Sayfadaki görseller
PDF
ePub

§. 2. Promotio Magistrorum et Baccalaureorum Philosophiae et AA. instituitur circa 8um Julij, vel citius. Hora 8. canitur musicum Sacrum de Spiritu Sancto. Hora 1a Promotor et Candidati ex Metaphysica et Physica descendunt solemniter ad Aulam. Omnibus finitis canitur in eodem loco Te Deum laudamus. In hac promotione utraque Facultas utitur suo habitu Academico. Caeteros ritus habent statuta Philosophica. Rami, quibus ornant locum promotionis et aream, procurantur a bidello ideoque non cedunt Collegio.

N. 41. Pulsus.

Media semper hora ante initium lectionum et eorum quae in Gymnasio geruntur, datur signum aere campano prolixum, et dum per mediam horam conveniunt auditores, recitantur lectiones aut repetuntur, argumenta colliguntur, aut si dies sacer est, ad devotionem conciliandam unus aliquis toti Scholae librum Spiritualem praelegit, Praeceptore fere moderante. Hora ipsa qua lectio aut concio inchoanda et finienda est, item ad singula quamdiu docetur horarum interstitia, datur eadem Scholarum campana signum brevius. Quando superiores et inferiores Scholae non ijsdem sed diversis horis habentur, datur ante utrasque signum prolixius initio. Omnia Exercitia Scholastica diriguntur ad horologium nostrum.

Pulsatur ad Scholas ordinarie mane medio 7ae: a prandio hyeme medio lae; a die Cinerum medio 2dae. Diebus Sabbatinis et ijs profestis, quibus tantum sesquihora a prandio docetur, pulsatur medio 1ae.

N. 42. Repetitiones.

§. 1. Repetitio quae succedit dictatae lectioni Scholasticae Theologicae, et mane Physicae, a prandio Metaphysicae, habetur semper per quadrantem et 10 die a renovatis studijs, nec omittitur nisi tempus Scholarum abbrevietur, et in ea tantum lectio relegitur, aut moventur dubia a discipulis vel a Professore.

§. 2. Repetitio quae habetur de Theologia Scholastica a meridie, in Metaphysica ante prandium, in physica a prandio, in Logica utroque tempore, durat tota hora: et inchoatur in Scholis Philosophicis 10 die; in Theologia 30 die a renovatis studijs. Omittitur in Philosophia, quando docetur in ea una tantum hora. In Theologia sabbato, et Canicularibus, et quando est lectio unius tantum vel sesqui horae. In hac recitantur a duobus antepenultima et penultima lectio dictata; inde duo argumentantur respondentibus duobus: tempus quod superest servit

dubijs proponendis. Caetera quae concernunt repetitiones Nostrorum e Societate auditorum, vide in Catal. Colon.

§. 3. Repetitio Humaniorum Classium maxime spectat praecepta tam Graeca quam latina. itaque eo tempore Auctorum explicatione tantisper intermissa, exiguntur quotidie ex praeceptis lectiones maiores pensa tamen prosae et Carminis exsolvuntur ut alias: Declamationes etiam suum cursum tenent. Absoluto cuiusque Scholae Examine reditur ad pristinum docendi vel explicandi auctoris modum usque ad vacationes autumnales.

N. 43. Sacra.

§. 1. Ad Sacrum quotidie ducuntur discipuli, nisi aliter notetur, ordinarie Philosophi, Rhetores, Humanistae, Primani, post absolutas mane lectiones, ad diversa Philosophi et Humaniores. 2dani et Tertiani et Infimistae hora 7. ordine semper inchoato ab inferiore Schola. Ex singulis Scholis minores statura antecedunt; proceriores sequuntur; bini omnes sine strepitu et fabulis.

§. 2. Sacro Musico quando cantatur, ordinarie intersunt Philosophi, Rhetores, Humanistae nisi aliter notetur.

§. 3. Quando vacatur toto die, hora 7a. Sacrum audiunt, Philosophi, Rhetores, Humanistae, Infimistae. Grammatici ab aliquot annis propter augustias templi dato 10 Campanae signo hora 7a, audiciunt (sic) Sacrum medio 8ae. Quando Philosophi soli vacant toto die, cum Philosophis hora 7. Audiunt Sacrum Tertiani et Infimistae, caeteri post lectiones. Idem fit die disputationis menstruae a Januario ad Junium.

§. 4. Festis et Dominicis Grammatici ordinarie Sacrum audiunt hora 7. Reliqui hora 8a. diebus tamen Rogationum, et quibusdam festis et alijs diebus alius ordo servandus notatur.

§. 5. Sacris inserviunt sua hebdomade singulae classes per ordinem. Faces in Sacris, vesperis, laudibus etc. quando gestandae sunt, ordinarie gestant Rhetores a Magistro designati et instructi, ijs absentibus eas gestant Logici.

N. 44. Scriptiones.

Quando pro Magistratu aut Examine scribitur, absolvitur Scriptio tempore Scholarum consueto. Quando pro Praemijs scribitur, audito hora 7a Sacro inchoatur Scriptio, et qui volunt, manent usque ad occasum solis, alijs post decimam abire permissis.

