Sayfadaki görseller
PDF
ePub

et agminatim in pestiferum magistrum gladios exacuant. Parvam enim rem esse putas, sic tergiversari, et animo duplici esse, in utrisque humeris, quod ajunt, gestare? Non habet hoc Germanorum neque fides, neque integritas, sed ne Christiana religio quidem.

Et de Hutteno quoque non satis mirari possum inclementiam tuam, et illud vere virulentum pectus, quo ferunt, te sic omnes bonos et claros clanculario odio persequi Germanos. Nam ut in te quoque acerbior fuerit Huttenus, hoc tamen interest, quod ille juste, merito, pie et Christiane irascitur tibi, tu perverse, injuriose et mendaciter calumniaris: et qui debebas culpam agnoscere, vel saltem Apologia testari, non adversari Evangelio te, hoc protestaris; nihil velle unquam esse commercii tibi cum iis viris, qui sub nomine Lutheri Evangelium complectuntur, forte, ut impleres mensuram Pontificis tui, cui servis. Atque huc spectat etiam et illud, quod ei negotio implicas etiam innocentes, veluti illum non tam sanguine et ceris, quam etiam vitæ integritate, moribus et eloquentia clarissimum Henricum ab Eppendorp, equitem Germanum, qui, quoniam conjunctus homini fuit, eandem laudem ex te reportavit, similem Erasmicam gratiam, qua soles frequenter laudare aut pessimos, aut obscurare non nisi optimos. Et ille quoque haberet, de quo posset expostulare, et crimine quodam aspergere te. Ego ob eam rem volui clam se et non suam causam agere, ne vel eum, vel quemquam faciam suspectum tibi, qui operam suam mihi locaverit.

[ocr errors]

Et ut semel finem faciam epistolæ, hæc eousque a me dicta sint, ut posthac aut alias, aut pientiores Spongias scribas. Nam hæc ne amicissimis quoque placuit, et quod a quibusdam empta certatim et desiderata est, non hoc animo est empta, quod tantum arridebat, sed ut viderent, quomodo elueres illam nunquam

[ocr errors]

ne plaustris quidem Spongiarum diluendam, inustam ab Hutteno notam tibi, nisi resipiscas. Nam nullum erit remedium aliud, nulla herba fullonum, quæ poterit mederi. Ut resipiscas vero, oro te in visceribus Jesu Christi: refer pedem, memento senectæ tuæ, memento vocationis et gratiæ tibi collatæ coram tam multis testibus! Nam admodum turpe est, acceptis gratiis abuti in perniciem donantis. Abuteris vero, dum non totis viribus pugnas pro Evangelio, dum juvas et confirmas adversarios, dum suspendis animas multorum, quæ, simulatione adductæ tua, interim neque credunt neque salvæ fiunt. Poteris multo majorem gloriam reportare hinc (si prorsus sic esset decretum gloriari,) quam ab hac falsa et simulata amicitia hominum desperatorum, qui volunt abuti eloquentia tua, ut in autoritate tua glorientur. Præterea multo etiam dignior es, quam qui iis debeas patrocinari, quorum desperata sunt omnia. Age solum, nulla ignominia est, in re turpi obsequium detrectare; nullum dedecus, profugere vel dissimulare ad tempus, si denuo pugnaveris: et adeo non cogitabimus hostilia in te, ut non pudebi tetiam recantare, quicquid unquam commissum est in te, vel hostiliter, vel probrose. Quod si autem in proposito perstiteris, malum malo adglomerans, ne nos quoque cessabimus reclamare et reniti in faciem tibi, nihil veriti neque tuam eloquentiam, neque magnificam illanı apud Pontifices existimationem tuam. Et te quidem audiemus, destomachantem, rhetoricantem, jacientem ampullas verborum ultro citroque, amicos jactantem et Principum gratiam, ludentem et perjocantem cum scripturis sanctis, nitentem confracto baculo Aegypti, nihil non calumniarum regerentem, suffulcientem muros Babylonis, et collapsam rem Romæ instaurantem, triumphantem in curribus et in equis. Nos vero in nomine Domini Dei nostri invocabimus, dabimusque operam, ut quam maxime vera et

