Sayfadaki görseller
PDF
ePub

qui nullum certum salarium habet. Jam vero accidit, vt vix quicquam accipiat propterea quod adolescentes deterriti magnitudine precij, testimonia Academica non petant, sed tantum collegij pro quibus nihil soluitur cum Bidellus praeter iam dictam summam etiam vt Notarius suam mercedem flagitet. Quare videretur statuendum 1° ne testimonia de gradibus Academicis darentur nisi sub sigillo Academico vti neque testimonia Ecclesiasticorum de inchoato et completo biennio. Deinde vt moderata aliqua summa proponeretur quae merito neminem deterreret a petendo testimonio Academico.

Ex C. 6.

Intersunt philosophi, rhetores et Humanistae dum rite leguntur statuta.

Ex C. 7. Communia Statutorum.

Extra ordinem interdum instituuntur solennitates, quibus pro arbitrio P. Rectori ritus praescribuntur. Quod si ad publicas supplicationes aliquando Vniuersitas inuitetur, sciendum est hunc ordinem aliquando volente Principe esse seruatum, vt Magistratus Academici principis conciliarijs miscerentur. Rector enim incedebat ad dextram Cancellarij Principis. Cancellarius Academiae ad laeuam primi consilarij, succedebat vnus Professorum ad dextram alterius consilarij et ita deinceps. Prodijt quoque interdum Academia obuiam extra vrbem funeribus, habitu quantum fieri potuit ad luctum composito.

Ex C. 8.

§ 1. juxta formulam graetiensem.

§ 2. Eius est adesse cum studiosi inscribuntur in matriculam, praeparare aulam et loca examinum, praeferre sceptrum et deducere spectatores in actibus publicis, citare causam dicturos apud Academiam, sontes in custodiam dare, denique mandata in negotijs Vniuersitatis perficere.

Ex Statutis Theologicis.

Ex Cap. 1. Inter officio decani 40 Petere a Rectore designari examinatores, argumentatores etc. nisi a Cancellario vel professoribus facilius possit.

Ex Cap. 2. § 2. A. Prandio hieme hora 1a aestate hora 2a tres quadrantes docet Scripturarius, tres sequentes casista, Hebraeus duos postremos.

$ 3.

Scholasticis lectionibus intersunt omnes Theologiae auditores, moralibus qui sunt 1mi et 2di anni, scripturae qui 3i et 41, Hebraicae qui 2di.

§ 5. Scriptura domi repetitur dominicis hibernis hora 2a dum in Gymnasio habetur catechismus, aestate postridie vacationis hora 5ta vespertina.

§. 6. Casus repetuntur domi feria 2a per dimidiam horam. In schola de ijs disputatur loco lectionis primo die non impedito post Kalendas cuiusque mensis.

Ex Cap. 3 de promouendis.

§ 1 qui in Theologia Baccalaureatum petit, eum oportet tres annos in eo studio compleuisse, qui Licentiam quatuor, idque lectionibus omnibus assiduo obeundis.

Ex C. 4 de ritu promotionum.

§ 2. Programma pro promotione Baccalaurei Biblici non semper typis excusum est, sed interdum, pro doctoratu autem semper. In Baccalaureatu nunquam adhibitae tubae, musical interdum, in doctoratu utraque.

Ex C. 5 de Sumptibus.

In solemnitate Doctoratus et Licentiae, tametsi nostri, qui hactenus soli promoti sunt, non distribuerint bellaria neque chirothecas, sed prandium praebuerint; de externis tamen nihil constitutum est. Permittendumne sit illis liberum, quid velint, an aliquid certi praescribendum?

Ex Statutis Philosophicis.

Ex C. 2 de examinibus.

§ 1. Hactenus non sunt examinati Logici, sed primum examen fuit physicorum. Cum autem modo velit P. provincialis logicos examinari, videndum, quando et quo modo id fiat, et num circa examen Physicorum propterea aliquid mutandum.

Ex § 7. Denique Bidellus pecuniam cum rationibus defert ad Procuratorem, qui ex illa ipsi Bidello suam partem pernumerat. Videtur quoque statuendum, num Thaleros imperiales in specie dari oporteat, neque enim id hactenus seruatum est.

4. Quae ad Cancellarium pertineant et varijs

collecta.

Ex Statutis communibus omnibus facultatibus. 1)

Ex C. 2 § 1 quod immediate constituatur ab admodum R. P. N. 2)

§ 2 quod tam ipse quam rector sit de consilio cuiusque facultatis. § 10. Quod Licentiam tam Doctoralem quam Magistralem conferat et praesit examinibus pro his gradibus et alia praefecti munia obeat nisi hic sit a Cancellario distinctus.

Ex C. 5 et 6. Quod statuta (post Studiorum renouationem) per Bidellum legi jubeat, prout tempore Fundatoris impressa extant ac deinde breui oratione iuuentutem ad ea seruanda hortetur aut de ijs quae maxime desiderantur et vrgent admoneat. Manum porrigat ijs qui relati vel referendi in album Academicum statutorum obedientiam et magistratuum obseruantiam spondent.

Ex C. 7. In festo S. Joannis ante portam Latinam interest cum alijs Academicis Sacro Academico.

Ex Theologicis.

Pridie S. Aug. affixo programmate inuitat ad eius encomium et missae Sacrificium studiosam iuuentutem.

Ex Philosophicis.

Thesibus

Theses imprimendas cum tribus alijs censet. Theologicis ex Scriptura insigne quid intermiscendum Reg. 11 Provincial. 3)

1) Handschrift der Theodoriana; vgl. Richter, Handschriften cit. I. Pa. 45.

