Sayfadaki görseller
PDF
ePub

caperetur, 1) e vestigio Academiae tradatur, si noctu, liceat Ministris in proximam lucem eum custodire.

5. Nemo studiosorum, qui ad Rectorem vel alium Magistratum Academicum ad dicendam causam citatur, alijs comitatus veniat, sed plane solus, alioqui non modo suspectum se faciet criminis, de quo agitur; sed etiam vt rebellis punietur.

6. Potest Rector eis, qui malo exemplo Academiae nocent, vrbe interdicere, admonito prius Magistratu, in cuius ditione studiosi expellendi versantur. Accepimus autem hoc priuilegium ex Dilinganis, ut habetur in authentico instrumento Rectoris Diligani.

7. Studiosus, qui deliquerit, si vocatus ad dicendam causam non compareat, vocandus erit per Bidellum primum solum; deinde adhibitis testibus et addita comminatione, quod olioqui permitteretur iurisdictioni Magistratus ciuilis: poterit quoque nominatim citari per scriptum publicum tabulae Academicae affixum.

Caput IV.

De seruandis inter studiosos et ciues.

1. Edicto Principis Fundatoris publice e suggestis promulgato vetitum est, ne ciues pro studioso in domum quemquam recipiant, de quo euidenter aut testimonio Academiae ipsis non constet, quod vt studiosus ad Gymnasium veniat, neque quemquam domi retineant, qui ob malos mores ex Academia eiectus sit

2. Item ne caupones aestate vltra horam nonam, hyeme vltra octauam studiosis cereuisiam promant, aut grassatorum coetus fouere audeant.

3. Praeterea ne suis conuictoribus, maxime inuitis, carnes, quibus diebus ijs vesci non licet, obtrudant aut alia re eorum 2) moribus sint noxii.

4. Ne Magistris scripturae et Arithmeticae liceat in scholam suam recipere studiosos, qui absque bona suorum moderatorum venia a Gymnasio discesserunt.

Caput V.

De admittendis et dimittendis ab Academia.

1. In admissione nulla depositio sit in vsu, etiamsi flagitent, vt ordinauit R. P. Copperus. 3)

[blocks in formation]

2) C. Th.: illorum.

3) P. Joh Kopper war der erste Provinzial der oberrheinischen Provinz (Pachtler, Mon. Germ. cit. p. 199 Anm. 1)

2. Philosophiae omnes studiosi cogantur inscribi in Matriculam; caeteris liberum est.

3. Ad hanc rem affixo edicto Rectoris, vt habetur in libro formularum, initio renouationis studiorum citentur.

4. Inscripturi sua nomina in Matriculam non praestant iuramentum, sed promissionem de praestanda obedientia Magistratibus Academicis et legibus ac statutis, procurandoque honore et bono Vniuersitatis tuendo, vt est in Const. p. 4. c. 17. lit. D. Haec promissio fit Cancellario stipulata manu in aula maiore.

5. Pro immatriculatione soluunt Vniuersitati Nobiles 15 solidos, et ascribunt suis nominibus literam A. Diuites 10 solidos, et ascribunt B. Mediocres 5 solidos 1) et ascribunt C. Pauperes nihil et ascribunt 0.

6. Qui bona venia discedunt ab Academia, ijs petentibus testimonium datur, vel a Rectore sub sigillo Collegij, vel ab eodem sub sigillo Vniuersitatis in cera rubra additis lemniscis sericis colorum Fundatoris, h. e. rubris et flauis, et ad hoc posterius adhibetur Notarius, cui soluuntur 7 solidi cum dimidio. Porro testimonia de gradibus Academicis non dantur nisi sub sigillo Academiae; uti neque testimonia Ecclesiasticorum de inchoato et impleto biennio. 2)

Caput VI.

De promulgatione statutorum.

1. Sub initium renouationis studiorum affigitur charta, qua citantur omnes ad audiendas leges Academicas, vt est in libro formularum.

2. Intersunt Philosophi et Rhetores 3) primo die Dominico. vel festo post instaurata studia, et tempore, quo habendus esset Catechismus. Intersunt quoque Professores earundem scholarum absque ullo ornatu Academico.