N. 45. Sermones Universitatis.

§. 1. Oratio habetur in Theologia festo S. Augustini de eius laudibus hora 7. a studioso Theologiae, et, si fieri potest, Baccalaureo. Intersunt ijdem, qui pridie festi S. Catharinae. Oratione finita itur ad Sacrum in templo eo ritu, quo ad Missam festo S. Joannis ante portam Lat. Vide N. 33. §. 1.

§. 2. Pridie S. Catharinae habetur panegyris de Sancta. vide supra festum S. Catharinae. N. 7.

N. 46. Sessio Discipulorum et Professorum.

§. 1. Discipuli in Scholis Humanioribus sedent secundum ordinem eruditionis, exceptis Religiosis et illustribus personis In Philosophicis si placuerit eodem modo, vel secundum sta

turam.

§. 2. In disputatione, Dramate, declamatione etc., in quibus plures Scholae conveniunt, inferior sedet proxime cathedram vel theatrum, superiores remotius. in Concione Academica fit contrarium.

§. 3. In templo diebus profanis Metaphysici occupant subsellia in odeo, qui ijs excluduntur subsellia ante altare S. Crucis. Physici occupant alterum latus in odeo. Logici chorum templi, et praesentibus Rhetoribus vel Tertianis chori latus meridionale. Rhetores odeum, Humanistae locum ad subsellia utrimque in navi templi; Primani chorum. 2dani et Tertiani chorum. Infimistae mediam navim. Dominicis et festis diebus. Metaphysici et physici occupant odeum. Logici chori latus meridionale, Rhetores Septentrionale; Humanistae navim, Primani odeum. 2dani chorum. Tertiani Sacellum laterale, Infimistae navim. hic ordo servatur ordinarie, aliquando mutatur pro varia combinatione Scholarum praesentium in templo.

§. 4. Professores in disputatione, declamatione, Concione, sedent ex opposito vel latere discipulorum ad eos in officio continendos. In solemnibus actibus, nisi D. D. Externi prae et interveniant, a latere aulae meridionali post R. P. Rectorem sedent P. P. a Collegio invitati; in latere septentrionali post P. Praefectum iuxta ordinationes Metaphysicus, Physicus, Ethicus, Mathematicus, Logicus, Rhetor, Graecus, Humanista, GrammaActus Promotionis et Dimissionis habent suum ordinem.

tici.

N. 47. Vacationis dies.

§. 1. Ordinaria dies Vacationis est dies Mercurij, nisi festum obstet: ea Theologi et Philosophi vacant tota, Humani

ores post duarum horarum lectionem audiunt Sacrum, et vacant. Sed a Junio usque ad Octobrem vacant cum Theologis et Philosophis tota die. Eadem ratio vacandi est, quandocunque scribitur, esse vacatio ordinaria.

§. 2. Quando non est vacatio ordinaria, sed ex regula aut gratia superioris dicitur a meridie vacandum, tunc non detrahitur media hora lectioni matutinae, sed omnia in Theologia, Philosophia et caeteris Scholis mane sunt integra, sive id die Martis, sive Jovis, aut quocunque alio contingat.

§. 3. Vacationes generales omnium Classium incipiunt a die S. Michaëlis, cantato Te Deum, post Vesperas et durant usque ad festum SS. Simonis et Judae. quo die prolixiore aeris campani sono et aperto iterum Gymnasio revocantur et recolliguntur discipuli inferiorum Scholarum. Philosophi redeunt ad Sacrum de Spiritu Sancto in renovatione studiorum.

Circa Natalitia Servatoris vacant Theologi et Philosophi a Vigilia Nativitatis ad diem usque Circumcisionis Dni. A Dominica Palmarum vacant ijdem usque ad Dominicam in albis. A Vigilia Pentecostes vacant ijdem usque ad feriam tertiam. Feria quinta vacant omnes.

§. 4. Circa Vacationem hebdomadariam.

Si unum festum tan

tum occurrat in Sep

timana

exempli

gratia.

Lunae

aut Sabbati

Martis

aut Veneris

Mercurij

aut

Jovis

Sive impeditum sive non impeditum sit hoc festum, procedit die Mercurij Vacatio ordinaria.

Si non est hoc festum impeditum, non est alia vacatio secundum Regulas. Si est impeditum, servantur impedimenta, et vacatur secundum regulas Mercurij aut Jovis Vacatione ordinaria.

Si non est impeditum hoc festum, non est alia vacatio secundum regulas. Si est impeditum, servantur impedimenta, et vacatur iterum aequaliter ab omnibus aut Jovis aut Martis a meridie tantum ex responso Congregationis.

Festa impedita vocantur, quae solemnia sunt; vel quae habent mane Concionem aut Exhortationem, et a prandio Catechismum, et Vesperas vel laudes; vel denique habent Concionem seu Exhortationem mane, et a prandio laudes vel Vesperas. quae vero tantum habent Sacrum, impedita non sunt.

[blocks in formation]
« ÖncekiDevam »