Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Atque ut non tantum nomine, sed re quoque ipsa beati sitis, mittite caducas sæculi opes et frugalitatem hic colentes, thesaurum in cœlis constituite. Pro lascivia vero et vitæ petulantia, luctum diligite, pro ferocitate mansuetudinem, pro ebrietate et crapula jejunium et sobrietatem, pro sævitia misericordiam, pro mala conscientia mentis puritatem, pro turbulentia et seditione pacem induite, ac tandem discite, non molliter delicias sectari, sed fortiter dura pati. Convicia ab aliis ferte, non ipsi priores facite. Quales cum esse cœperitis, tum in vos congruent magnificæ illæ appellationes, sal terræ, lux mundi, et si quid est hujusmodi. Tunc etiam vos fertilissimos vitis illius palmites vocabimus, et jus ligandi et solvendi hic, quod in coelis quoque ligatum et solutum sit, concedemus. Neque enim ut nunc videbimus ex hominibus quærere gloriam vos, sed dare illam Deo, aut fraudare in negotio fratrem, vel per invidiam opprimere, sed fideliter conversari, in charitate exhortari, et doctrina fovere. Præterea non ut nunc propter rapacitatem intolerabiles, sed propter obsequium et liberalitatem eritis omnibus desiderabiles. Tunc enim videre licebit, non multis nocere vos, sed prodesse omnibus. Huc animos advertite, hunc vitæ scopum vobis statuite. Nam quid vanos titulos, et inanem appellationem satis esse arbitramini. cur honorem habeamus vobis? Vita æstimatur hoc et factis. Nosse autem decet vos secundum Pauli doctrinam, quomodo versari oporteat in domo Dei, quæ est ecclesia Dei, columna et basis veritatis. Ille certe Episcopum formans, stude (inquit) te ipsum probatum exhibere Deo, operarium non erubescendum, recte sequentem sermonem veritatis, et sectare justitiam, fidem, pietatem, caritatem, patientiam, mansuetudinem, certa bonum certamen fidei. Atque iterum: Esto forma fidelium in sermone, in conversatione,, in dilectione, in spiritu, in fide, in puritate. Quale est hoc autem, de

se quod profitetur ille? Si adhuc hominibus placeam (inquiens) Christi servus non essem. Et quod a Joanne dicitur? Si quis diligit mundum, non est caritas patris in eo; quoniam omne, quod est in mundo, veluti concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum, et fastus vita, non est ex patre, sed ex mundo est. Ne vero (quod Hieronymus cavet) lucra sæculi in Christi quærite militia. Sic autem agite Episcopos, ut non sitis oneri, sed adjumento, et quemadmodum ille ait: non ut vos expleamini, sed ut ne nos inanes remaneamus, pro quibus omnia decet expendere vos, vitam etiam, exemplo ejus pastoris, qui animam suam posuit pro ovibus suis, vobis exemplum dans, quod imitaremini. Sed quid hæc ego frustra apud vos, animales homines, non accipientes ea, quæ sunt spiritus Dei? Utinam autem acciperetis. Nam in vestram hoc rem esset, qui valde metuo, ut citra ingentem reipublicæ Christianæ concussionem, redigi in ordinem possitis. Sic pertinaciter enim errorem defenditis, ut acerbissima opus esse medicina videatur, quo gravissimo languentes morbo, in sanitatem restituamini. Quod reputanti mihi in mentem venit, hæc illa esse periculosa tempora, quibus de nunquam falsus vates Paulus prædixit, cum ait: Erunt enim homines, sui amantes, avari, fastuosi, superbi, maledici, parentibus immorigeri, ingrati, impii, carentes affectu, nescii fœderis, calumniatores, intemperantes, immites, negligentes, bonorum proditores, præcipites, inflati, voluptatum amantes potius, quam amantes Dei, habentes formam pietatis, sed qui vim ejus abnegarint. Ex quibus verbis obscure sentitis, quos homines futuros impedimento fidei et religioni prædixerit? Aut non agnoscitis vitam moresque vestros hoc in speculo? Sed quemadmodum pessima tentaturos vos ille, et idcirco fugiendos præmonuit, ita exitium quoque rei eodem prævidit spiritu. Quemadmodum inquiens Jannes et

Jambres resistebant Mosi, ita et hi resistunt veritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem, sed non amplius proficiunt. Siquidem amentia istorum evidens erit ómnibus, quemadmodum et illorum fuit. Atque hoc est, quod sæpe ego monui, fore, ut nimia ista immodestia ac impotens tyramis vestra exitium vobis accerseret necessario. Jam enim omnes vident et coguoscunt, fraude et versutiis coatitam vestram audaciam, in immensum progredi. Ipsos vos indignissima rerum capita haberi, ut exemplo vitæ mejores alios reddatis, qui estis ipsi magna ex parte ob luxuriam et libidinem muliebriter infames. Sed ibi consilium fal'endi exquisivistis, ut ne liceret, in mores vestros cuiquam declamare. Atque igitur Lutherum invasistis primum, cujus damnatio si procedat, certi, me quoque oppressum iri. Quamquam mea longe alia ratio est. Eliam enim victoriam spero, tantum abest, salutem mihi ut desperem. Vos autem, quomodo credemus, viam virtuti patefacturos, cum claudatis veritati? Illa tamen non latebit, sed ostendet se, invitis vobis, ut jam quoque videre licet, oculis atque auribus hominum, passim ad veræ pietatis prædicationem patefactis. Certe non abscondetur lucerna hæc, vel lapidibus et roboribus, si nos taceamus proclamantibus. *) Sed non tacebimus. De me enim quod pollicear, addam stimulos libertati, subdam calcaria, irritabo, impel'am. Quos non habebo statim adsentientes, vincam adsiduitate commonitionis salutaris, cogam pertinacia necessariæ. Neque aut cura mihi, aut metus est, ne qua hanc sortem fortuna adgravet, paratus in utrumque, seu perniciem excitare vobis, magno patriæ hujus commodo, set uulla mea mala conscientia strenue occumbere. Nec stulta hæc

