibus, ne oneri esset *), si penitus eorum sumptibus aleretur, die ac nocte opus interim fecisse se scribit. Atque is, quasi vitæ rationem suæ reddens, testificatur exhortationem suam, non fuisse ex impostura, neque ex immunditia, aut cum dolo, neque Evangelium prædicantem se quæsivisse, ut placeret hominibus, sed ut Deo, atque igitur nihil studio, avaritia, vel inani gloria` admisisse, unum laborasse, ut optimis eos **) doctrinis et visitationibus foveret et enutriret. Tale quippiam vos agitis? Aut cum non agere vos, sed ex toto contra factos atque aptos sciatis, tamen in Apostolorum locum audetis succedere? atque hoc prætextu immunitates, privilegia et libertatem, quam nulla respublica ferre possit, vindicatis? Omnia in omnes licere vobis vultis, in vos nemini quicquam? Quis modus indignitatis? Aut quem impotentiæ finem statuetis? Proripite a purissimis. fontibus vos, immundi porci. Excedite sacris adytis, scelesti negotiatores. Ne tangite manibus toties pollutis

*) Nach oneri ipsis durchgestrichen.

**) Eos beigefügt.

sacra altaria. Nam quid cum Christo domino vobis, qui servi facti estis mammona iniquitatis? Secundum carnem estis, atque igitur quæ carnis sunt, sapitis. Huc spirituales homines, qui quæ spiritus sunt sentiant, quæruntur. Atque igitur vobis quid cum eleemosyna parentum nostrorum, quam in pauperes Christi erogandam illi concesserunt, et idcirco ad ecclesias conferentes, heredibus nobis ademerunt? Quid ad pios usus contribuitis ad crapulam, si hortationem, fastum et pompam abutimini, cum interim boni multi et religiosi homines esuriant? Quid vos in luxu abundatis, cum meliores vobis, et quos hunc tenere locum oportuit, fame atque algore conficiantur? Quid pecuniam ecclesiæ, quam egentibus distribui decet, in popinationibus et nequissimis nequitiis profunditis et dilapidatis? Vos Lutherum damnabitis, divini verbi adnuntiatorem invictum, cum e vobis idoneus nullus sit, doctrina vel cohortatione excitare fidem Christi? Vos in otio et desidia, ac omni levitatis genere luxuriantes, summis viribus et opere maximo laboranti in vinea domini molestiam objicietis? Imo quia fructum facere videtis, per scelus opprimetis? Sic alienæ industriæ, ignavi ipsi, et nullius bonæ frugis invidebitis? Quin etiam idcirco persequemini, quia veritatem docet, quam postergantes vos, in locum ejus Pontificum constitutiones, meras nugas, sed quæ seria vobis ducant (nam lucro sunt) supposueratis. Et nunc irreprehensibilem ejus doctrinam, novis mendaciorum cumulis, adgressi ipsum autorem optimi meriti conscium sibi invidia virtutis ejus et dolore interversi vobis lucri, evertere et pessumdare conamini. Timėtis enim, si reviviscat Evangelium, vestræ autoritati decedat nonnihil. Nimirum frugalitatem cum doceat ille, ac pure omnes *) sancteque velit vivere, et jam passim accipiatur ejus

*) Nos: omnes.

doctrina, vos qui in copia et luxu, in stupris et flagitiis supini decubantes, ætatem degere consuevistis, periculum vobis futurum intelligitis. Neque non erit. Quare etiam libros ejus, plenos omnis probe institutionis, exuri passim curastis, eorumque lectione humano generi interdicitis, manifestamque vestræ voluntatis significationem datis, cupere vos, nec ingenia esse in Germania, et virtutem omnem depressam atque extinctam. Ubi tam placidum est ingenium, quod tam atrox injuria non accendat? Quem reliquistis ulteriori iniquitati locum? Obtenebrata jam diu veritas fuit, et obscurata Christi doctrina, hæc divinitus oborta lux est, vos extinguitis.*) En pastores Christianæ plebis, quos cum orare deceat, ut sermo domini currat et glorificetur, impedimentum objicere illi videmus, et dedecus admoliri. Inspiciat hæc ab alto servator Christus, et judicet, tandemque efficiat, ut in capita invenientium regerantur, tam nova, tam insolita sceleris et impudentiæ exempla, sed unctis vobis et consecratis, manum admoliri nemo audet. Ubi pulchro prætextu verba Dei **) et sacræ scripturæ autoritatem ad tutelam scelerum et fraudis vestræ detorquetis, et cum religioni nusquam vestro ubique lucro consulatis, religionis tamen summam ad vos contrahitis, et isti Christianissimi totius fastigio audacissime et impudentissime vos ingeritis. Nihil enim pudet vos, aut dicere jam aut facere. Sed non succedet in perpetuum fraus, neque semper proficient doli. Et jam forte periculosissime mutat res. Id quod nec ipsi ignoratis et intelligere alios ac sentire videtis, quam metuatis causæ vestræ. Ipsi enim factis documenta datis palam, salvis veritatis et fidei monumentis, consistere vestram tyrannidem non posse. Ubi miror spem fuisse unquam vobis pervicturos, An in mentem non veniebat vobis divini illius oraculi,

