Sayfadaki görseller
PDF
ePub

bris. Vtraeque durant vsque ad Octobrem mensem, nec omittuntur nisi illa solum hebdomada, in qua insunt Natalitia, Cineralia, Pascha, Pentecoste et huius vigilia aut duobus integris diebus cessatum fuerit a Lectionibus profanis. Quod vltimum tamen ita limitatur, vt, si tales hebdomadae duae continuentur, in posteriori saltem declamatio ordinaria non cesset.

10. Caeterum observari debet alternatio, vt et Rhetores hebdomadarias suis menstruis, et Poëtae suas vices quibuscunque Rhetorum declamationibus interponant, dummodo per hoc prima et vltima menstrua (quarum illa Decembri, ista Septembri mense habenda est) non impediatur. Atque ita sunt accipiendae notationes, quae menstruas singulis mensibus assignant, si videlicet salva illa vicissitudine haberi possint.

11. Superiores Classes vocamus a Syntaxi exclusive vsque ad Metaph. Inferiores jam secundam et tertiam Grammatices. 12. Quando die Mercurij fuit dies festus, vacatur die iovis, sed ordinarie a prandio tantum, etiam a Philosophis.

3. Calendarium. 1)

Januarius.

c. 17. Collecta (Angaria) Bidelli hyemalis, vide Statuta univers. NB. Circa hoc tempus est electio consulum, quibus a principe confirmatis detur vnus dies integer recreationis, si petant, non singulis, sed duobus simul, totique senatui haec gratia fit.

f. 20. SS. Fabianus et Sebastianus. Sacrum musicum pro peste avertenda cui post unius horae lectionem intersunt Philosophi, Rhetores et Humanistae. Grammatici audito hora 7a. Sacro continuant lectiones ad horam 10am. A prandio ubique lectio.

1) Das erste Blatt des Calendars (bis Mitte Januar) fehlt. Hier ist doppelte Bezeichnung der Tage: Buchstabe und Datum. Auch hier lasse ich die ohne Bemerkung notierten Tage (einfache Schultage) im Druck ausfallen aus dem angegebenen Grunde. Die Schrift ist, wie schon bemerkt, von verschiedener Hand und stark durchcorrigiert. Ich gebe den Inhalt nach dem vorliegenden Text, meist ohne die spätere Correktur als solche anzugeben.

Februarius.

d. 1. A meridie lectio sesquihorae.

20 et 29.

Litaniae med. 3ae. n.

e. 2. Purificatio B. M. V. Sacrum musicum hora 8a. Benedicuntur Cerei. Vesperae hora 2da.

a. 5. BB. Paulus, Jacobus, Joannes Martyres Societatis. Sacrum Musicum hora 8. Illi post lectionem unius horae intersunt Philosophi, Rhetores et Hum. Grammatici audito hora 7. Sacro, continuant lectiones ad horam 10am. A prandio est lectio, non Vesperae. n. 30.

Si incidat in diem Jovis ante quinquagesimam, sacrum canitur hora 7a., postea vacatur.

d. 22. Cathedra S. Petri, stylo vetere abrogato, Nundinae et vacatio tota die.

Martis ante 50am vacatur a prandio, nisi obstet festum

S. Matthiae incidens in istam septimanam. Vide Notas n. 8. §. 1. et n. 47. §. 2.

f. 24. S. Matthias Apostolus. Exhortatio n. 19. §. 1. Sacrum non musicum hora 8a. n. 43. §. 4. Catechismus n. 6.

Die Jovis ante 50am. vacatur toto die, nisi obstet festum
S. Matthiae. Vide Notas n. 8. § 1.

g.f. 25. 1) Anno bissextili festum S. Matthiae et mutatur litera Dominicalis.

a.g. 26. Pridie Dominicae 50ae. A prandio lectio sesqui- horae. Litaniae medio 3ae. n. 20 et 29.

b. a. 27. Dominica 50ae. Indulgentiae plenariae. Oratio 40 horarum etiam sequentibus duabus ferijs :/ Sacrum hora 8a. non est concio vel exhortatio. Laudes hora 5a. n. 8 §. 2. Hoc triduo ita vacant studiosi ut tamen intersint Sacro, et orent horis sibi assignatis. N. 8. §. 2. c. b. 28. Feria 2da Sacrum musicum hora 8a. Laudes hora 5a. c. 29. Anno bissextili feria 3a. Sacrum musicum hora 8a. Laudes hora 3a.

