Sayfadaki görseller
PDF
ePub

quibus mane non est habita Exhortatio potest ea substitui in locum Catechismi, apud Primanos et 2danos semel; apud Tertianos bis in anno sine dictatione decurritur Catechismj explicatio.

N. 7. S. Catharina.

Biduo ante affigitur programma. Pridie lectio hora 1a. hora 2da in aula habetur Panegyris S. Catharinae ab aliquo Magistro AA. vel Baccalaureo. Intersunt epomidati R. P. Rector cum Doctoribus et Professoribus Theologiae, alijsque Patribus ad unum latus: Decanus cum Professoribus Philosophiae et Humaniorum ad alterum: et Auditores Theologiae, Philosophiae, Rhetoricae et Humanitatis. Finita Panegyri studiosi per portam exteriorem ducuntur ad Litanias, Nostri per interiorem redeunt ad Collegium. Si pridianus dies sit Dominicus, Panegyris succedit in locum Catechismi.

N. 8. Cineralia.

§. 1. Die Jovis ante Cineres vacatur toto, et antecedente Martis medio. Si tamen festum S. Matthiae ista septimana incidat in diem veneris, vacabitur tantum die Mercurij toto; si in diem Iovis, omittitur Catechismus, et die Martis vacatur tantum medio.

§. 2. Triduo Antecineralium. Indulgentiae Plenariae. Oratio 40. horarum. Sacrum Musicum hora 8. Laudes hora 5. (die Martis hora 3a.) Hoc triduo ita vacant studiosi, ut tamen Sacro et Vesperis intersint, et statutis horis orent classes, iuxta designationem Praefecti Scholarum. Omnes autem in Scholis colliguntur et a Professoribus ad templum locaque designata deducuntur.

§. 3. Die Mercurij: hora 7. Grammatici, hora 8a reliqui in suo quique Sacro accepturi cineres accedunt ordine ducto a Superioribus Scholis. Non docetur mane, a prandio hodie et deinceps (exceptis Sabbatis et profestis quibusdam) usque ad vacationes autumnales lectiones inchoantur hora 2da. 1)

§. 4. Jovis post Cineres vacatur a meridie tantum, nisi festum S. Matthiae incidens post diem Cinerum ante Dominicam Invocavit hanc vacationem impediat.

§. 5. Die Veneris post Cineres canitur psalmus Miserere.

1) Ausgestrichen sind die Worte: Si festum S. Matthiae incidat in illum diem, ob Communionem Cineres distribui possunt ad gradus chori vel alibi.

N. 9. Communio S.

Solemnioribus diebus quibus plerique studiosi communicant, ordine a superiore classe ducto sensim et graviter studiosi accedunt ad Summum altare: ita ut Externis modeste cedant, nec compressio fiat.

N. 10. Concio.

Omni Dominica, nisi aliter notetur in Calendario, hora 7 est Concio latina in aula, cui intersunt Philosophi, Rhetores et Humanistae, assidentibus ex opposito discipulorum Professoribus. Interea Grammatici Sacrum audiunt, eoque absoluto revertuntur ad Scholam, in qua singuli a suis Magistrjs audiunt explicari Evangelium, in prima et 2da latina, in Tertia vernacula lingua per mediam circiter horam, dato deinde campanae signo dimittuntur.

N. 11. Confessio S.

Confessionis, quae quolibet mense peragenda est, tesserae 1) examinantur post primam in mense Dominicam.

N. 12. Congregationes Academicae.

Ad conventus singularum Facultatum conveniunt, qui sunt de consilio illarum; et conventum Universitatis, qui sunt de consilio utriusque Facultatis, et si in auditorio aliquo conventus habeatur, praecedit Pedellus cum Sceptro.

