Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Scholis, qua liceat ita somnum protrahere, ut tamen statuto tempore in Scholis esse possint etc.

II.

Persolutis precibus matutinis et praemissa bona intentione inchoantur studia usque ad tempus scholarum continuanda. Consuetis exercitationibus in Musaeo finitis, suos (uti et a meridie) audito aeris Campani signo ordine ad Gymnasium deducent, suaque praesentia impedient, ne diu haereant in plateis, insolentias exerceant etc.

III.

Mediam horam redeuntibus e Schola pro jentaculo sumendo indulgebunt si propter frigus, vel alia de causa ad consuetas horas doctio non protrahatur, nil ultra mediam horam indulgebitur v. g. hora octava si exeatur e Scholis, medio nonae resumuntur libri in Museis. Ab hac Regula non excipitur media tantum dies recreationis. Praemissa oratione consueta ante studia, congregatos in Museum interrogabunt, an juxta Magistri correctionem sua ipsi argumenta emendaverint? an cujusdam ex Discipulis argumentum publice praelectum sit, quae sententia Magistri de correctione allata, an (etiam quandoque bonus dormitat Homerus) forte erratum, an melior elocutio suggesta etc.

J. Freisen, Quellen.

IV.

Certa pro prandio sumendo hora cum consilio hospitis statuenda, quo sumpto dimidiata hora relaxationi, aut colloquio indulgeri potest de aestate, ludere tamen conis, pila aut alia ratione non licebit.

V.

Tempus pro refectione mane e Schola redeuntibus, Regula 3tia praefixum, servabitur etiam post Lectiones meridianas. Diebus recreationum Hyeme hora 4ta, Aestate hora 5ta in Museum ad studia redibunt.

VI.

Diebus Solis et Festis Grammatici mane jubentur ire ad Museum hora nona, Poëtae, si interfuerint Sacro Musico, medio decimae. Attendent diligenter Praeceptores, ne his diebus tempus vacuum, prandium inter et Catechismum, nugis lusibus, aliisque insolentiis exercendis impendant. Finito Catechismo per Hyemem aeque ac per Aestatem hora 4ta resumuntur studia; si Poëtae soli (vel omnes Scholae) ex praescripto debeant interesse Laudibus, studia inchoantur medio quartae. Quando Laudes arbitrariae sunt, semper suos Discipulos illuc comitabuntur, vel eos domi in Museo continebunt.

7

VII.

Quoties vel Menstrua, vel ob incidens Festum extraordinaria Confessio erit, et sesqui horae Lectio, reduces e Schola, sumpta refectione vocabunt ad Museum, ut schedulas confessionis scribant, deinde bonis monitionibus de reverentia suscipiendo Sacramento

debita instructos

deducent ad Templum, ne diu haerendo in plateis et circumcursando serius ad Sedem Confessionalem veniant, et Confessariis taedium creent.

VIII.

Singulariter per Aestatem attendent, ne per hortos, aliaque loca libere vagentur, aut se a communi loco recreationis subducant, neque permit- | tent unquam, ut in urbe per loca sacra, Coemiteria, immunitates Ecclesiasticas, discursent, aut in plateis pro foribus hospitiorum insolentias et tumultus excitent; si quid ejusmodi contigerit, imputabitur Praeceptorum negligentiae in attendendo et Discipulorum vitam et mores. Usum Latini Sermonis magnopere Discipulis commendent et per notam linguae promoveant, ideoque et ipsi latine loquantur, nec suos vernacula uti permittent, nequidem cum honestae relaxationi vacant.

IX.

Coena sumitur hora 7ma, qua sumpta de Hyeme qua

drante ante octavam resumuntur libri, tertio quadrante in nonam fusis ad Deum Divosque precibus et conscientiae examine peracto, ad nocturnam se quietem decenter component. De Aestate vesperi protrahentur studia domi ad medium octavae, deinde coena sumpta indulgetur honesta relaxatio sine clamoribus et magno strepitu, ita quidem, ut nemini liceat vagari per plateas, multo minus conis aut pila ludere, tertio quadrante in nonam etc. ut supra. Diebus Sabbathinis praelegetur et explicabitur post sumptam coenam aliquid loco studiorum ex Horologio Iuventutis libro olim typis edito a. R. P. Dircking Societatis Jesu.

