·B.. Helii Eobani Hessi ad Ulrich um Huttenu m, ut Christianæ veritatis causam et Lutheri injuriam armis contra Romanistas prosequeretur, Exhortatorium. Adsere nunc, fortissime Eques, doctissime Vates, Qua debes dextra vindice, quaque potes: Adsere Germanum, juvenis Germane, Lutherum, Te duce libertas nostra tuenda fuit: Libertas, strigibus quæ nunc oppressa Papistis, Hanc, tu adeo toti per scripta volumina mundo Quaque jubent illi, nitere, perge, rue. En tibi laurentem nectit victoria palmam, Proxima de Superis hæc Dea visa mihi est. Hic nulli veterum dextra victrice secundus, Fallere, Christe, veta; quem facis ista loqui. Tu potes ingentes heroas in arma ciere, Quæ possint ipsos arma movere Deos. Ah pereant, quos bella juvant quæcunque, nec ullum Delectum armorum militiæque tenent. Hæc sunt justa, quibus faveat Germania bellis, Quorum im est, quæ periit, maxima causa fides. Hos Turcas, i, vince prius, Germane, quibus te Tam servire diu turpiter, anne pudet? Deinde alios Turcas quæres, quos vincere possi3, Quosque labor fuerit vincere forte minor. Sed tamen imbelles facile est superare Cinados: Nil dederis, victi jam tibi terga dabunt. Namque tuo quoties auro tibi damna tulerunt, Tu damni nervos, in tua membra, dabas. Sed nec opus veterem fuit hic renovare querelam, Tecum cœpta fuit fabula, noster Eques. Germanum nomen libertatemque jacentem Erige, ad hoc facinus te tua fata vocant. Addet imaginibus multum res ista tuorum Luminis, et vestrum nomen ad astra feret. Quamvis nunc etiam clarum decus Huttenorum, Te duce jam terris arduiora colat. Hoc tamen obstantes instructior ibis in hostes: Aude igitur, generose animi quem spreveris hostem, Muneris hoc, mihi crede, tui est, nec dignius ullum Vulnera magna necant, parva ferenda forent. Nunc non detondent tantum, sed corpore toto Quicquid inest vivi sanguinis omne trabunt. Quare age, tot pudeat tales tolerasse per annos, Extremus pudor est qualibus esse pares. Adsere suppressum patriæ virtutis honorem: Quas dare spes audes, fac, precor, esse ratas. Hoc tuus ille animi vigor, et genitiva requirunt, Nobilitas, virtus, gloria, fama, fides. Meque fer hæc, alacri ceu classica voce, canentem, Qua sola potui parte venire tibi. Atque utinam liceat, quoniam libet, esse in eisdem Partibus, in quas te nostra Camœna vocat. Non timeam forti gladios vibrare lacerto, Pierides regcs inter et arma volant. Atque ita pro sola Christi pietate tuenda, Omnibus in Christo fortibus esse licet. Vive, decus gentisque tuæ, fideique labantis Spes nova, et hæc, oro, consule scripta boni. C. Ulrichi Hutteni ad præcedens Helii Eobani Hessi carmen Responsorium. Edita sollicito per te Exhortatio versu Si scisses, qui sim, nulla futura fuit. Grata est ista tamen, vatum pulcherrime, grata est Nam video, nec adhuc omnes servire paratos; Impete, quam deceat, languidiore sequi. Nec, de quo abscedunt conjurata agmina passim, Deseram opem patriæ, et pro libertate ruendo, Nec patriæ nostrum defuit ingenium. Nunc opus est capere arma, manu ruere obice bello. En capio, nulla cœpta trahente mora. |