Sayfadaki görseller
PDF
ePub

genus. Tubicines non inflabunt ante descensum, quia illa Solennitas promotione reseruatur. Hora 7a. praecedentibus et clangentibus tubis descendit professor habitu academico, proxime sequuntur discipuli religiosi, si qui sunt, et deinde ceteri, eo ordine, quem in Catalogo habuerunt, cum Baccalaurei pronun- 1) clarentur; Ingressus auditorium Logicorum, uel aliud, in quo menstruae Philosophorum disputationes haberi solent, conscendit Cathedram, discipuli altiora subsellia ad latus sinistrum occupant eo ordine, quo uenerunt, sic ut primi sint Religiosi etc. Nostri PP., et si quis honoratus auditor interueniat, latus dexterum tenebunt; praeter Metaphysicos intersunt huic celebritati omnes Superiores scholae usque ad primam Grammatices exclusiue. Initium fit a musica, quam excipit praelectio Professoris, cuius una parte absoluta, interquiescit, 2) ac tum denuo cantatur; dabit autem operam, ut hora 7a. quam primum incipiat, neque ob expectationem auditorum externorum patiatur se detineri, neque ultra horam lectionem producat; hac finita canitur in eodem loco Te Deum Laudamus et egreditur professor cum suis 3) ac reuertitur in Collegium. Gratulatoria carmina et oratiunculae Discipulorum omittuntur.

6. Eodem die 23. Jun. ante 7m. affigitur programma, quo ad primam horam pomeridianam citantur Baccalaurei ad praesentationem; ea fit in classe Metaphysica eodem ritu, quo praesentati sunt Physici, nisi quod necesse est eos solos interesse, qui gradum petunt. Postridie S. Joannis, 4) nisi sit dominicus, inchoatur examen pro Magisterio in eadem classe Metaphysica ex ijs partibus philosophiae, quae supersunt post examen superioris anni. Examinantur singuli praesentibus Condiscipulis, non tamen definitum est certum unicuique 5) spatium, sed unius horae uel 3 quadrantium 6) circiter. Examinantur itidem 7) principio in Catechismo et in fine in Ethicis, cetera ut supra. 8)

1) A u. B: renunciarentur. Eine Randnote in A: NB. Anno 1652 in fine Julij R. P. Joannes Panhauss voluit in margine notari usu deprehensum Theologicam magis huic lectioni quam Logicam convenire.

2) A u. B: interquiescat.

3) A hat nicht: cum suis.

4) Randnote in A: NB. hic videtur aliquid addendum de solennitate metaphysicorum in ipso festo S. Joannis in quo omnes communicent in sacro musico.

5) A u. B: cuique.

6) A u. B: aut circiter.

7) A u. B: item.

8) Randnote in A: Quaesitum anno 1652 a quot examinatoribus et Rdit R. P. Prouincialis tres sufficere. Quaesitum etiam an ex alijs Aca

J. Freisen, Quellen.

3

7. Finito examine dicitur Candidatis utriusque gradus dies et hora, qua soluant facultati et accipiant sententiam; prius autem citantur Baccalaureatus candidati, et deinde eodem die, sed alia hora Candidati Magisterii; utrique conueniunt ad classem 1) Metaphysicam, ubi consident ad mensam Praefectus, Decanus et alij Examinatores; Vocati singuli primum offerunt Bidello pecuniam, quam ille numerat et explorat simul attendente Decano. Solutionis haec est ratio: Qui petunt gradum Baccalaureatus dant duos imperiales, ex quibus Bidello capitatus datur et dimidiatus; 2) Reliquum cedit fisco facultatis. Qui petunt gradum Magisterij dant 4 imp. Ex quibus Bidello debentur 2 capit. Qui petunt utrumque gradum dant 6 daleros. Qui pauperes sunt, nihil soluunt, sed iubentur iuuare Bidellum in apparanda aula academica; Si dubium autem sit, consulitur matricula et professor, ijs tamen, quos pudet suam paupertatem fateri publice, re comperta P. Rector poterit remittere quod Vniuersitati debetur, iussis quod suum est Bidello soluere. Baccalaureandi, qui examinari non petunt pro gradu, soli Bidello soluunt; Qui reijciuntur a gradu siue Magisterij siue Baccalaureatus, ijs redditur pecunia, excepta ea parte, quae Bidelli est. Religiosi et Nobiles, qui non promouentur, sed tantum ut gradu digni referuntur in Catalogum, praeter mercedem Bidelli pro rata parte soluunt expensas catalogi. 3)