1) Zu 15 solidi bemerkt eine andere Hand im C. Th.: 1 imperial., zu 10 solidi: 3 capitel., zu 5 solidi: capit. 1; eine Randnote lautet: NB. Anno 1652 quaesitum ex R. P. Provinciali quem in usum impendenda pecunia immatriculationis. Rdt. in usus scholasticos aut etiam recreationem professorum.

2) Eine Randnote im C. Th.: NB. de his testimonijs vide quae notanda sunt ex statutis quae extant in Archivo Coloniae.

3) Randnote des C. Th.: NB. in formula citationis anni 1649 etiam vocantur poetae, et vocandos volunt statuta, quae habentur in Archiuo Coloniae.

3. Cancellarius primum statuta per Bidellum legi iubet, pro vt tempore Fundatoris impressa extant, ac deinde breui oratione iuuentutem ad ea servanda hortatur, aut de ijs, quae maxime desiderantur et vrgent, admonet. 1)

Caput VII.

De festis et solennitatibus toti Academiae

communibus.

1. Duo festa communia habet Vniuersitas Im. S. Joannis ante portam Latinam, 6. Maij; id festum indicitur programmate ad tabulam affixo 4. Maij; vt est in libro formularum. Ipso die hora 7a. antemeridiana ex aula Theologica ad Ecclesiam, praeeunte Bidello cum sceptro, procedunt R. P. Rector, Cancellarius, Professores Theologiae et Philosophiae habitu Academico, et studiosi Theologiae. Hos in area expectant et in templum prosequuntur Metaphysici, Physici, Logici, Rhetores, Humanistae. In ipso templo in dispositis ad dextram subsellijs genua flectunt P. Rector cum Theologis. Ad laeuam Decanus cum Philosophis. Patribus licet interea sacra facere. Finito sacro musico, Rector, praeeunte sceptro, ingreditur per sacristiam, quem caeteri sequuntur. 2)

2. Alterum festum est 13. Sept., quo die promulgata est Academia. Verum is dies neque proposita scheda denunciatur, neque Academici solenniter in templo comparent, sed tantum canitur sacrum.

3. Extra ordinem interdum instituuntur solennitates, quibus pro arbitrio Rectoris ritus proscribuntur.

Caput VIII.

De iuramento, offcio et stipendio Bidelli.

1. Bidellus quando admittitur praestat professionem fidei et iuramentum obedientiae et fidelitatis R. P. Rectori et alijs Magistratibus Academicis, iuxta formulam Graeciensem.

1) Fussnote des C. Th.: NB. Addi potest, post inscribuntur in matriculam; vel hoc caput praeponi praecedenti. Addi hic possent in statuta illa.

2) Randnote des C. Th.: NB. anno 1655 cum hoc festum incideret in diem Ascensionis academica solemnitas translata fuit in diem Maj 10, in quam etiam in choro transferebatur ipsum festum. Posita tunc in templo pro professoribus subsellia, ut se mutuo respicerent. R. P. Rectori positum oratorium ante altare ad dextram,

2. Eius est adesse, cum studiosi inscribuntur in Matriculam praeparare aulam et loca examinum, praeferre sceptrum et deducere spectatores in Actibus publicis; citare causam dicturos apud Academiam; sontes in custodiam dare, mandata in negotijs Vniuersitatis perficere.

4. Hac de causa non licet ei peregre proficisci absque licentia R. P. Rectoris.

4. Pro stipendio accipit: Io. Contributionem duplicem in duabus Angarijs, hyemali et aestiua; tenetur tamen virgas et scopas pro Gymnasio curare et pulsatorem alere. IIo. Accipit tertiam partem eius, quod datur pro immatriculatione. Sunt autem censendi diuites, quorum parentes ex suis reditibus absque opificio vllo vivunt: Mediocres autem filij opificum et similium, qui labore sibi victum parant. IIIo. Accipit pro opera sua, pro 1) actibus publicis:

Pro disputatione publica 5 solidos (grossos). 2)

Pro actu Doctoratus 2 daleros et 18 solidos (grossos).

