Sayfadaki görseller
PDF
ePub

§. 3. Si qui e Nostris Philosophiam audiant, ijsdem mensibus quibus est menstrua, semel in Dominica a 4a ad 5am habent disputationem domi in orbem, ita ut mense Decembri Metaphysicus, Januario Physicus, Februario Logicus, et sic deinceps defendant, etiam Thesibus propositis et alijs e Collegio ad illas invitatis.

§. 4. Circa initium Junij in aula Academica habentur disputationes thesibus impressis ex tota Philosophia duabus horis matutinis vel etiam pomeridianis, quarum singulis, vel duabus horis singuli defendant et binis illis horis tres fere argumententur. In ijs Praeses utitur ornatu academico uti et defendentes, si quem gradum habent; non alij Professores vel argumentantes vel auditores. Intersunt his Disputationibus Theologi et omnes Philosophi. Theses non debent fere plures esse quam 50 quae antequam imprimantur 1) a Cancellario et tribus alijs a

1) Aus der Jesuitenzeit habe ich kein Exemplar solcher gedruckten Thesen finden können, wohl aber besitze ich drei Exemplare aus nachjesuitischer Zeit. Dieselben sind in Quartformat ohne Seitenzahl.

a) Der Titel des einen anno 1800 lautet: Propositiones ex Tractatu de Locis Theologicis quas in aula publica almae ad Paderam Universitatis Theodorianae anno 1800 die 19 et 20 Mensis Augusti exponebant, propugnabant praeside Stephano Rehlard, Sstae Theologiae Doctore, ac Professore P. O. Sstae Theologiae Auditores AA. LL. ac Phisosophiae Magistri, et Seminarii Episcopalis Alumni D. Ludovicus Massen, Salzkottensis, D. Henricus Drüke, ex Alfen, R. D. Franciscus Linnemann. Paderanus, S. R. E. Presbyter, Beneficiat. in Bustorf, D. Antonius Holtgreve, Paderanus, D. Wilhelm. Niggemeyer, ex Schwaney, D. Joannes Stricker, Brakelensis, D. Hermannus Puls, ex Elsen. Typis B. C. Schlegel, Typogr. Universitatis.

Es folgt dann folio verso: Sectio I. De sacra et divina Scriptura, 7 §§ (in 52 Thesen), Sectio II. De Traditione, 3 §§ (in 11 Thesen), Sectio III. De vera Christi ecclesia, 8 §§ (in 88 Thesen), Sectio IV. De SS. Patribus, Doctoribus, et Scriptoribus Ecclesiasticis (in 11 Thesen), Sectio V. De usu Rationis in Theologia Christiana (in 18 Thesen). Als Anhang noch viele Thesen über das Verhältnis der Philosophie zur Theologie.

b) Der Titel des anderen Exemplares anno 1804 lautet: Jus Ecclesiasticum Publicum Internum quod in aula Publica Almae ad Paderam Universitatis Theodorianae Anno 1804 mense Julio exponebant Juris ecclesiastici Auditores, AA. LL. ac Philosophiae Magistri et Seminarii Episcopalis Alumni D. Antonius Eikernkötter, D. Christianus Wichmann, Paderani. Examinabant D. Henricus Kayser, ex Allendorf. D. Josephus Strider, Paderanus, D. Josephus Schulze, Paderanus. D. Josephus Bessen, ex Siddessen. Juris Eccles. Aud. AA. LL. ac Philosophiae Mag. vel Bac. et Semin. Episcop. Alumni. Typis B. C. Schlegel, Typogr. Universitatis.

Es folgt dann folio verso: § I. Jura Primatis Ecclesiae (9 Thesen), § II. Collegium Cardinalium (mit mehreren Thesen), §. III. Legati ac Vicarii Primatis (ebenfalls mehrere Thesen), § IV. Patriarchae, Metropolitae

Superiore designatis censeri debent. Examen pro his disputationibus instituitur post Pascha. Reg. Praef. 23. Examinatores vel arbitri sunt 5. Examinantur singuli per unam horam vel 3 quadrantes circiter praesentibus Condiscipulis. Ad Theses non admittuntur nisi selecti qui supra mediocritatem profecerint nec ordinarie admittuntur plures quam 6. Quando mane tantum est disputatio, docetur a prandio in tota Philosophia. Caetera vide Praefecti stud. reg. 19 et seqq. et Stat. Philos. c. 2 et 4. Honorariam mense Septembri ex Logica thesibus scriptis vel impressis instituere disputationem, arbitrarium est.

§. 5. Quando Humaniorum Scholarum una contra aliam disputat, semper inferior quae provocat materiam disputationis prius ab alterius Scholae Magistro et a P. Praefecto visam, octavo ante die mittit ad Superiorem Scholam. Ipsa disputatio habetur a meridie post unius horae lectionem usque ad finem Scholarum, in alterutra classe concertantium, quae capacior aut commodior habetur.