X.

Moderationem adhibeant in puniendis Discipulis, amore potius et sollicitudine de Discipulorum progressu in literis, sibi authoritatem concilient, quam timore et immoderatis verberibus; graviora referant in Catalogum singulis septimanis ad Magistros, ad Praefectum, quot mensibus, si voluerit, mittendum, vel alio modo, si res moram non patiatur, ea denuncient. Ratio scribendi Catalogi haec erit: hac septimana contra nullam Regulam a meis peccatum est, aut si quae Regula servata non sit, specialis de illa, et causa transgressionis mentio fiet. Tum

subjiciant de negligentia, moribus, diligentia Discipulorum etc. saepe cum Magistris de profectu Discipulorum sermones conferant, Dictata in Scholis sedulo relegant; ut eidem cum Magistris stylo assues

cant.

XI.

Nunquam suis permittent instituere domi compotationes aut convivia nomine regalium, Bacchanaliorum, Martinalium, Natalium, aut alio simili titulo. Ipsi vero Praeceptores Discipulis optimo in omnibus exem

plo praelucebunt, saepe memores, severam aliquando rationem reddendam Deo esse, si forte, quod Superi avertant, vetitis lusibus, nocturnis grassationibus, compotationibus Discipulorum mores depravarint. Denique ipsi Discipuli praeter liberale minerval Paedagogis suis obedientiam modeste et reverenter praestabunt in iis, quae ad studia et ad accuratam harum Regularum (quae Domi in quolibet Musaeo affigentur, sub finem anni scholastici reddendae Praefecto) observantiam pertinent.

IX.

Calendaria (Schulkalender).

Von den Calendarien der Paderborner Universität teile ich die vier mir zu Gesicht gekommenen wörtlich mit, denn sie sind von einander mehrfach verschieden und enthalten viel Material zur genauen Würdigung der Thätigkeit an der Universität. 1)

Das eine, mit dem Titel: Calendarium studiosorum in aliquibus antiquatum, ist das älteste und nach 1622 entstanden. 2) Es ist enthalten in dem Mnscr. der Theodor. Pa. 55.

1) Eine Vergleichung der vier Calendarien ergibt die Unrichtigkeit der Bemerkung von Pachtler, Monum. Germ. cit. p. 214: „Die Diarien der Jesuitenschulen sind sich, bis auf verschwindende Kleinigkeiten, fast alle gleich." Es ist das nicht mal richtig für die Paderborner Calendarien. 2) Es folgt das aus der Bemerkung zum 31. Juli, in welcher der Stifter der Gesellschaft Jesu bereits Sanctus heisst. Ignatius wurde 1622 kanonisiert.

Das andere, von Pachtler 1) mitgeteilte, ist, wie eine Vergleichung mit dem vorigen ergibt, eine Überarbeitung desselben und somit jüngeren Datums.

Noch jünger ist das Calendarium in derselben Handschrift der Theodor. Pa. 55. Die erste Hälfte des Januar fehlt. Es hat Nachträge von verschiedener Hand und aus verschiedener Zeit. Diese Nachträge reichen über das Jahr 1692 hinaus. Die Bemerkung dortselbst am Ende des Monats August: Dominica ultima Augusti Dedicatio nostri Templi antiqui, ist ausgestrichen und mit dem Zusatz versehen: antiquata. Es findet das seine Erklärung in der Bemerkung zum 16. September: Dominica post Octavam Nativ. B. V. Dedicatio templi Xaveriani, Die dem hl. Franziskus Xaverius geweihte, noch heute vorhandene sg. Jesuiten- oder Universitätskirche, wurde 1682 begonnen und konsekriert am 14. September 1692. 2) Die Tage sind in dem Calendarium doppelt bezeichnet, einmal mit dem Datum und dann vor demselben, nach kirchlichem Gebrauch, mit Buchstaben, die verschieden sind nach der jeweiligen littera dominicalis des betreffenden Jahres. 3) Ausserdem sind die ,,Notae ad Calendarium Scholasticum" genau notiert. 4)

