Sayfadaki görseller
PDF
ePub

que habebat in aula nimium quam multos, de te ut loquentur homines, qui tot habes dominos, quot vagantur circa galeriti Cardinales, mitrati Episcopi, cum illi autoritatem inter suos, quantumcunque potentes tamen obtineret? Sed communi bono erit, hæc nuper inita cum Pontifice amicitia. Aliquando enim fidem tenuerunt Romani isti, quibuscum pacta fecerant, et tenuerint unquam, de Florentino tamen ingenio, non debet venire in mentem tibi, ut dolum suspiceris, præsertim fraude bis terque deprehensa jam? Qualis vero amicitia est cum eo, qui legem dat, qua tua possidet, sibique ipsum te subjicit, tantum abest ut æqualitas intercedat? Nam in commune ut acceptum sit hoc tuum factum non est quod multis repetam. Multorum jam et varia significatione edita non obscure intellexisti, non solum non esse grata nobis hujuscemodi cum illis fœdera, sed odiosa etiam et invisa, neque unquam ferenda, donec quidem volunt ea hic licere sibi, quæ a liberis concedi, non posQuot talia cum iis pacta Maximilianus iniit, cum sæpissime languentia illa refocillaret, et tamen haud multo ante quam moreretur testatus est, neminem sibi eorum Pontificum, qui suo tempore per aliquot triginta annos fuissent, fidem tenuisse. Sed tu meliora proponis, fac evenire, et quæ sancita inter vos sunt, constantissime servaturum *) illum, tamen neque honestum tibi est, neque Germaniæ ferendum, hoc pretio pacem emere te. Nam et imperio Italiæ cedis, **) ac urbe Roma imperii domicilio, et gratiam facis expilandi, quoties libeat, Germaniam, neque pro annatis pretium persolvi, aut pallia emi prohibes, et bullis nundinari hic permittis, et Curtisanis non vitam tantum, sed regnum etiam concedis. Hac mercede pactam amicitiam, his conditionibus initam pacem communi bono esse interpretari licet? Ita inquis ferunt, qui a consilio mihi sunt. Ita ferunt, scio.

sunt.

[ocr errors]

*) Servaturum : servare. **) Cedis: cedis illi.

Nam ut hujusmodi consulerent, circumsedere te, et occuparunt sacerdotes tui. Libenter enim ad Romana quantacunque scelera connivent, quo minus si fiat illis intercessio, ipsi quoque aliquando cogantur in ordinem. Tu vero, qua uteris excusatione, quod eos, qui te pie monent, et sanioris consilii autores esse volunt, ne quid tandem sit, quod exigentibus istis amicis tuis non inservias, edictis flagellas jam, post paulo exilio ac morte puniturus es? Sic enim jactant isti, et in duo edicto continetur. Quare etiam quasi oppressum jam Lutherum invicem sibi gratulantur, mihi inclementissima quæque deminantur. Quod ut pares, non desinam tamen velle servare te, etiamsi tu me perdere cogites, vel invitum retrahere a lapsu, retinere a ruina, revocare a perditione, conabor. Sed de me Deus et Fortuna viderint, in præsentia esse magni momenti existimo, quemadmodum abs te tractetur Lutherus. Non solum quod innocentem damnari turpissimum fuerit, verum etiam quod haud scio, an pejus aliunde, quam ab hujus oppressione exemplum demanare possit. Nam quis libere tibi consulet, si suadentes utilia non gratia tantum non excipit, sed pœna etiam manet? Tempus erit, quum magno emptum voles talem tibi monitorem. Qui pro putare non debes paucos essé nunc sollicitos. Nam etsi multos non vides, qui magnis ita contentionibus causam hanc apud te agant, tamen quia proclivius semper fuit Germanis faciendo rebus suis, quam loquendo consulere, scias bonis om nibus vehementer curæ esse Lutheri incolumitatem, *) idque multos fremere nunc, quod induci tu, ut edictum hoc proponeres, potueris. Tu vero quid exspectas orationem ab iis, quorum ex gemitibus et tristia, quid velint, intelligis? Quod ut non sit, tamen dicendæ causæ haud debes tu potestatem denegare ulli nedum dignitatis tuæ adsertori. De causa quidem si quid dubitas, vel