*) Extinguitis: extinguetis. **) Dei: Christi.

cœlum, terram, et omnia transitura, Christi verba non transitura? Itaque oppugnate nos, quantis omnino potestis viribus, nunquam tamen expugnabitis. Fundamentum habemus Christum, atque igitur ruinæ securos constituros nos arbitramur. Quamquam recte summo in pretio haberemus vos, si inter nos laboraretis, et in domino nobis præessetis. Nunc crapulari vos, scortari et per omnia ineptire, graviter nihil agere vel cogitare cum videamus, hoc permittemus vobis, ut de fide, quam nullam habetis, et religione, quam nullo opere agnoscitis, indicetis? Quibus tandem præstigiis ita creditis destitui posse nos, ut non aliquando resipiscamus? Præcipit Paulus, et per Christum obtestatur, ut nos subducamus ab omni, qui inordinate se gerit, et Timotheum vult sejungi ab iis, qui quæstum putant esse pietatem. Quod cum oculis objectum sit, et auribus insonet, tamen sperandi finem non facitis, in servitutem delapsos nos haud unquam remersuros, et perpetuo successurum arbitramini, ut precario quasi sub vobis victu agamus homines extreme dementes, et jam animis pariter ac sensibus destituti. Quid enim non videtis, moveri hæc posse, auferri non posse? Nam concutietis forsitan, nunquam tamen convelletis. Vestra autem ista quis diuturna fore credat, qui quidem viderit, et si speretis adhuc, tam anxie tamen interim metuere vos? Quare hunc desinite inanissimum obvertere nobis metum et terrendi finem facite. Scimus a quibus abstinere vim oporteat, quorum veneratione teneri et majestatem vereri conveniat. Neque ignoramus, quid debeatur veris Dei Sacerdotibus, et quam non sit hoc polluere religionem, aut sacra profanare, homines nihili et non virtutis tantum inanes, sed per fraudem etiam et dedecus, sacratissimum nomen, pessimis moribus prætendentes *), ab ecclesia Dei vi ac

*) Prætendentes : óbtegentes.

t

violentia repellere, eorumque ab oppressione manibus et gladiis vindicare nos. Quia enim stomachum movistis mihi, audeo dicere, ex vobis neminem esse Episcopum. Omnes enim emistis Episcopatum, neque aliquem ex vobis merita, sed aurum provexit ad gradum hunc. Illam gratis dandam gratiam, pecunia æstimastis, et ideo gratiam non habetis, quare etiam Episcopi non estis. Quamquam ut non intercesserit ista nummatio, et tantum per manus impositionem facti Episcopi sitis, tamen abhorret vita, nec Episcoporum opera in vobis videmus, quod non sequimini ea, quæ haud quaquam redarguendus ordinis istius institutor Paulus, in Episcopis et Presbyteris desiderat. Nam inculpatos et irreprehensibiles vult esse, vigilantes, sobrios, modestos, Dei dispensatores, hospitales, bonarum rerum studiosos, temperantes, pios, justos, ad docendum aptos, veræ et solidæ eruditionis tenaces, ut idonei sint, qui exhortentur doctrina sana, et contradicentes convincant, non perfractos, iracundos, rixosos aut percussores, non vinolentos, nec turpiter lucro deditos, aut avaritiæ studiosos. Etiam fama integros, et in quos ne suspicio quidem mali cadat. Vult enim in opinione quoque hominum de se bona versari tales, nec utcunque calumniæ obnoxios esse. Et ut videatis, quam non ferat corruptos in Episcopis mores, ab eorum etiam familia integritatem et vitæ innocentiam postulat. Qui si Episcopos censeat hodie, creditis vobis ferat depravatam vivendi consuetudinem, cum Episcoporum libros et ministros voluerit probatis esse moribus. Proinde animum aliquando ac vertite, ut vos cognoscatis. Ac illud desinite, hominum judicia cogere, et velle per terrorem a nobis extorquere, ut cum sitis ab Episcoporum officio alienissimi, plus tamen, quam veris Episcopis debetur, vobis tribuamus. Audite vero Christum, ut ad ejus doctrinam cum vos formaveritis, non sine fructu nobis quoque præeatis.

« ÖncekiDevam »