N. 13. Custodes Scholarum.

§. 1. Post renovata studia Praefectus Scholarum cum consilio Magistri constituit in qualibet Schola e Pauperibus fidum aliquem custodem et cum consilio Pedelli fidum et maturum aliquem totius Gymnasij curatorem sive Clavigerum. Custodum est, tempori ante alios adesse; candelas, quas ex collata discipulorum pecunia emunt, collocare, accendere, removere; Scholam et Professoris Cathedram munda servare; in Philosophia bis vel ter qualibet hebdomade, alias Scholas quotidie, si desint, qui purgent, verrere, claudere, aperire, firmare fenestras; Scholae supellectilem asservare; aulam, gradus, aream et caetera quae communia sunt, prout Praefectus ordinaverit, certo tem

1) Auf einem angehefteten Zettel des Mnscr. Pa. 55 ist der oben S. 93 Anm. 1 abgedruckte Beichtzettel aufbewahrt. Der Zettel wurde dann benutzt, um die unten S. 149 Anm. 1 mitgeteilte Note darauf zu notieren.

pore verrere, iuvare cum drama exhibendum aut carmina etc. affigenda sunt.

§. 2. Communis Curatoris seu Clavigeri est, ad Scholas pulsare, eas aperire, claudere, lumina communia ante ingressum (v. g. in aula ante concionem) accendere: post egressum Magistrorum obire, lustrare an Singuli custodes officio fungantur, aream Gymnasij mundam servare, Scamna pro communibus actibus disponere, in ijsque juvare: omnia quae ad Gymnasium spectant suo quaeque loco custodire, denique providere, ne ianuae et fenestrae tempestati iactandae exponantur.

§. 3. Claviger alendus est a Pedello ex collecta, quam bis quovis anno accipit a singulis classibus iuxta stat. Universitatis c. 8. Pro custodibus singularum Scholarum solet bis in anno institui collecta singularum Scholarum, quarum qualibet singuli dant unum grossum.

N. 14. Declamationes.

§. 1. Declamationibus menstruis et hebdomadarijs initium datur 1a vel 2da hebdomade Decemb., in his nihil, in illis sola dicentis cathedra tapete insternitur.

§. 2. Nulla potest esse Scenica sine venia R. P. Rectoris. Scenica esse censetur, quando locus theatro praeparatur et studiosi alijs quam suis vestibus utuntur. Juxta memorialia Provincialium huic Collegio relicta Ao. 1629 et 1650 permittitur, ut bis in anno aliquid scenice exhibeatur.

§. 3. Hebdomadaria habetur alternis (simul quantum fieri commode potest computando menstruas) a Rhetoribus et Humanistis coram utraque Schola coniuncta ultima media hora lectionis omni Sabbato per festum non impedito, nec omittitur propter affixionem, aut aut caniculares nisi expresse notetur omittenda; ut in hebdomade qua sunt Natalitia, Cineralia, Pascha, Pentecoste, et huius vigilia, et nisi ista hebdomade fuerit menstrua.

§. 4. Menstruum non convenit haberi die Lunae. Quia theatrum vel erigitur die sabbathi vel solis, si sabbathi, impedimentum inijcitur Concioni et utrique sodalitati, tam civium, quam Ecclesiae, si solis, violatur sabbathum labore aliquot horarum non necessario. Non est autem tanti declamatio, ut concio et utraque sodalitas propter illam patiatur incommoda, cum alio die haberi possit. 1)

1) Note auf einem Beiblatt von derselben Hand: N. 14 Declamationes. iuxta P. Mulman addendum ad § 4 aut duobus integris diebus

§. 5. Menstrua habetur omni mense, Novembri et octobri exceptis, semper a meridie post unius horae lectionem, duratque per horam tantum. Habet in ea partes suas lingua graeca. Intersunt illi Philosophi, Rhetores et Humanistae. Professor Rhetoricae, cuius ea propria est, Patres e Collegio ad eam invitat et inducit.

§. 6. Si praevideatur finem alicuius mensis Cineralibus, Sanctiore hebdomade impediendum, erit initio istorum mensium Declamatio. Si ista impedimenta initio mensis alicuius occurrant, reijcitur in finem mensis Declamatio.

N. 15. Demonstratio.

Demonstratio Mathematica minimum semel hieme semel aestate habetur (iuxta Memoriale Provincialis ai. 1627.) post unius horae lectionem per horam tantum a meridie. Intersunt Philosophi. Qui demonstrant aliquid temporis concedunt condiscipulis ad dubia movenda. Propositiones demonstrandae uno die ante domi et in area Scholarum proponuntur.