2) Eine Randnote des C. Th. lautet: NB. 10. Ex reg. 2 prou. et p. 4 c. 17 § 2 deberet esse generale Rectoris instrumentum ad studia benc ordinanda (allegi tamen hoc etiam potest de praefecto, si sit diuersus), quamuis hic juxta 3 Reg. prouincialis ex generalis praefecti praescripto inferioribus studijs moderari debeat. Der Ausdruck generale Rect. instrum. wird erwähnt in der Ordnung einer selbständ. Universität der Gesellsch. Jesu von 1658 (bei Pachtler, Monum. Germ. cit IX. p. 329).

3) Eine Note des C. Th. bemerkt: NB. 10. Professori Theologiae mane la hora docenti candelam curat janitor collegij. Ita statuit R. P. Rector anno 1651 desinente. Sed non fuit servatum quare actum cum campanatore, ut is a janitore accipiat et simul Theologiae studiosis lumen inferat, qui soluunt illi singuli grossum etc.

5. Juramentum Bidellorum Treuirensium. 1)

I. Ego N. N. Vniuersitatis Treuirensis Bidellus iuro me retinere et ad finem usque vitae retenturum fidem; quam sacra Ecclesia Romana docet.

II. Me fideliter in facultate Theologica et Artistica quae mei officij sunt praestiturum et Decano venerabili pariturum.

III. Me secreta non revelaturum, quae mihi a decano fuerunt imperata. Sic me Deus adiuuet et Sancta Dei Evangelia. in principio erat verbum et verbum erat apud Deum et Deus erat verbum.

6. Juramentum, officium et stipendium Bidelli. 2)

Juramentum.

Ego N. N. juro me honorem et Reverentiam Vniuersitati ejusque praelatis, Doctoribus et Magistris exhibiturum, 20. me rectori vniuersitatis, Cancellario, Decanis Facultatum aut eorum vices gerentibus in rebus officij mei obedientiam praestiturum et cum vniuersitatis, tum singularum Facultatum jura, privilegia et statuta pro viribus defensurum. 30. me secreta a Rectore vel Decanis aut Consilijs vniuersitatis et facultatum mihi commissa non revelaturum et quoties a Rectore Magnifico vel alicuius facultatis Decano de aliquo studioso rogatus fuero, fidele testimonium daturum nulla personae cuiusque habita ratione. Denique omnia, quae ex officio mihi incumbant, bona fide, quantum sciero poteroque, me praestiturum, ab officio etiam mea culpa me remotum nemini oblocuturum aut ulturum. Sic me Deus abjuvet et haec sancta Dei Evangelia, in principio erat verbum et verbum erat apud Deum et Deus erat verbum.

Officium Bidelli.

1. Bidellus, quando admittitur, praestat professionem fidei et juramentum obedientiae et fidelitatis R. P. Rectori magnifico et alijs magistratibus academicis.

1) Folgt in dem Manuscript Pa. 45 auf das Vorhergehende.

2) In dem Manuscript der Theodoriana Pa. 89. Die Schriftzüge dieses Manuscripts sind dieselben wie die Korrekturen zu einem später mitzuteilenden Calendarium, und dürfte dasselbe am Ende des 17. Jahrhts. geschrieben sein; die Form des Pedelleneides der Universität Trier ist kürzer als die hier angegebene.

2. Eius est adesse, cum studiosi scribuntur in matriculam, praeparare aulam et loca examinum, curare ramos suis sumptibus pro promotione; ad eandem invitare invitandos cum sceptro, quod semper eodem die luce plena refert ad Collegium, praestare sceptrum et deducere spectatores in actibus publicis academicis: citare caussam dicturos apud Magistratum academicum: sontes in custodiam dare: mandata in negotijs vniuersitatis perferre.

3. Hac de caussa non licet illi peregre proficisci absque licentia R. P. Rectoris.

4. Gratis serwire debet Patribus nostris et magistris e societate in immatriculatione, defensione et promotione.

5. Gratis praeterea, tanquam Bidellus et Notarius in caussis, quae Notarium requirunt in vrbe et vicinia serwire tenetur Collegio et Vniuersitati, a quibus tamen, si longius iter peragendum esset, sumptus faciendi administrari debent. 6. Ut constet Bidello, officium suum ab vniuersitate pendere, in festo S. Joannis ante portam latinam, absoluto Sacro academico, inducet utramque facultatem in conclave prope sacristiam ibidemque, deposito sceptro, vniuersitati gratias aget pro favore beneficij eousque continuati intellecturus an ulterius aliquid ab ipso desideratur.

Stipendium Bidelli.

1. Contributionem accipit in duabus Angarijs, Hiemali et Aestiva; nempe vnum grossum a singulis infra Theologiam studiosis praeterquam pauperibus. tenetur tamen virgas et scopas pro gymnasio curare et pulsatorem alere.

2. Accipit tertiam partem eius, quod datur pro immatriculatione. 3. Accipit pro actibus publicis uti sequitur:

Pro disputatione publica tam Theologica quam philosophica 5 grossos a singulis defendentibus.

Pro actu Doctoratus Theologici 2 imperiales et Medium a singulis promotis.

Pro actu Licentiae separatim a Doctoratu vnum imperialem et 4tam partem /. 9 grossos.

Pro Baccalaureatu Theol. quolibet vnum capitellum et medium /. 12 grossos (die Taxe ist ausgestrichen und übergeschrieben: medium imperialem et 2 grossos /. 20 grossos).

Pro Magisterio Philosophiae duo capitella.

Pro Baccalaureatu Philosophiae sesqui capitellum /. 12 grossos.

« ÖncekiDevam »