Postquam igitur candidatus quisque soluit, accedit ad Praefectum, qui 4) admonito de ijs, quae 5) corrigere debet, aut collaudato et iusso eadem via progredi, indicat sententiam de admissione uel reiectione; physicis, qui non petunt gradum, adhibita admonitione, tantum significat admissos ad progrediendum incepto philosophiae curriculo. Vno dimisso, sequens ordine alphabetico a Bidello accersitur; Idem Bidellus annotat, qui soluerint, nec ne, et quantum singuli; quod si qui differant, ab ijs exiget: quamuis expedit decreto Decani et proposita poena illas dilationes praecidere, nisi quid P. Rectori ad consulendum quorundam pauperum uerecundiae aliter uideretur, de quibus

demijs venientes sine examine admitti possint ad Magisterium et Responsum Nullo modo, additumque, itaque nihil tale in posterum fiat.

1) A u. B: Scholam.

2) A u. B: dimidius.

3) Randnote in A: Videtur ab ijs tantundem exigi quantum a promouendis quod propositum 22. Maij anno 1655 R. P. Prouinciali, qui non improbabat.

4) A u. B: quo admonito.

*) A: quisque.

oportet Professorem cum P. Rectore mature agere, ne propter unum et alterum ordo turbetur 1) et Vniuersitati molestia creetur. Denique Bidellus pecuniam cum rationibus defert ad Praefectum, qui ex illa ipsi Bidello suam partem pernumerat.

Caput III.

De promotione ad Gradus.

50.

1. Peractis examinibus Praefectus, Decanus et Professor Physices inter se agunt de ijs, quae pertinent ad promotionem, consulto ubi opus est P. Rectore; sunt autem praecipue haec prouidenda. 10. decernendus dies promotionis, de quo referendum est ad P. Rectorem, uti etiam 2) de promotore, si quis casus incideret, ut professor metaphysices siue Decanus impediretur. 20. Cura bellariorum et vini emendi committitur P. Procuratori. 30. Tubicines, fidicines, Cornicines admonet Bidellus, sed de pretio conuenit P. Procurator. 40. Bidellus pocula et lances argenteas, tapetes, 3) frondes etc. curat pro actu. Sex paria puerorum, qui bellaria et catalogos distribuant, curat P. Praefectus scholarum inferiorum mature admonitus a Decano. 60. his pueris, ut ordinem teneant, praeficitur Magister, qui forte 4) est praeceptor Iae. gramm. Nam Rhetoricae et Humanitatis curam habent puerorum carmina recitantium. 70. Catalogi curam, ut diximus, habet professor Physicae, cui numerus praescribendus; solent autem requiri exemplaria ducenta: nam praeter ea, quae distribuuntur in actu, et quae P. Rectori dantur mittenda ad Collegia, Magistris recens promotis dantur singulis quatuor, Baccalaureis duo exemplaria. 80. Musicos

pro sacro et actu conuocat Praefectus chori, idem admonitus a Decano. 90. Professores singuli suis Candidatis assignant quaestiones soluendas, Vnum ex candidatis popositurum quaestionem nominat Decanus, Magistrum autem, qui ad eam respondeat, nominare est P. Rectoris, quem tamen Decanus admonebit. 100. Designantur duo dies inuitationis, nimirum triduo ante promotionem, quorum dierum neutrum oportet esse feriam sextam, qua neminem inuitari Paderbornae mos est. Ad hanc inuitationem designantur ex Candidatis octo, quatuor a professore physices ex Baccalaureandis, totidem ex Magistrandis a Decano;

[blocks in formation]

ens coorter esse prodentes granes, qui non facile porn se obraant. Com his ornatis alari neste et Baccalaureis epmides suas restantibus. praeeunte Bideto cum Sceptro, procedit promotor cum - aliquo de nostris professoribus uei magistris priori de, vterque ornatus habitu academico, innitate praecipuos praelatos. sunem. Abbatem. Praepositum etc. Quodsi princeps esset Ventusit, tres dies deligendi essent ad invitationem, quorum primus consumeretur in innistone principis: Posterior de biduae & inuitationis solus Bidelus egreditur cum ceto jsdem Candidats et ceteros ipse innitat Vroque die sub vesperam repertuntur ad Collegium, sed priori incitant P. Ree111. Imino ante promotionem agitur programma. 10 dies denuntiatur, ut in foro form. Ezie non opus est acconi siedm

[ocr errors]

