Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Ulrichus de Hutten, Eques, Germanis omnibus Salutem.

Ecce vobis Leonis X, Bullam, viri Germani! qua remergentem ille veritatem Christianam remorari conatur, quam respiranti, longa tandem compressione, libertati nostræ, ne vires recipiat, ac plane reviviscat, objicit et opponit. Cui nos talia molienti non obsistimus? aut publico consilio, ne longius pervadat, neve aliquid pro hominis irrequieti cupiditate et audacia efficiat, multo ante cavemus? Quæso per vos immortalem Christum, quando opportunum tempus magis fuit, quando melior occasio dedit se aliquid Germano dignum nomine gerendi? Omnia videtis eo tendere, ut spes sit, quanta nunquam prius, exstinctum iri hanc tyrannidem, isti morbo medicinam adfuturam. Quod audete tandem ac perficite! Non Lutherus agitur hoc in negotio, sed ad omnes pertinet, quicquid est. Nec in unum quempiam hic stringitur gladius, sed publice oppugnamur. Nolunt reclamari suæ tyrannidi, suas fraudes detegi nolunt, suosque aperiri fucos, suo furori obsisti, suæ grassaturæ, impedimentum fieri. Hoc ipsum est, quod indignantur, quodque fremunt usque adeo, ut se minime decore agant ibi. Quod manifeste videntes vos, quid tandem agetis? quod consilium inibitis? Me quidem si audietis, Germanos esse vos memineritis. Quæ una commonitio satis esse debet, ut hæc vindicetis. Ego nunc vestro

[ocr errors]

et communi nomine periclitor, sed libenter. Primum enim facti conscius mihi sum pulcherrimi: deinde non spero jam, sed pro certo habeo etiam, omnes vos eadem aliquando ausuros mecum. Hæc vero bulla, publicaretur nunc, auctor fui ob id, ut quum legeritis, facile ab una disceretis omnes. Valete! M. D. XX.

ut

In Lutherum Bulla Leonis.

Prius quam te audiamus, Sanctissime, hujus memineris Apostolici, quod ad Philippenses scribitur:,,Ne quis vos se ducat ullo modo. Quoniam non adveniet Dominus, nisi venerit defectio prius, et revelatus fuerit homo ille scelerosus, filius perditus, qui est adversarius; ct effertur adversus omnem, qui dicitur Deus, aut numen adeo, ut in templo Dei sedeat, ostentans se quasi Deum," Habes? Incipe Bullam,

Leo Episcopus, servus servorum Dei. a) Ad perpetuam rei memoriam. Exurge b) Domine, et judica c) causam tuam; memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipientibus d) fiunt tota die. Inclina aurem tuam ad preces nostras; e) quoniam surrexerunt vulpes f) qùærentes demoliri «) vineam, cujus tu torcular calcasti solus: et ascensurus ad patrem, ejus curam, regi

a) Quid imperas igitur, et tanto cum fastu dominaris? b) Exurget, sed vide ne magno tuo malo,

c) Judicabit in magna exspectatione nostra. d) Ah non insipientibus. Statim ad maledicta vertit se, atque hic est Leonis rugitus, quo de Sophonias propheta manifeste dicit, et multa ibi divus Hieronymus liberrime loquitur.

e) Faceret, si æqua peteres.

f) Viri fortes,

8) Expurgare.

Tu autem ubi pecuniam a Germanis quotidie emungis, sic te habes, ut qualibet vulpecula

men et administrationem Petro tanquam capiti, a) et tuo vicario, ejusque successoribus, b) instar triumphantis ecclesiæ, c) commisisti: exterminare nititur eam aper de silva, et singularis ferus depascitur eam. Exurge Petre, d) et pro pastorali cura præfata, tibi (ut præfertur) divinitus demandata, intende in causam sanctæ Romanæ Ecclesiæ, matris omnium ecclesiarum, e) ac fidei magistræ quam f) tu, jubente Deo, tuo sanguine consecrasti; contra quam, sicut tu præmonere dignatus es, insurgunt magistri mendaces, s) introducentes sectas perditionis h) sibi celerem interitum superdu centes: i) quorum lingua ignis est, k) inquietum

cere,

fraudulentior videaris. Tantum a leonina magnitudine, ad humilem et te indignam deflectis astutiam. Quod si talionem tibi nos reddere coges, poterimus et nos di non vulpem jam te, sed asperius adhuc lupum Arabiæ vespertinum, quod munera capis, et justitiam vendis ut in te propheticum illud exclamare conve niat: Væ pastoribus qui dispergunt et lacerant. a) Vide ubi fundet tyrannidem.

b) Multa hic monendus eras, si vacaret. Jam statim non audit te Christus. Mentiris enim quod odit ille. e) Triumphans ecclesia. O bellum commentum.

Imo

tu faciebas hoc Decime, et tu ille eras ferus leo, ob idque decrevimus oppugnare te.

d) Petrum Simon invocat. Sed prius ipsum audi dicentem tibi. Pascite quantum in vobis est gregem Christi, curam illius agentes non coacte, sed volentes; non tur piter affectantes lucrum, sed propenso animo, neque ceu dominium exercentes adversus cleros, sed ut sitis exemplaria gregis.

c) Tu dicis; nos haud agnoscimus.

f) Romanam dic, an universalem Christi?

) Imo contra tua mendacia veritatis adsertores,

h) Te enim perdent, ob pessima tua merita.

i) In te hoc omnes Christus vertat.

k) Teque aduret.

malum, 2). plena veneno mortifero: b) qui cælum ́amarum habentes, et contentiones in cordibus suis gloriantur, et mendaces sunt adversus veritatem. c) Exurge tu quoque, quæsumus, Paule, d) qui eam tua doctrina, ac pari martyrio illuminasti, atque illustrasti. e) Jam eniin surgit novus Porphyrius: f) qui sicut ille olim sanctos Apostolos injuste momordit, ita hic sanctos pontifices ) prædecessores nostros contra tuam doctrinam eos non obsecrando, sed increpando mordere, lacerare, h) ac ubi causæ suæ diffidit, i) ad convicia k) accedere non veretur, more hæreticorum: 1) quorum (ut inquit Hie

a) Futuræ securitatis. incitamentum, publicum, et eximie opportunum, bonum.

b) Salutari medicina refertum.

c) Ne calumniare, imo veritatem nos adversus tuam oppres sionem tuemur,

d) Exurget, etiam pro te contra inimicos tuos, si cum esse velis episcopus, talis sis qualem ipse esse vo luit, inculpatus, irreprehensibilis, tanquam Dei dispensator, non præfractus, non iracundus, non turpiter lucro deditus, bonarum rerum studiosus, ut quæras non quæ tua sunt, sed aliorum, et hujusmodi: ut potens sis exhortari, secundum doctrinam sanam, et contradicentés convincere.

e) Posteriores vero sua perfidia, suisque sceleribus denigratam et commaculatam reddiderunt.

f) Nihil minus quam Porphyrius. Nam hic Evangelium. Christi prædicat, ille impie oppugnabat.

*) Nequam præstigiatores, rapaces lupos, et devoratores dominici gregis.

b) Etiam perimere oportuit.

i) Diffidit vero; qui tam bonam habet; ut te ad metum jam adegerit. Aut potest diffidere, qui veritatis causam agit.

*) Acquam objurgationem.

1) Imo Christi, cujus est hoc: Va vobis duces cæci!

« ÖncekiDevam »