Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Hic nulli veterum dextra victrice secundus,

Præcipue hunc titulum laudis habere volet. Vos duo vaticinor Romanæ fulmina pesti :

Fallere, Christe, veta; quem facis ista loqui. Sed te præcipue spes nostræ, Huttene, morantur; Pars quia tu nostri maxima nuper eras. Scimus enim, rudibus dum te metimur ab annis, Illa animi quam sit vis generosa tui.

Quam sortis tolerare potens utriusque laborem,
Sive parens veniat, sive noverca tibi.
Quamque etiam casus venias expertus in omnes,

Quam manus ingenium nobile prompta sequi.
Eja age, noster Eques, tam dotibus aucte benignis!
Talem te populis fac precor esse fidem.
Nec tibi cum forti nimium res hoste futura est,
Vincere qui tales audeat, ille potest.

Tu potes ingentes heroas in arma ciere,

Quæ possint ipsos arma movere Deos.

Ah pereant, quos bella juvant quæcunque, nec ullum Delectum armorum militiæque tenent.

Hæc sunt justa, quibus faveat Germania bellis,

Quorum est, quæ periit, maxima causa fides. Hos Turcas, i, vince prius, Germane, quibus te Tam servire diu turpiter, anne pudet? Deinde alios Turcas quæres, quos vincere possis, Quosque labor fuerit vincere forte minor. Sed tamen imbelles facile est superare Cinados: Nil dederis, victi jam tibi terga dabunt. Namque tuo quoties auro tibi damna tulerunt,

Tu damni nervos, in tua membra, dabas. Sed nec opus veterem fuit hic renovare querelam, Tecum cœpta fuit fabula, noster Eques. Germanum nomen libertatemque jacentem

Erige, ad hoc facinus te tua fata vocant.

Addet imaginibus multum res ista tuorum

Luminis, et vestrum nomen ad astra feret. Quamvis nunc etiam clarum decus Huttenorum, Te duce jam terris arduiora colat.

Hoc tamen obstantes instructior ibis in hostes:

Materiam nomen sæpe timoris habet.
Sic ferus Ausonias fama quatit Hannibal urbes,
Sic Trojæ fueras quantus Achille timor?
Sic ad Alexandri timuerunt nomina gentes,

Nomine sic etiam, Scipio fortis erat.
Te quoque, ne dubita, jam nunc timet ista malorum
Colluvies; duplex causa timoris erat.
Martia pugnantes animabant arma Camœnæ,
Nec minus hac illa parte timendus eras.
Adspicis et quanto tibi nunc adplaudat honore,
Ut pingat vultus patria nostra tuos.
Fortibus Huttenus stat conspiciendus in armis;
Est etiam vultu picta tabella minax.

Aude igitur, generose animi quem spreveris hostem,
Vincere, nec differ longius illud opus.

Muneris hoc, mihi crede, tui est, nec dignius ullum
Te fuit, hoc debes velle, probare, sequi.
Grande rudimentum jam dudum, Huttene, dedisti,
Nec leve pro fratris vulnere fulmen eras.
Horum quid patimur regnum crudele tot annos?
Romula Germanos quid varat aula lares?
Atque utinam non ad rivum deglubere pergant,
Quas placide Christus pascere jussit oves.
Nempe doleremus multo minus, istaque, quæ nunc
Vulnera magna necant, parva ferenda forent.
Nunc non detondent tantum, sed corpore toto

Quicquid inest vivi sanguinis omne trabunt.
Quare age, tot pudeat tales tolerassc per annos,
Extremus pudor est qualibus esse pares.
Adsere suppressum patriæ virtutis honorem :

Quas dare spes audes, fac, precor, esse ratas. Hoc tuus ille animi vigor, et genitiva requirunt, Nobilitas, virtus, gloria, fama, fides.

Meque fer hæc, alacri ceu classica voce, canentem, Qua sola potui parte venire tibi.