Martius.

d. 1. Dies Cinerum. Hora 7. Grammatici, hora 8. reliqui accipiunt cineres in suo quoque Sacro, nec docetur mane. A prandio et deinceps (exceptis Sabbatis et Profestis quibusdam) usque ad Vacationes Autumnales, lectiones inchoantur hora 2da. n. 8. §. 3.

1) Weil Schaltjahr, zwei Buchstaben.

e. 2. Feria 5 post Cineres a prandio vacatur ex consuetudine Provinciae, nisi obstet festum S. Matthiae. n 8. §. 4. f. 3. Feria 6. post Cineres et deinceps ferijs 6tis et Dominicis canitur Miserere hora 5a. Qui intersunt Miserere media hora citius egrediuntur a prandio diebus ferialibus. N. 32 et n. 8. §. 5.

g. 4. Cathedra S. Petri Antioch. stylo vetere cessat. vide 22. Febr. Sabbato post Dominicam 50ae. non est declamatio Hebdomadaria. N. 14. §. 4. Anno bissextili nundinae sunt 3tia Martij.

b. 6.

c. 7.

[blocks in formation]

S. Thomae Aquinat. Vacant Theologi.

a. 19. S. Josephi. Festum fori. Exhortatio. Sacrum non musicum. Catechismus.

f. 24. Lectio sesquihora. Litaniae medio 3ae. n. 20 et 29. g. 25. Annuntiatio B. M. V. Sacrum musicum hora 8. Miserere n. 32. Si incidat in Dominicam Palmarum vel reliquam Septimanam Sanctam, celebratur feria 4. ante Dominicam Palmarum. Eo festo habetur Sodalitas maior et Angelica. Anno 1671 transferri coepit usque post 8am paschae. f. 31. Fer. 6. ante Dominicam Passionis et deinceps singulis diebus usque ad diem Ven. Sm. inclusive canitur Miserere hora 5. n. 32.

Aprilis.

g. 1. Sabbatho hoc et sequenti litaniae canuntur post Miserere, hinc tempus lectionum ab hora 1a. Ordinarium etiam in Philosophia. n. 29.

g. 8. Vide sup. 1. April.

a. 9. Dominica Palmarum Philosophi audito hora 7. sacro cum Theologis vacant ad Dominicam in Albis inclusive. n. 47. §. 3. Philosophi invitantur ut intersint officijs divinis in templo nostro hac et sequenti septimana. Humaniores audiunt Exhortationem, afferunt Ramos ad benedictionem. Catechismus Humaniorum hora 2da. Habetur Sodalitas B. V. minor et Angelica.

c. 11. Feria 3. et 4. hebdomadae maioris, qua legitur passio, exitur ad Sacrum uno quadrante citius.

d. 12. Fer. 4. maioris hebdomadae quadrante ante 9am itur ad Sacrum. Deinceps cessant lectiones Profanae in Humanioribus usque ad fer. 4. Paschae exclusive.

e. 13. Fer. 5. in coena Domini hora 8. Sacrum Musicum. Intersunt omnes Humaniores classes.

f. 14. Fer. 6. Parasceves. Officio divino in templo hora 8. intersunt omnes Humaniores, a prandio medio 3ae. Processio Sodalitatum ad Sepulchra in Ecclesijs.

g. 15. Sabbato So. Officium divinum hora 7., intersunt omnes Humaniores, med. 3ae. Litaniae, ad quas Signum datur aere campano Scholastico, non canitur Miserere.

a. 16. Pascha. Grammatici Sacrum hora 7. Reliqui Musicum hora 8. et Laudes hora 5ta, intersunt Rhetores et Humanistae utrisque, Grammatici hora 2da exhortatio in locum catechismi.

b. 17. Fer. 2. Paschatis mane Exhortatio in Scholis. Grammatici catechism. hora 2da.

c. 18. Fer. 3. Pasch. Non est Exhortatio.

