Sayfadaki görseller
PDF
ePub

dere cupientes a), habita super prædietis erroribus et eorum singulis diligenti trutinatione, discussione, ac districto examine, maturaque deliberatione, omnibusque rite pensatis ac sæpius ventilatis b) cum venerabilibus fratribus c) nostris sanctæ Romanæ ecclesiæ Cardinalibus, ac regularium ordinum prioribus, seu ministris generalibus d), pluribusque aliis sacræ theologiæ, nec non utriusque juris professoribus, sive magistris, et quidem peritissimis, reperimus eosdem errores e) respective f), ut præfertur, aut articulos non esse catholicos g), nec tanquam tales esse dogmatizandos; sed contra ecclesiæ catholicæ doctrinam sive traditionem h), atque ab ea veram divinarum scripturarum receptam interpretationem i), cujus authoritati ita acquiescendum censuit Augustinus, ut dixerit se evangelio non fuisse crediturum, nisi ecclesiæ catholicæ intervenisset authoritas k); nam ex eisdem erroribus, vel eorum aliquo, vel aliqui

a) Væh vobis, Pontifices, qui clauditis regnum cœlorum ante homines!

b) Vide Leonis diligentiam.

c) Qui et ipsi vident esuriendum sibi esse.

d) Ad quos et ipsos non nihil pertinet ex ea rapina, quam nos tam confidenter impedimus.

e) Vide quid invenerit tanto adhibito studio, diligens pastor!

f) Iterum scire abs te laboro, hoc quid sit respective; atque age dic nobis tandem, quos respicis, quando Lutherum damnas.

8) Romanisticos dicere volebas.

h) Caute.

i) Pulchre. Docuerunt linguam suam loqui mendacium, et ut iniqua agerent, laboraverunt. Tu autem, domine, quare non respicis contemptores et taces, conculcante impie justiorem se?

k) Validam ansam. Sed arbitraris ne Augustinum, si in tua ac tuæ ecclesiæ hoc tributurum fuisse. Proinde hanc

bus palam sequitur a), eandem ecclesiam, quæ Spiritu Sancto regitur, errare, et semper errasse b): quod est utique contra illud quod Christus c) discipulis suis in ascensione sua, ut in sancto evangelio Matthæi legitur, promisit dicens: Ego vobiscum sum usque ad consummationem sæculi d); nec non contra sanctorum patrum determinationes e), conciliorum quoque et summorum Pontificum expressas ordinationes seu canones, quibus

sanctis hominibns injuriam facere desinc, ut ab iis scripta, perverse ad tuum commodum torqueas.

a) Hoc quidem non sequitur, sed egestas tibi, tuisque protonotariis et creaturis incumbit,

b) Quasi nesciat orbis, nec sit in publica querela, hæc omnia fieri nunc Rome Florentinorum instinctu, atque unum et alterum civitatis tuæ ecclesiam gubernare: ipsum te etiam præter illorum præscripta nihil agere. Quoties igitur monendus es, ne tuum conventum malignantium sanctam voces ecclesiam,

⚫) Strenuus propugnator evangelicæ doctrinæ est Deci.

mus.

d) Neque non erit, Teque ut injuria potențe deponet, ne gravis sis humilibus, quos exaltabit; tuunique fastum confringet, et pharisaiçum illud supercilium complanabit. Videt enim laqueum fieri vos speculationi, et sicut rete expansum super Thabor; ob idque dicet; nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam, sicut escam panis. Videtque summa cum injuria christianæ plebis, tyrannidem exer. cere vos, et dicet; Si nolueritis audire, et si nolueri. tis ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, mittam in vos egestatem, et maledicam benedictionibus vestris, Ego enim Dominus, Hoc est nomen meum. Gloriam meam alteri non dabo.“ Sic nobiscum erit Deus; quod nisi indubitatum nobis fuisset, non sic confidenter obsistere tibi aggressi essemus.

[ocr errors]

e) Eorum dic Episcoporum, qui ecclesiam regnum esse voluerunt, atque huic se reges præfecerunt.

non obtemperasse omnium hæresum et schismatum, teste Cypriano a), fomes et causa semper fuit, De eorundem itaque venerabilium fratrum nostrum consilio et assensu b), ac omnium et singulorum prædictorum matura deliberatione prædicta, authoritate omnipotentis Dei c) et beatorum Apostolorum Petri et Pauli, et nostra, præfatos omnes et singulos articulos seu errores tanquam, ut præmittitur, respective hæreticos, aut scandalosos, at aut falsos, aut piarum aurium offensivos, vel simplicium mentium seductivos, et veritati catholicæ obviantes, damnamus, reprobamus, atque omnino rejicimus, ac pro damnatis, reprobatis, et rejectis ab omnibus utriusque sexus Christifidelibus haberi debere, horum serie decernimus et declaramus d), Inhibentes in virtute sanctæ obedientiæ, ac sub majoris excommunicationis latæ sententiæ e); nec non quo ad ecclesiasticas et regulares personas f); Episcopalium omnium, etiam Patriarchalium, Metropolitanarum, Cathedralium ecclesiarum, Monasteriorum quoque et Prioratuum, etiam Conventualium et

a) Quo trahis sanctum martyrem? Non dicet testimonium. b) Ne abuterer potestate tua in Evangelio, Memineris autem juxta eundem Paulum, nihil damnationis esse iis, qui sunt in Christo Jesu, qui non ambulant secun. dum carnem.