Atque utinam liceat, quoniam libet, esse in eisdem Partibus, in quas te nostra Camœna vocat.

Non timeam forti gladios vibrare lacerto,
Non agili clypeum sustinuisse manu.
Crimine sint alii solaque libidine fortes,

Pierides regcs inter et arma volant.
Atque ita pro sola Christi pietate tuenda,

Omnibus in Christo fortibus esse licet.

Vive, decus gentisque tuæ, fideique labantis

Spes nova, et hæc, oro, consule scripta boni.

C.

Ulrichi Hutteni

ad præcedens Helii Eobani Hessi carmen Responsorium.

Edita sollicito per te Exhortatio versu

Si scisses, qui sim, nulla futura fuit.

Grata est ista tamen, vatum pulcherrime, grata est
Quæ te pro patria sollicitudo tenet.

Nam video, nec adhuc omnes servire paratos;
Nec penitus monitis me peperisse nihil.
Quod Superi faxint, et cui mea cura laborat

Christus, ut hoc omnes adsiliant animo.
Tunc ego, tentavi qui hortantibus omnia verbis,
Nil intentatum reque manuque sinam.
Et quem tu speras, facere hoc fausto omine bellum
Posse ducem, si non hoc ero, miles ero.

Sed video, socias trepidanti pectore vires

Impete, quam deceat, languidiore sequi.
Omnia conabor tamen, et, quo me semel egi,
Persistam; cœptis immoriarque meis.

Nec, de quo abscedunt conjurata agmina passim,
Quem multi cassa deseruere fide.

Deseram opem patriæ, et pro libertate ruendo,
Publica tutabor sanguine jura meo.
Quod potuere, leves tenus hac fecerc libelli,

Nec patriæ nostrum defuit ingenium.
Nunc opus est capere arma, manu ruere obice bello.
En capio, nulla cœpta trahente mora.

:

Nec suscepta semel facta, ut cessantia, mitto
Et, si fama fuit mittere, falsa fuit.
Injice, livor edax, rumorem infense sinistrum:
Egrediar constans per mea fata tamen.
Nec feret ulla dies, quod tu mentire futurum,
Qui semel exarsit, pertepuisse animum.
Aut mihi libertas vivo reparabitur armis :

Aut hoc crit saltem, liber ut emoriar.
Terret, et infesto Decimus Leo contrait ausu,
Intentantque malum tot mihi Pontifices.
Terreat, intentent, ego, qua via certus eundi,
Egrediar, vanos despiciamque metus.

Nec cadet insontis de sanguine gutta Lutheri,

Quæ, si adsim, non sit sanguine mixta meo.
Quod possum, in commune feram, sociumque juvabo,
Ut prius ingenio, nunc peragente manu.
Nec levius move or modo, quam patruelis adempti
Ultricem peteret quum sibi sanguis opem.
Hostis hic haud nimium fortis. Sit fortior, ibo
Pro patria, dubias experiarque vices.

Ut nequeam superare, tamen contendere quibo.
Non audere vetat, qui superare vetat.

Нæс

quoque, si qua bona est belli causa, optima tandem est: Et sub qua fortis nemo perire neget.

Ut non sit bona sors; ego dextrum numen adoro.

Nam causam hanc Christi quis negat esse fidem? Nescio, quo me fata vocent. Quocunque vocabunt, Conatu certum est non trepidante sequi.

Desinite exsilium dubiis obtendere cœptis:

Non tanti est, serva vivere cum patria.
At mors qualis erit, quæ me, quod vita negabat,
Eripietque malis, restituetque mihi.

Quamquam animus meliora mihi præsagit eunti.

Quæ se cunque dabunt, spe præeunte sequar. Quis scit, an hunc frustra Christus velit esse laborem, Et diversa vetent vincere fata duos?

Lex divina comes, quocunque evadimus, ibit.
Hoc tandem licitum est fidere præsidio.

« ÖncekiDevam »