2 Ipse de promotionis hers Sa. circiter canitur Sacrum de So. Scirina: Interea a Bidelo afruntur publice Catalogi, et CLAT ana In hoe sacro Candidati alquando communicarint omnibus apcrocantous: hora 12a poci datur signum tubis. et bis per internalla repetitur in classe Metaphysica: hora 14 ex Metaphysica descendunt Candidati in ornatu Aademico. Baccalaurei et promotor, omnes in neste talari: praecedunt tubicines ciangentes et Bidelus cum sceptro: Prometor ascendit cachedzam. Baccalaurei subselta, candidati Baccalaureatus humi consistunt. non ita tamen, ut tollant prospectum altaris. Praelati sedes proprias habent utrinque. Sufragarens ad dexteram. 45cas. Praepositus. Decanus ad sinistram. In seammis ad fextam primas semper tenet R. P. Rector: deinde Professores et Doctores Theologiae, tum in ea graduati alij. Superiores Reigiorum et simples: denique Professores peloscociae. A sinistris primum ccum tenent Canorici summae sedis, deinde Consa principis etc. start Post musicam panca praefatus promotor indicat candidatis Baccalaureatus quaestiones. ad quas singuli

[ocr errors]

*Bandnote in 4: Usus habet vt etiam vtramque àcultatem Theo

[merged small][merged small][ocr errors]

* Bandnote in 14: NB. Anno 1331 Mustrissimo principi Theodors Lielono placuit. vt ipsa collocaretur sedes ad eckumam a regione promotoris. # juxta se que canonicis cathedrus Rector Magnious et post eum CmesLars Vinersitatis et fede offers et post ine professores Theologiae in alteriore subselle ad dextram regione B. P. Sectors imus . Sufraganeus, Abbas. Arhisatrapa. Cancelarus, frater

[ocr errors]

respondent, initio facto a primo: quod si quis ex candidatis Magisterii necdum sit Baccalaureus, is in ordine candidatorum Baccalaureatus stat primo loco, non tamen respondet ad quaestionem, nisi pro Magisterio, et in recitatione nominum in promotione Baccalaureorum legitur postremo loco addito: „,iam pridem hunc honorem ei debitum." Finitis responsionibus ad quaestiones, exigitur ab utrisque candidatis professio fidei, quam recitat unus ex primis candidatis Baccalaureatus manens in suo loco et conuersus ad populum. Vbi uero uentum fuerit 1) ad illa uerba: „,hanc uero Catholicam etc." accedit ad altare et genuflexus tangit Euangelia; Sequuntur alij ordine, primo Baccalaureandi, deinde Magistrandi, et flexo genu dicunt: „Ego idem etc." Absoluta professione, iubente Promotore, praelegit Bidellus solennes promissiones et iuramenta, quae ordine praestant, primo Candidati Magisterij, deinde Baccalaureatus, tacto Bidelli sceptro; sequitur igitur Baccalaureorum solemnis promotio et renuntiatio, quam excipit clangor tubarum, distributio Catalogorum, recitatio carminum, et denique concentus musicorum.

Si quis Candidatus Magisterij tum primum Baccalaureus renuntiatus est, is modo adiungit se Magistrandis: tum uero promotor gratulatus nouis Baccalaureis iniungit candidatis Magisterij suas quaestiones, quibus ordine solutis, ipse quoque promotor quaestionem aliquam pertractat; hac expedita, iussis candidatis accedere ad Cancellarium, ipse ab illo eorum nomine petit Magistralem licentiam dari, respondente Cancellario et licentiam impertiente flectunt genua. Quibus exsurgentibus, licentia accepta, insonant tubae, et candidati conscendunt cathedram: et interea, dum promotor pro impertita licentia agit Cancellario gratias, noui Baccalaurei relicta a Magistrandis subsellia occupant, relictasque ab ijsdem epomides induunt; at uero promo

nouos licentiatos nouis insignibus exornat: 1. Epomide. 2. pileo. 3. libro clauso et iam mox aperto. 4. annulo. 5. complexu manuum. Ornatos ad hunc modum renuntiat Magistros, statimque tubae personant, carmina recitantur et, si typis excusa sunt, distribuuntur; denique canitur a Symphoniacis; Promotor uero nouis Magistris breui sermone gratulatus, uni eorum proponit quaestionem, quam ille in utramque partem breuiter agitatam defert alicui Magistro, is quaestionem soluit ac terminat, pro quo beneficio ab ipso nouo Magistro, qui quaestionem detulerat, aguntur gratiae. Ad extremum a promotore aguntur gratiae primum Deo et Coelitibus, inter

1) A u. B: est.

« ÖncekiDevam »