*) Die ganze Stelle passim etc, bis proclamantibus ist statt der frühern: vel lapidibus et roboribus, si nos taceamus proclamanti= bus, eingeschaltet.

ad

temeritas est, falso enim interpretamini, virilis et summa cum honestate conjuncta libertas est. Quare ut videatis, quanta vestras minas fiducia contemnam, donec quidem aut Lutherum, aut hujusmodi quemquam persequimini, hostem me vobis profiteor infensissimum. Atque hanc vol tatem mihi nulla vestra vis, nulla fortunæ injuria auferet, ne mutabit quidem. Porro vitam cum abstuleritis, hoc meum tamen, quo minus permaneat in patriam bene meritum, hoc recte factum ut moriatur, non efficietis. Quod in cursu est, forsitan sistelis, quod futurum, prævenietis, quod factum vero, infectum non reddetis; fieri enim non potest, ut cum vita simul auferatis vitæ memoriam. Non! Mihi quidem sicut dubium est, quem hæc tendant exitum, ita certum proponitur, optima conscientiæ opinionem ad posteros venturam. Hune maximum vitæ fructum cepero. Et ut alia quoque de causa pertinacissime esse mihi persequendi vos obstinatiam, cognoscatis, a Deo præmium mihi, si quid contra vos obtineam, spero, quo minus arbitremini pœnam me timere. Gratum enim esse illi scio, ut amotis a sacrorum contrectatione talibus, locus sit iis, qui digne administrent. Et in extremo illo judicio, tutum magis fore confido, offendisse vos, quam demeruisse, et cum tumultu exegisse melius, quam per quietem patienter tulisse, præsertim piam commonitionem cum sitis adspernati. An memoria excidit vobis, impeditæ alioquin per vinum et crapulam cogitationis *), quod cum aliquantum ante modesta exhortatione, adgressus essem, bellicum cecinisse me clamabitis. Ita insuetum fuit hoc vobis, ita indignum factu visum. Quare etiam Mathematicum illum nuper veriti non estis, apud gravissimum concilium, quasi læsæ majestatis reum agere, quod vos in rheti aucupario, quod nescio quis captabundus attrahe

*) Nach cogitationis: unleserliche Correctur.

ret, depinxisset. Ita teneros habemus vos et delicatos, atque omnis injuriæ impatientes. Non describi vultis, non pingi, non fingi. Si quid omnium fiat, capitale esto. Quod ut obtineatis, tamen ita modum dissolute et turpiter videndo exceditis, ut perire vos vestro judicio necesse sit. Prius quicquid foris fuit, depasti estis, nunc hærentes in medullis nostris et viscera jam adgredientes, quis vel mediocriter fortium potest continere se, quin impetu, vi et violentia invadat, vobisque cædem et exitium moliatur? Ipse imo non feret diutius indignitatem Dei ecclesiam onerantem populus Christianus, passim jam patrimoniorum exitium, corruptionem morum et vitæ pestem clamitans, vos et diris ac devotionibus insectans. Vos tamen, quasi in omnium sensibus, quæ insita sunt, ulla pertinacia vinci queant, ambitione quadam plus quam pharisaica inflati, non desinitis Luthero viam veritati facienti, et ob id magis adjuto omnis generis hominum favoribus, mortem, et si quid inveniatur morte adhuc gravius, sævissime et atrocissime. intentare. Quem virum fingite errasse, quamquam minime cura vobis est, in ecclesia erret quis, an bene sentiat vel dicat, neque hoc negotium accepissetis unquam, nisi de vestro luxu et potentia agi vidissetis, tamen ut erraverit, utrum ut inimicum hostiliter infestare, an ut fratrem pie commonere decuit? Agite vero, ubi (quam diu conati hoc estis) ulla in vobis apparuit vel imago caritatis? ubi cordium puritas emicuit et animorum sinceritas? Nonne præcipites irruistis, neque cum ratione egistis quicquam? Nonne ut innocentem damnaretis, multa in eum a vobis ficta et ementita protulistis? Nonne in gratiam Romani Episcopi per insidias conati estis opprimere? Nonne etiam nunc, omnibus honestissimis viris reclamantibus hoc agitis, ut non auditum, convictum, sine crimine et testibus damnatum pronuntiet Imperator Carolus? En præclaros vitae magistros,

non

« ÖncekiDevam »