Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[blocks in formation]

Einleitung.

99

Ob Hutten diesen Brief auf Stackelberg oder Ebernburg geschrieben, ist zweifelhaft; da er beide Schlösser öfter seine Wartburg" nannte. Da jedoch nicht bekannt ist, dafs er Sickingens Herrschaften vor dessen Fall verlassen, so bin ich geneigt, für letztere zu stimmen, es wäre denn, dafs er während der Dauer des Trierischen Kriegs, oder vor seiner Flucht nach der Schweiz noch einmal die väterliche Burg besucht hätte. Dem Inhalte des Briefes nach zu urtheilen, mufs er vor jenem Ereignifs, bei Sickingens Lebzeiten noch geschrieben seyn, in welche die Kronenbergische Fehde mit P. Meyer fällt. Er steht abgedruckt in: J. C. v. Fichards, genannt Baur v. Eiseneck, Frankfurter Archiv für ältere teutsche Literatur und Geschichte, B. II. S. 123 124.

Philippo de Fürstenberg Senatori Francofurdiano amico charissimo, s. Frankfurt. Ulr. Huttenus.

Ulrichus ab Hutten Eques Philippo Fürstenbergo Senatori Francofurdiano salutem. Literas dedi ad Senatum, ubi officium tuum fuerit, singulos appellare, atque id agere, ne quis sinistre accipiat scriptionem meam. Tum ad libertatem capessendam hortari, quo vides magnam patefactam vobis fenestram. Sentientibus eadem multis circa nobilibus, illo inprimis Hartmanno *) qui solus innumeri militis instar erit. Vos tantum animos erigite, neu convellendos uno et altero statim edicto præbete. Qui multum prius poterant, jam sine viribus erunt, decedente paulatim nobilitate. Possum non modico esse vobis præsidio, hac in re. Præsertim conciliandis amicis inter nobiles, si fiet hoc, quod futurum reor, ut arcem Steckelberg possidendam cum juvenibus fratribus accipiam. Nam Huttenus pater diem obiit proxime. Videtur autem quibusdam non ineptis locis unde oppugnentur inimici crucis Christi, quippe in densissimis sylvis et montibus nulli facile exercitui accessibilis. Promittes civitati meam ubique operam. Si illic habitabo, non inutilem vicinum habebitis, atque ego vicissim usurum me vestris spero. Interim nihil intermitte, quod expellendo Petro Meyer deserviat. Quid fertis diutius, hominem mire seditiosum et concitandis turbis ac tumultibus natum. Satis causarum est. Scribetis Moguntino et Cano

*) Hartmann v. Cronberg, der bekannte eifrige Anhänger von Luthers Lehre.

Hutt. Op. T. IV.

21

nicis, oportere vos videre, ne quid detrimenti capiat respublica vestra, illo præsertim non quiescente sed novis sparsis omnia acclamitante; ubi hoc effecerit, ut nobiles jam aliquot bellum minentur vobis, si diutius intra muros vestros, perniciem hanc alatis; rogare eos ut vos respiciant, neu unius hominis studio, totam periculo civitatem exponant. Hujuscemodi literis excusabitis et Cæsari vos, ac ipsi postea quiescetis, nos videbimus, quo se receptura sit avis illa, hoc depulsa nido. Diligenter operam da. Parant scelerati Curtisani pecunia emere necem meam, quorum unus quidam est, qui mille aureos de suo promittit ei, qui me utcunque occiderit, neque tamen efficient, ut vel parum remittam de instituto. Scripsi ecclesiæ Moguntinæ epistolam jurgatricem et tamen amicam, atque aliter Carthusianis scribo, qui puto pœnas dabunt mihi, nisi forte negare factum poterint. Exempla epistolarum ad Othonem dedi. Vale et partes auge. Ex Wartenburgo II. Calend. April. Anno M. D. XXII.

LXXVI.

Farrago

Scriptorum,

quæ

Ulrichi Hutteni

et

D. Erasmi Roterodami

infelix Tragoedia

progignit.

« ÖncekiDevam »