Sacrum ut in die

Paschatis, a prandio nihil fit in Scholis vel templo.

d. 19. Fer. 4. Paschae. Resumuntur lectiones Humaniorum. e. 20. Fer. 5. post pascha. Vacatio a prandio ordinaria. g. 22. Sabbato post Pascha non est declamatio hebdomadaria. N. 14. §. 4.

a. 23. Dominica in Albis. Exhortatio ad Humaniores, 2dani et Tertiani Sacrum hora 7. Reliqui hora 8. Catechismus, habetur Sodalitas B. V. minor et Angelica.

b. 24. Postridie Dominicae in Albis resumuntur lectiones in Theologia et Philosophia. N. 47. §. 3.

c. 25. S. Marci. Processio nach dem Henge, egreditur medio 8ae. Comitantur studiosi, Grammatici Sacrum medio 7ae. Reliqui hora 7a., in via subsistitur et cantatur a clero Sacrum in Bustorff. A Sacro in nostro templo audito detinentur in Scholis Grammatici et (si mora trahatur in summa aede) superiores, usque dum adsit tempus egressurae supplicationis. A prandio lectiones ordinariae. d. 26. Post ferias Paschales, Examina pro Thesibus impressis ex tota Philosophia. N. 17. §. 4.

Maius.

b. 1. S. S. Philippus et Jacobus. Exhortatio hora 2. Catechismus ad Humaniores. In Philosophia Praesentatio Baccalaureandorum ad Examen. N. 18. §. 1 et 38. d. 3. Inventio S. Crucis est fori. Sacrum, Catechismus. Processio in Altenbeck nihil attinet ad studiosos.

g. 6. S. Joannis ante Portam Latinam, Patronus universitatis. Sacrum solemne Musicum Academicum hora 7a., cui intersunt Epomidati, Rector, Cancellarius et Facultates.

Praeterea Theologiae auditores, Philosophi, Rhetores, Humanistae. Reliqui habent hora 7. lectiones et audiunt Sacrum post musicum. A Sacro vacant omnes. N. 33. §. 1. b. 22. Feria 2. Rogationum. Processio per portam Vultuream in agros ad locum Bacham egreditur med. Sae. Comitantur studiosi. Grammatici Sacrum med. 7ae. Reliqui hora 7. a Sacro detinentur in Scholis Grammatici, et (si mora trahatur in Summa aede) Superiores usque dum adsit tempus egressurae Supplicationis: quod idem servatur in alijs processionibus antemeridianis. A prandio lectiones.

c. 23. Fer. 3. Rogat.: Supplicatio per portam occidentalem in agros ad lupuletum Brinckmans via Borckensi. Comitantur studiosi. reliqua ut heri. A prandio vacatur. d. 24. Pridie Ascensionis Domini. Supplicatio per portam occidentalem in agros ad Silberbrinck. Comitantur studiosi. reliqua uti fer. 2. A prandio sesquihora lectio. med. 3ae. Litaniae, N. 20 et 29.

e. 25. Ascensio Domini.

Sacrum Musicum hora 8. Laudes hora 5ta, quibus intersunt, qui solent Vesperis. A prandio hora zda Exhortatio.

f. 26. Postridie Ascensionis. Processio cum Reliquijs S. Liborij circum muros urbis. Concio in monte S. Liborij. Comitantur studiosi. Tempus egressionis et reliqua uti Fer. 2. Rogationum. A prandio vacatur.

Junius.

c. 1. Junio, Julio, Augusto cessant Disputationes Philosophicae menstruae; non vero hebdomadariae, nisi illis hebdomadis, quibus candidati pro laurea disputant, et Canicularibus. n. 17. § 1 et n. 4. Humaniores vacant deinceps integro die in hebdomada usque ad Octobrem. D. 47. § 1.

g. 3. Vigilia Pentecostes. Philosophi audito hora 7. Sacro vacant cum Theologis usque ad fer. 4. Pentecostes exclusive. n. 47. §. 3. Humaniores audiunt Sacrum hora 9a. Litaniae med. 3ae. n. 20. Non est declamatio hebdomadaria. n. 14. § 4.

a. 4. Pentecoste. Sacrum Musicum hora 8. Laudes hora 5ta. b. 5. Fer. 2. Pent. Exhortatio. Sacrum Musicum hora 8.

Catechismus. Laudes hora 5ta.

c. 6. Fer. 3. Pent.

Sacrum musicum tantum. A prandio

nihil.

« ÖncekiDevam »