c) Vide Leo, Dei autoritatem quo in facto arroges tibi, et ne abutaris potestate, quam tribuit tibi Dominus, in ædificationem, non in destructionem, Certe qui po. testatem adsumit sibi injuste, adium meretur. Etiam memento, non esse in hominis potestate consilium Dei, qui veritatem requirit, et retribuet abundanter facientibus superbiam.

d) Nihil efficies.

e) Non movemur: quia non sapis quæ sunt Dei, sed quæ sunt hominum.

f) Regni sui Satrapas enumerat.

quarumcunque dignitatum aut beneficiorum ecclesiasticorum, sæcularium, aut quorumvis ordinum regularium, privationis et inhabilitatis ad illa et alia in posterum obtinenda a). Quo vero ad Conventus, Capitula, seu domos, aut pia loca, sæcularium vel regularium, etiam mendicantium, nec non universitatis etiam studiorum generalium quorumcunque privilegiorum, indultorum a sede apostolica vel ejus Legatis, aut aliis quorumlibet habitorum vel obtentorum, cujuscunque tenoris existant b). Nec non nominis et pietatis studium generale tenendi, legendi, ac interpretandi quasvis scientias et facultates, et inhabilitatis ad illa et alia in posterum obtinenda. Prædicationis quoque officii ac amissionis studii generalis et omnium privilegiorum ejusdem. Quo vero ad sæculares c) ejusdam excommunicationis, nec non amissionis cujuscunque emphiteosis, seu quorumcunque feudorum, tam a Romana ecclesia, quam alias quomodo libet obtentorum d), ac etiam inhabilitatis ad illa et alia posterum obtinenda, Nec non quo ad omnes et singulos superius nominatos inhibitionis ecclesiasticæ sepul

[ocr errors]

a) Omnia deleta mavult, quæ rapinæ suæ intercessunt. b) Sic facitis, Pontifices, alii aliorum acta rescinditis, et tamen bullis vestris singuli præscribitis: ad perpetuam rei memoriam," et omnes æternum valitura, quæ statuitis, persuasum nobis vultis. Quis igitur adhærebit nunc tibi, cum sit certum, ex posteris quempiam hoc judicium tuum soluturum ?

e) Parce brachio sæculari, Leo, ut sit, quod ultime contra nos implores.

d) Audite imperatorem! Ecquis a Leonis igitur regno liber est aut quem non continere se unguibus suis ille putat? Ad te convenio, pastor Leo! Quid sæcularibus implicas te negotiis, qui Christo militaris? Est hoc vicem Christi gerere, trahere ad se, quod Christus non agnoscit?

turæ a) inhabilitatisque ad omnes et singulos actus legitimos, infamiæ ac diffidationis, et criminis læsæ majestatis et hæreticorum et fautorum eorundem in jure expressis pænis, eo ipso, et absque ulteriori declara tione, per omnes et singulos supradictos, si (quod absit) b), contrafecerint, incurrendis. A quibus vigore cujuscunque facultatis et clausularum c), etiam in confessionalibus quibusvis personis, sub quibusvis verborum formis contentarum d), nisi a Romano Pontifice, vel alio ab eo ad id in specie facultatem habente, præterquam in mortis articulo constituti, absolvi e) nequeant. Omnibus et singulis utriusque sexus christifidelibus f), tam laicis quam clericis, sæcularibus, et quorumvis ordi num regularibus, et aliis quibuscunque personis, cujuscunque status, gradus, vel conditionis existant, et quacunque ecclesiastica vel mundana præfulgeant dignitate, etiam sanctæ Romanæ ecclesiæ Cardinalibus, Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, Episcopis, patriarchalium, metropolitanarum et aliarum cathedralium, colle

a) O immanitatem! Etiamne in mortuos licet sævire
tibi? Quem facis tyrannidi tuæ modum?

b) Imo sit, et strenue audeant multi obsævire tibi.
c) Etiam suas nugas proterit. Atque utinam solas has
conculcaret.

d) Quas tamen emeramus.

e) Petemus absolvi, siquidem ligatos nos scntiemus.
f) Excursus leonina potestatis est. At vero Domini est
regnum, et ipse dominabitur gentium, isque paulo
post dicet: „Rugitus Leonis, vox leænæ, et dentes
catulorum leonum contriti sunt. Et quia Hieronymum
solebas testem objicere nobis, audi, quid de rugitu
tuo sentiat" Videmus, inquit, principes ecclesiæ, ita
in subjectos populos detonare, et voce tyrannica, ra
pidisque conviciis plebem conterere, ut non pastorem
in grege, sed leonem inter oviculas putemus. Nonne

[ocr errors]
« ÖncekiDevam »