*) Incolumitatem: salutem.

hoc debet docere te, qualis sit, tam cupide damnationem abs te flagitantium inimicorum ejus studium, atque ista ostendere tibi conscientiam uniuscujusque, tanta ab adversitate ejus exultatio, et ista nihil dissimulanter edita a proposito edicto lætitia, isti publice plausus. Tanto negotio instarent enim apud te, si accusationem suam hujusmodi esse scirent, ut etiam respondente ex adverso reo, facile eam probare tibi liceret? Aut non tandem sentis, non judicium abs te, quo male meritum punias, eos petere, sed vim qua innocentem opprimas, efflagitare, cum hoc pertinacissime contendant, ne accedere Lutherum, aut causam suam dicere permittas, vel objectis respondere, aut de imputatis criminibus expurgationem admoliri? Ipsi vero sic triumpharent ex edicto hoc, si boni essent? Apagesis hominum genus perversissimum, quod nulla humanitate præditum, truculentia et diritate, pro licentia vitiorum in bonos desævit, idque sic facit, ut te quoque, cujus nobis existimatio curæ esse semper debet, in partem infamiæ et dedecoris secum abstrahat Apagesis. Etiam Romanenses istos mitte, qui non ad hoc venerunt; ut vel amicitiæ tibi cum Pontifice autores essent, vel aliquid in commune consulerent. Curiosi et speculatores adsunt, qui omnia dicta et facta nostra exquirant ac perdiscant, ut hinc Romam nuntient. Ubi cum periculum esse sciret providus Leo, hæc ad te misit pignora, qua negligere facile posset, duos magnos nebulones, aliis atque aliis instructos artibus, hunc dissimulatorem longe peritissimum, illum in omne facinus audacem et præcipitem, cæterum utrunque nulla virtutis, moderationisque, vel opinione præditum. Atque hi officii duxerunt omnia apud te maligne, perfide *) inique et perfidiose agere. Neque aliter adhuc intellecti sunt. Quæ petunt vero, si vel arte, vel blanditiis minus obtineant, terrore ac minis extorquere statuerunt. Id quod clare

*) Perfide perverse.

de se professus Aleander iste nuper est. Quos tales talia machinantes, impunitatem hinc elabi sinemus? Tu quidem ut video sines. Verum adhuc esse in Germania homines puta, qui, etiam si te offendi ad tempus (quod perpetuo postea prosit) oporteat, aliquid laudis et gloriæ secum agitent. Hique simul ac boni omnes, mecum nunc te orant et obtestantur, ab errore malo et pernicioso, ac a pessimis istis consultoribus ut avocari te patiaris. Utque perspecto, quæ sit Germaniæ nunc facies, quis habitus, hominibus te accommodes, qui et velint et possint utilia tibi ac honesta consulere, etiam consilia, cum opus sit, facto exequi. Lutherum vero ut audias, etiam diligenter, neque eum virum, quem nocentem etiam tot optimatum, et bonorum virorum voluntati concedere haud indecorum erat, juri et legibus quo confugit denegare. Qui alioqui si trepidaret etiam, audiendus tamen esset. Nunc magna conscientiæ fiducia causam dicere cum cupiat, admittendus omnino est. Nam si esset suspectus etiam omnibus, tamen purgandi facultas denegari non deberet. Nunc optimo cuique cognita et perspecta ejus fides cum sit, et a paucissimis, quibus ob virtutem invisus est, deferatur, nihil debes alienum a legibus, ab antiquo more, a publica consuetudine admittere. Hoc ea fide, qua Imperatorem te habemus, deprecamur. Præterea quia nemo dubitat cum Lutheri causa quæ sint connexa, credas omnem nunc Germaniam, quasi ad genua provolutam tibi orare cum fletu, obtestari cum lacrymis, opemque misericordiam et fidem implorare, exposcereque, ut se serves, sibique reddas, a servitute liberes, a tyrannide vindices, per sanctam memoriam eorum, qui sub Romanis olim toto orbe potitis, servire se passi non sunt, ne haud bene viris istis, mollibus et effœminatis parere nos permittas. M. D. XXI.

[blocks in formation]
« ÖncekiDevam »