Das vierte Calendarium ist aufbewahrt in dem Mnscr. der Theodor. Pa. 122. Die Monatstage haben auch hier die Buchstaben und dann das Datum. Dieses Calendarium ist weniger umfangreich als das vorher erwähnte. Einige Zusätze von anderer Hand aus dem Jahre 1731 und 1732 ergeben, dass es das zuletzt gebrauchte Calendarium gewesen ist.

1) Pachtler, Monum. Germ. cit. p. 214 ff. 2) Richter, Die Jesuitenkirche zu Paderborn. zweihundertjährigen Kirchweih 1892. S. 25, 32.

Festschrift zur

3) Vergleiche über die Littera Dominicalis (= Sonntagsbuchstabe) Hartmann, Repertorium Rituum 1880. I. S. 11. Aus dieser Littera kann genau das Jahr der Abfassung der Calendarien festgestellt werden. Das Schaltjahr hat zwei Litterae dom., die eine gilt bis 24. Februar, die andere von da ab. Daher in dem Cal. III. die zwei Buchstaben.

4) Vgl. diese Notae ad Calend. weiter unten. In allen drei genannten Calend. heisst der Stifter der Gesellsch. Jesu zum 31. Juli bereits Sanctus. Die Anfänge der Calendarien mögen allerdings bis zur Gründung der Universität reichen, denn die Bestimmungen sind aus den Statuten der Universität, der beiden Fakultäten etc. genommen.

Ich gebe, wie bemerkt, die vier Calendarien vollständig wieder, da ihre Kenntnis doch kulturhistorisches Interesse haben dürfte. Die nicht weiter mit Bemerkungen versehenen Monatstage sind, soweit sie nicht auf einen Sonntag fallen, als einfache Schultage anzusehen.

1. Calendarium studiosorum in aliquibus

antiquatum.

1. N. 1. Quandocunque est festum chori et fori, si non ducantur discipuli ad audiendum alibi concionem, habenda est illis exhortatio in schola. reg. 3. com.

2. Pridie festorum B. V. quae celebrantur in foro, a prandio tantum est lectio per horam et mediam, deinde litaniae canuntur. Idem fit in alijs festis solennioribus, vt notatur suis locis.

3. Quando ob solennitatem festi tantum sesqui hora docetur, vltima semihora habenda est exhortatio.

4. Quando per sesquihoram tantum visitatur, Philosophi aequali tempore frequentant.

5. Quandocunque a prandio in nostro, vel summo templo concio habetur a nostro concionatore, vesperae inchoantur medio 2ae et hora 1a datur signum ad scholas.

6. Diebus sabbatinis habentur litaniae hora 3a ac proinde humaniores exeunt media hora citius, Philosophi media hora tardius inchoant lectiones.

7. Exhortatio habetur in scholis diebus dominicis, festis Apostolorum et alijs quae expresse in catalogo notata sunt. 8. Pridie item festorum D. V. quando ipso festo non est exhortatio habetur aliqua a Professoribus et Magistris, sicut et ipsis sabbatinis diebus, ea non est negligenda, vel aliquod pium exercitium in locum eius substituendum iuxta reg. et notat. n. 24. in Catal. Colon. §. 3.

9. A Decembri incipiunt disputationes philosophicae menstruae: hebdomadariae in Nou. Declamationes in Rhetorica et Humanitate incipiunt similiter, menstruae in Decembri, Hebdomadariae in Nouembri.

10. Quando ad scholas superiores medio 8ae habetur exhortatio, Inferioris hora 7 ducuntur ad templum. A sacro ad eosdem habetur exhortatio. Idem seruatur omnibus Domi

« ÖncekiDevam »