N. 18. Examina.

§. 1. Logici pro Physica examinantur sub finem Septembris. Physici pro Baccalaureatu examinantur statim post Kalendas Maij, facta ipsis Kalendis Praesentatione: Metaphysici pro Magisterio statim post festum Nativ. S. Joannis Bapt. facta

etc., § V. Jura Episcoporum, § VI. Episcopi Titulares, Chorepiscopi, Coadjutores et Vicarii, § VII. Canonicorum Capitula, § VIII. Parochi aliique Curati, § IX. Clerus praelatique Regulares.

c) Der Titel des dritten Exemplares anno 1807 lautet: Propositiones Canonicae et his connexae de Matrimonio quas in Aula Publica Almae ad Paderam Universitatis Theodorinae anno 1807 Mense Augusto Praeside P. Xaverio Drolshagen Franc. S. O. Sstae. Theol. Doctore, ac Juris Eccles. Professore P. O. Exponebant Jur. Eccles. Auditores, Seminarii Episcopalis Alumni: R. D. Josephus Bessen ex Siddessen, Sacerdos, D. Antonius Heidenkamp Paderanus, D. Antonius Peine Nieheimensis, D. Josephus Brand Paderanus. Examinabant: D. Casparus Kloppenburg ex Wewelsburg, D. Antonius Urban Warburgensis, D. Conradus Gieseke Delbrugensis, D. Hermannus Giesen Lichtenavius. Juris Eccles. Auditores, Scminarii Episcopalis Alumni. Typis B. C. Schlegel, Typogr. Universitatis.

Es folgt dann folio verso: § I. De Matrimonii Essentia et Existentia. § II. De Impedimentis in genere. § III. De Impedimentis Dirimentibus (Impotentia, Ligamen, Votum Solemne Castitatis Perfectae, Caelibatus, Cognatio Naturalis, Cognatio spiritualis, Cognatio legalis, Affinitas, Publica honestas, Crimen, Raptus, Cultus disparitas, Metus, Error, Conditio, Clandestinitas). § IV. De Impedimentis prohibentibus. § V. De Impedimentorum Dispensatione. § VI. De Sponsalibus. § VII. De Proclamationibus. § VIII. De Contractu Matrimoniali. § IX. De Judice Causarum Matrimonialium. §. X. De Divortio.

pridie festi praesentatione. Haec examina fiunt in Schola coram condiscipulis. Caetera vide in stat. Philos. c. 2. De Examine pro thesibus impressis vide n. 17. §. 4.

§. 2. Examen Humaniorum inchoatur a Tertia circa medium Augusti citius vel serius pro numero discipulorum et finitur aliquot diebus ante finem Septembris. Mittuntur ad illud secundum ordinem Alphabeti in catalogo servatum instructi libris, praeceptis, auctoribus eo anno explicatis; argumentis et catecheticis eo anno exceptis; singulis horis ex Tertia noveni, ex 2da octoni, ex Prima septeni, ex Humanitate seni, ex Rhetorica quini.

Examina Nostrorum vide in Calend. Coloniensi.

N. 19. Exhortatio.

§. 1. Exhortatio seu concio mediae horae in Philosophia Rhetorica et Humanitate a medio 8ae ad 8vam, in Grammaticis post Sacrum hora 7a auditum habetur a singularum Classium Professoribus, aut alijs a R. P. Rectore substitutis festis Sanctorum, quibus notatur in Kalendario.

§. 2. Exhortatio habetur ultima media hora lectionis, etiam secundum regulam in Scholis Philosophicis saltem pridie 4. anni Solemnitatum et aliorum dierum Solemniorum, ut sunt festa Christi, B. Virginis, Dominicae Dedicationis, Quinquagesimae, et tunc potissimum quando sequenti mane non est concio in Gymnasio.

§. 3. Sabbato semper ultima media hora lectionis pomeridianae Humaniorum Scholarum Magistri habent piam cohortationem vel doctrinae explicationem. Id facient, occupando se circa discipulos formandos in moribus, reverentia, pietate, ministerio Sacri, semel in mense legendis regulis, vel lectione libri spiritualis, vel examinandis ijs qui confessionem menstruam neglexerunt, vel denique alia pia cohortatione habenda, nisi ea pridie festi alicuius aut festo ipso in hebdomade sit habita.

N. 20. Festa.

§. 1. Pridie Festorum B. V. quae celebrantur in foro, at prandio manetur in Scholis etiam Philosophicis per horam et mediam tantum. Medio 3ae canuntur Litaniae. Idem fit pridie aliorum festorum Solemniorum, ut notatur suis locis.

§. 2. Si festum Xti. D. vel B. Virg. incidat in Dominicam, est Concio, uti in Dominica; sed non Catechismus. Si Festa aliorum Sanctorum incidant in Dominicam, est concio et Catechismus, uti in Dominica.