Pro actu Licentiae separato a Doctoratu 1 dalerum et 9 solidos (grossos).

Pro Baccalaureatu Theologico 20 solidos (grossos).
Pro Magisterio Philosophiae 2 capitatos.

Pro Baccalaureatu eiusdem vnum capitatum et dimidium. Pro testimonio Academico solenni 7 solidos et dimidium. Quoties studiosus iussu Rectoris vel Cancellarija Bidello citatur, is ei dat dimidium capitatum, si per alium accersitus parere noluit.

Quoties studiosum dat in custodiam iussu Rectoris vel Cancellarij, ab eo accipit integrum capitatum. 3)

3. Notanda ex Statutis Paderbornensibus, quae extant in Archiuo Coloniensi. Ex C. 3 § 1.4)

Ab initio suae fundationis egit Academia, ut haberet ius nominandi virum aliquem iuris prudentem, qui in ijs, quae in pro

1) C. Th.: in.

2) C. Th. lässt grossos stets fehlen.

3) Randnote des C. Th.: NB. Anno 1652 rogatus R. P. Provincialis an etiam a nostris promouendis aliquid Bidello dandum. Rdit. Fiat quod honestas dictat maxime si notaretur Bidellus aliquid a nobis tamquam stipendium exigere.

4) Handschrift der Theodoriana; vgl. Richter, Handschriften cit. 1. Pa. 45.

cessum iuridicum postularent, ius diceret eaque de causa etiam statuta, ante quam promulgarentur, principi et capitulo ostensa. sunt et permissum, ut promulgaretur, Academiam habituram ejusmodi virum qui diceretur Gubernator Vniuersitatis. Princeps quoque Theodorus f. m. quendam adolescentem stupri reum liberauit a iurisdictione officialis; sed neque sub ipso neque sub Serenissimo Electore res perfici potuit. Dificultas praecipua videbatur futura in capitulo cui tamen anno 1619 supplicatum est, vt pateretur causas studiosorum, qui in immunitate capituli peccassent ab aliquo cognosci qui simul et capitulo et Academiae obligatus esset. Ad hanc petitionem Capitulum annuit; neque tamen obtineri potuit a Cancellario principis, ut litteras priuilegiorum Nostrorum perficeret, quas inchoatas habemus.

Obtulit tamen Academiae duplicem indicem Criminum, alterum enormium, quae princeps sibi reservari vellet, alterum leviorum, quae ad vniuersitatis cognitionem pertinerent. 1) Deinde vsus ipse aliquid nobis facultatis dedit. Nam furto in immunitate commisso a studiosis anno 1621 concedente D. Decano in domo Bidelli custodiae mandati sunt ibique a duobus examinati, altero nomine capituli, altero Vniuersitatis designato. Mulctam quoque partim capitulo, partim Academiae soluerunt. Anno quoque 1625 mense Maio (Randbemerkung: dubito de mense) studiosi, qui in immunitate Buxtorffiana vim intulerant domui Ecclesiasticae iurisdictioni Vniuersitatis permissi sunt Dominus quoque Syndicus Doctor Victor suscepit libenter oblatas sibi partes audiendi et nomine vniuersitatis definendi lites, si quae inter externos homines et studiosos essent natae.

§ 2. Proinde in causis omnibus mere ciuilibus et criminalibus posterioris indicis potest Academia assignare iurisconsultum, qui suo nomine et si magistratus se interponat, debebit saltem admittere cognitionem Academiae ex parte, ne contra priuilegium studiosi grauentur. Expedit tamen ut a Smo Electore iterum petatur perfectio Priuilegiorum de quibus extant litterae suae Serenitatis ad cancellarium Wippermann.

Ex C. 5.

Et ad hoc posterius (testm.) adhibetur Notarius et Bidello soluuntur 7 solidi cum dimidio, si sit solenne in pergameno. Vbi notandum tantam summam a principio esse impositam testimonijs Academicis, ut satisfieret querelis Bidelli,

1) Vgl. den Index weiter unten.

« ÖncekiDevam »