dicamus et scribamus. (Nam vera et simplex est veritatis oratio.) Quin ut Pseudoprophetam prophetantem in Baal, tametsi verbis non adeo elegantibus tamen scripturis sanctis exturbemus de castris. Neque multum curabimus, quantum nos gravabunt invidia quidam, quantum subsannabit Curtisanica fæx, quantum quoque tu fabulam nos facies et opprobrium et canticum et parabolam orbi, et omnium, qui non habent signaculum verbi, scriptum in frontibus eorum: sed hoc agemus, quod pro officio nostro nobis incumbit, ut gloriam Dei nostri puram et illæsam servemus. Vale!

Hutt. Op. T. IV.

35

550

F.

Erasmi Roterodami

a d

Senatum Argentinens em

Epistola.

Erasmus Roterodamus Senatui Argentinensi S. D. *)

Magnifici Proceres, ne vos diu teneam: est istic Joannes Scotus typographus, qui pridem excudit libellum Ulrici Hutteni in me scriptum, plenum manifestis mendaciis, addidit picturas odiosas; nec hoc contentus, rursus clam eundem libellum cum invectiva cujusdam, in quo, quicquid scurra auderet in scurram dicere, congerit in me : Me desertorem esse Evangelii; me corruptum pecunia bellum gerere adversus Evangelium; me frusto panis conduci posse ad quidvis. Quid oportet recensere? totus libellus, præter insana convicia, nihil habet. Ea res vehementer etiam displicuit Luthero et Melanchthoni, qui intelligunt, nullos homines magis officere negotio Evangelico, quam tales. Expostulantibus amicis, cur talia faceret, uterque respondit atrociter, minitans etiam acerbiora. Tandem, ut audio, monitus est etiam per aliquos ex magistratu, ne quid in posterum auderet simile. Ille contempto jure publico, quod detestatur libellos famosos, contempta

*) Abgedruckt aus Erasmus Briefs ainm lung; Basler Ausgabe.

vestræ civitatis saluberrima necessariaque constitutione, denuo excudit eundem libellum. An ego bene meritus sim publice de studiis, omnes norunt; pro Evangelio provehendo plurimum laborum et invidiæ sustinui. Omnia recusavi, quæ mihi Principes obtulerunt, ut scriberem adversus Lutherum: imo mea malui perdere, quam ad affectus quorundam scribere contra meam conscientiam. Tantum isti fœderi nolui dare nomen, cum multis aliis de causis, tum ob hoc, quod quædam in libris Lutheri non intelligerem, quædam omnino non probarem, præsertim cum in ista conjuratione viderem, quosdam esse, quorum mores et molimina mihi viderentur longissime abesse a spiritu Evangelico. Nullus unquam a me læsus est, vel quia faverit Luthero, vel quia parum faverit. Nec typographus, nec libelli autor unquam verbo a me læsus est. Non est vulgare crimen, accepta pecunia prodere Evangelium Christi. Si vestra æquitas non sinit furem impunitum, hoc multo sceleratius, tam petulanter impetere famam, vita quoque cariorem. Si plectitur, qui dat alapam alteri, quid commeretur, qui sic debacchatur in famam hominis? Non postulo, ut vestra celsitudo habeat rationem ætatis meæ, aut meritorum meorum erga publica studia, non favoris, quem semper gessi erga civitatem istam, cui scio me plurimis officiis obligatissimum; tantum hoc admoneo prudentiam vestram, ut prospiciatis, quo tandem evasura sit talium hominum licentia, si quicquid libitum est, impune licuerit. Si favetis Evangelio -isti perdunt Evangelium. Si favetis tranquillitati publica — isti nihil aliud sunt quam seminaria seditionum. Si vobis displicet legum publicarum contemptus, ut optimo jure displicet, omnes omnium gentium leges inter atrocissima crimina ponunt libellos famosos. Res obscura non est. Autor facinoris uterque agit Argentorati, et profitentur factum. Nec

« ÖncekiDevam »