N. 16. Dimissio Metaphysicorum.

Ea habetur 230. Jun. aut si hic sit Dominicus, 220. in aula Gymnasij exornata. Actus durat a 7a. ad med. 9ae. Intersunt Theologi, Physici, Logici, Rhetores, Humanistae. Patres e Collegio invitati et si quis honoratus auditor interveniat, consident ad latus vergens versus Collegium. In hoc actu Metaphysici erudite discurrunt de studijs, congratulantur, valedicunt et Superioribus ac Professoribus gratias agunt. Medio 9ae. Dimissi cum alijs praesentibus auditoribus audiunt Sacrum. Reliqua vide in stat. Facult. Phil. c. 2. §. 5. A prandio docetur

In omnibus classibus.

Festo Nativ. S. Joannis Bapt. e Gymnasio educti et honorifice in Scamnis per ipsos exornatis ante summum altare collocati, post elevationem ante alios communicant; Illi porro, qui Communionem neglexerit, neque alio statuto die coram

cessatum fuerit a lectionibus profanis, quod ultimum tamen ita limitatur, ut si tales hebdomadae duae continuentur, in posteriore saltem Declamatio ordinaria non cesset. Caeterum observari debet alternatio, ut et Rhetores hebdomadarias suis menstruis et Humanistae suas vices quibuscunque Rhetorum declamationibus interponant, dummodo per hoc ja et ultima menstrua (quarum illa in Decembri, ista in Septembri mense habenda est) non impediatur. Atque ita accipienda sunt notationes, quae menstruas singulis mensibus assignant; si videlicet salva ista vicissitudine haberi possint. §. 4. des Textes ist von anderer Hand geschrieben.

testibus suppleverit, negatur Testimonium studiorum, a quo rigore non facile recedendum. Nihil permittendum, ut in templo extra ordinem struant sive pendant, aedificent, sed scamna tantum tapetibus insternuntur, alioqui paulatim aemulatio annua sine modo excrescit. 1)

N. 17. Disputationes.

§. 1. Disputatio Hebdomadaria habetur in Theologia et Philosophia omni Sabbato non impedito aliquo festo, et nisi illa hebdomade fuerit menstrua. aut festus dies cum die vacationis: quod si accidat tribus hebdomadibus continuis, una interponitur disputatio. Habetur in Theologia a prandio sesquihora eo tempore quo vel Scriptura vel Casus doceri solent. Professor Theologiae Scholasticae qui a meridie praesidebit, eo die mane non docet, sed postquam alter a 70 ad 1um quadrantem post 8am docuit, succedit Professor Scripturae aut Casuum alternis usque ad 9am. In Philosophia durat 2bus horis, in Metaphysica matutinis, in Physica et Logica pomeridianis salva lectione Ethica et Mathematica. Theses singulorum octo ante a Praefecto lectae uno die ante domi et ante Scholas proponuntur. Duo sunt defendentes quando est maior numerus discipulorum, et plures argumentantes.

§. 2. Disputatio Menstrua in Theologia et Philosophia habetur mane et a prandio duabus minimum horis: a Januario vero, quo etiam Logici defendunt usque ad dimissionem Metaphysicorum disputatio Philosophorum durat duabus horis et dimidia, quae datur Logico. Habetur singulis mensibus, nisi interveniant Theses publicae pro gradu, circa initium mensis in Theologia, paulo post in Philosophia. Si Aprilis initium Paschalibus festis impediatur reijcitur disputatio Theologica et Philosophica in posteriorem partem mensis. In hac sicuti Theologorum alter mane, alter a meridie praefando Theses explicat, ita et mane Metaphysicus, a meridie Physicus, et post dimissionem Logicus. Ad Metaphysicum oppugnandum invitatur superioris anni Magister aliquis, aut Theologus, qui simul Thesin Ethicam per quadrantem examinat. Theses 12 et una Ethical Metaphysicorum a Praefecto lectae domi et in area Scholarum biduo ante proponuntur.

1) Randbemerkung von anderer Hand: NB. rami, quibus vtuntur in dimissione, procurantur legitime ab ipsis, ceduntur collegio. Permittitur tamen ut virgas inde conficiat claviger. Quibus vero vtuntur in promotione procurantur a bidello, ideoque non cedunt collegio sed ipsi bidello.

« ÖncekiDevam »