N. 21. S. Franciscus Xaverius.

Pridie hora 1a lectio, sub finem horae legitur vita Sti, aut est Exhortatio ad Indulgentiam et Communionem. Hora 2da ducuntur ad Vesperas. Si pridianus dies sit Dominicus, omisso apud Superiores catechismo hora 2da sunt Vesperae. Ipso die hora 7. audiunt Sacrum Grammatici in quo ab Elevatione per designatum distribuitur communio. Ijdem a Sacro redeunt ad Scholas usque ad medium 9ae. Reliqui hora 8 intersunt Sacro Musico, deinde concioni in templo. A meridie hora la lectio, hora 2da Vesperae.

N. 22. Funera.

Quando discipulus aliquis non Sodalis moritur extra tempora pestis, illius tantum Scholae in qua fuit discipuli funus prosequuntur. Magistro Scholae cum Socio e Nostris comitante. Sodalem mortuum comitantur sui Sodales.

N. 23. Gymnasium.

§. 1. Aperitur per Clavigerum semper media hora ante initium lectionum aut aliarum exercitationum Scholasticarum. Clauditur mane quam primum exiverunt discipuli: a meridie media hora post finitas lectiones.

§. 2. Scholae dum docetur, aut in ijs declamaturi exercentur, clausae quidem sunt, sed non obseratae, ut foris aperiri queant, nec auditur discipulus aliquis solus a Magistro, sed coram vel socio e Societate vel quinis aut senis adolescentibus. Professores omnes post dimissos discipulos a meridie prout finiuntur scholae hora 4ta vel 5ta domi sunt: si diutius exercendorum causa manere debeant, P. Ministro constabit, quo loco exerceant.

§. 3. Cum purgandae sunt scholae, omnes asperguntur aqua prius, et fenestrae aperiuntur per custodes scholarum; qui easdem rursum claudunt, aut firmant. Gradus ad Metaphysicam superiore parte purgat custos Metaphysicae, inferiore parte custos Physicae, gradus ad 1am purgant, partiendo inter se Scholarum conterminarum custodes.

N. 24. Habitus Academicus.

Facultatis Theologicae est, partim Epomis et pileus violacea, partim epomis et pileus nigra sub colore distincta. Facultatis Philosophicae et Magistrorum Philosophiae et AA. LL. est epomis nigra limbis caeruleis distincta et pileus caeruleus. Utraque Facultas utitur habitu Academico in actibus Promotionum Doc

toratus aut Licentiae Facultatis; in Sacro Academico, Patrocinij etc. vide statuta. Item Praeses in disputationibus ex tota Philosophia: defendens autem si Baccalaureus Philosophiae sit, sola epomide super brachium. Promotor item cum socio invitantes ad actum Magisterij, alij invitantes Baccalaurei epomide sola. N. 25. S. Ignatius.

In vigilia. Hora 1. lectio. Sub finem horae legitur vita Sancti aut est Exhortatio ad Indulgentiam et Communionem. Philosophi media hora serius propter Caniculares adeunt Scholam. Hora 2da ducuntur ad Vesperas. Si vigilia cadat in Dominicam, omisso apud superiores catechismo, sunt vesperae hora 2da.

Ipso festo Grammatici hora 7. audiunt Sacrum, deinde Exhortationem. Reliqui Sacrum musicum hora 8a deinde Concionem Germanicam in templo. A prandio hora 2da sunt Vesperae. Non docentur profana hoc toto die.

N. 26. Invitationes.

Ad actum Magisterij Promotor, cuius socius ordinarie est Professor Physices, praeeunte Pedello cum sceptro, et sequentibus 4 Baccalaureis et 4 Physicis, invitat Illmum Principem et Praelatos: Rectorem item Magn., Cancellarium, Facultatem Theologicam et Philosophicam. Ultimo die Pedellus cum similibus 8 candidatis invitat reliquos. Vide stat. Philos.

Ad promotionem Doctoralem in Theologia Promotor in habitu Academico comitatus Candidato epomide Baccalaureali amicto, et uno vel altero externo Theologiae Doctore vel Licentiato cum suis ornamentis, praeeunte Pedello cum sceptro, invitat primo die Ilmum Principem (si adsit in urbe vel Newhusij), tum praecipuos Praelatos, Suffraganeum, Abbatem, Praepositum, Decanum. Deinde idem Externus Doctor vel Licentiatus cum Pedello, et aliquot graduatis inferioribus invitat caeteros. Vide stat. Theolog. (Von späterer Hand: Invitatores ante coenam debent rursus adesse in Collegio iuxta memoriale Ao. 1670. 5. Sept.).

§. 1.

N. 27. Lectiones.

Lectiones Theologiae Scholasticae durant duabus horis et media: 1a alter Professorum dictat et explicat per horam, 5to quadrante repetit aut curat relegi lectionem, movet et solvit dubia; omnia eadem facit Succedens alter.

§. 2. Lectio S. Scripturae durat per 3 quadrantes a 2da (vel 1a) ad tertium quadrantem. Bis vel ter in anno habetur

« ÖncekiDevam »