Non timeam forti gladios vibrare lacerto, Non agili clypeum sustinuisse manu. Crimine sint alii solaque libidine fortes, Pierides regcs inter et arma volant. Atque ita pro sola Christi pietate tuenda , Omnibus in Christo fortibus esse licet. Vive, decus gentisque tuæ, fideique labantis Spes nova, et hæc, oro, consule scripta boni. Edita sollicito per te Exhortatio versu Si scisses, qui sim , nulla futura fuit. Quæ te pro patria sollicitudo tenet. Nec penitus monitis me peperisse nihil. Christus, ut hoc omnes adsiliant animo. Nil intentatum reque manuque sinam. Posse ducem , si non hoc ero , miles ero. Impete, quam deceat, languidiore sequi. Persistam ; coeptis immoriarque meis. Quem multi cassa deseruere fide. Publica tutabor sanguine jura meo. Nec patriæ nostrum defuit ingenium. manu ruere obice bello. Nec suscepta semel facta, ut cessantia, mitto : Et, si fama fuit mittere , falsa fuit. Egrediar constans per mea fata tamen. Qui semel exarsit , pertepuisse animum. Aut mihi libertas vivo reparabitur armis : Aut hoc crit saltem , liber ut emoriar. Terret, et infesto Decimus Leo contrait ausu, Intentantque malum tot mihi Pontifices. Terreat, intentent, ego, qua via certus cundi, Egrediar, vanos despiciamque metus. Nec cadet insontis de sanguine gutta Lutheri, Quæ , si adsim, non sit sanguine mixta meo. Qaod possum, in commune feram, sociumque juvabo. Ut prius ingenio, nunc peragente manu. Ultricem peteret quum sibi sanguis opem. Pro patria , dubias experiarque vices. Non audere vetat , qui superare vetat. quoque, si qua bona est belli causa, optima tandem est: Et sub qua fortis nemo perire neget. Nam causam hanc Christi quis negat esse fidem ? Nescio, quo me fata vocent. Quocunque vocabunt, Conatu certum est non trepidante sequi. Non tanti est, serva vivere cum patria. Eripietque malis, restituetque mihi. Quæ se cunque dabunt, spe præeunte sequar. Quis scit, an hunc frustra Christus velit esse laborem, Et diversa vetent vincere fata duos? Hoc tandem licitum est fidere præsidio. Forsitan et sociis aderit Franciscus in armis, Invictaque ruens conseret arma manu : Et referent, qui me deseruere, pedem. Regnaque dejectum perdere Pontificem : Restituique loco' Christum, et sua jussa sequentes, Veraque secure verba licere loqui. Infaustos Romæ Pontificique dies ? Quo liceat fædo demere colla jugo. sodales! Hic dabitur vitam fundere pro patria. Integer hinc Aleander abit; dubium hoc tamen illi, Qui semel effugit, semper ut effugiat. In subitos Parcæ pervarianda dics.. Nec sua non itidem fata Marinus *) habet. Complectique omnes obsidione vias: Cessatum nihil est: at Cæsaris agmine tuti, Evadunt: credas, sic voluisse Deum. Juxta cujus ego vota minister ago. His manibus , frustra liber abire paro. Dent quamcunque fugam; nulla salubris erit. Sed tu nostra favens coepta ut melioribus armis, Christe, juva ; dedimus legibus illa tuis. Nec me causa movet, liceat te teste fateri, Ulla, nisi patitur quod tua triste fides. En igitur fideique tuæ , votisque tuorum Dexter adcs, videant, te 'quoque posse, mali: *) Marinus Caracciolus. Et curam esse tibi, quæ nos tucatur ab illis , Quæque, jocum leges, non sinat esse tuas. Hoc discant sperare boni; quorum arma ferentum Millia multa vides, quæ tua signa petunt. Signa petunt, promptæ vires, animique parati, Pro te proque tuo nomine cuncta pati. Annue procinctis. Adsit tua sola voluntas, Invenies, qui, te regna tenere, velint. Qui tua degeneres nolint calcare Quirites Jussa, quod heu nimium jam potuere diu. Scilicet ardenti sequimur tua castra tumultu, Nec jam aliquid, nisi te bella jubere, deest. Bella jube; populisque præi, qui te auspice pugnent, Quid tua contrectat sacra profana manus? Sustinet impuros ecclesia casta tyrannos , (Proh dolor !) atque aliquid perdidit illa sui. Vim patitur. Fer opem! Nam .quot patieris in annos, Pareat immundis ut tua sponsa procis ? Classica monstratum vates canit Hessựs in hostem. Jamque aliquos pugnæ fecit amore truces. Instinctu canit ille tuo : tu signa canenti Da saltem: frustra, ni dabis, ille canet. Tu tamen audaces populos hortarc canendo Hesse, nec ad coepta dimoveare via.. Sunt, quibus hoc opus est; nos arma injussa tenemus: Et nostra ad sociam sponte venimus opem. Clama alios: mea prompta manus: qui jam irruit hosti Cominus, Huttenum buccina nulla vocet. Jam vulnus mea dextra dedit; rupitque quietem: Sensit, et ad motum est pallida Roma novum. Audet , et in nostras tendere divitias: Mittere legatos desiit illa suos. Venalem nec jam ponit, ut ante, Deum. Ipsi etiam seu vincla timent mea Curtisani, Sive aliud, multos jam latuere dies : |