Sayfadaki görseller
PDF
ePub

munitis, eadem prorsus fides in judicio, et extra adhibeatur, quae praesentibus ipsis adhiberetur, si forent exhibitae, vel

ostensae.

Datum Romae apud S. Mariam Majorem sub annulo Piscatoris die XXI. Julii MDCCLXXIII. Pontificatus nostri anno quinto.

A. Card. Nigronus.

Romae MDCCLXXIII.

Ex Typographia Rev. Camerae Apostolicae.

2. Päpstliches Ergänzungsbreve vom 13. August 1773 (Einsetzung der Cardinalscongregation).1)

Clemens PP. XIV.

Ad Futuram Rei Memoriam.

Gravissimis ex causis nuper Nos per alias nostras in simili forma Brevis die XXI. superioris Mensis Julii expeditas literas, Societatem Jesu extinctam, atque suppressam, decrevimus, et declaravimus, ac aliis, prout in eisdem nostris literis, quarum tenores praesentibus pro plene, et sufficienter expressis haberi volumus, uberius continetur. Accitis postmodum die VI. currentis Mensis Augusti dilectis Filiis nostris S. R. E. Presbyteris Cardinalibus Andrea S. Matthaei in Merulana Corsino, Mario S. Augustini Marefusco, Francisco S. Clementis Carafa, et Francisco Xaverio SS. Silvestri, et Martini ad Montes de Zelada, respective nuncupatis, ac dilecto quoque filio nostro Antonio S. Georgii ad Velum Aureum ejusdem S. R. E. Diacono Cardinali Casali pariter nuncupato, nec non dilectis etiam filiis Magistris Vincentio Macedonio, et Onuphrio Alfano, Nos eisdem omnibus causas ipsas, totamque rei gestae seriem, ejusque singulares etiam circumstantias aperuimus, ac uberrime patefecimus; perlectisque nostris literis praedictis, ipsi omnia per Nos gesta, et in eis contenta quam maxime, ac unanimiter commendantes, omnem promereri laudem agnoverunt, putarunt, ac crediderunt. Modo autem volentes, ut quae in praedictis literis disposita, constituta, et praescripta sunt, debitae executioni, ac juxta animi nostri sententiam committantur; hinc est,

1) Auch dieses Breve gebe ich nach dem Abdrucke der Druckerei der apostolischen Kammer.

quod motu proprio atque ex certa scientia, et matura deliberatione nostris, unam erigimus, atque instituimus Congregationem ex supradictis quinque Cardinalibus, ac duobus Romanae Curiae Praelatis, nec non ex duobus quoque Regularibus in Sacra Theologia praeclaris, tamquam Consultoribus a Nobis nominandis, quibus haec praecipue cura incumbere debeat, ut ea omnia, quae in dictis nostris literis constituta sunt, atque mandata suum assequantur effectum; et si aliqua in earum executione circa modum, personas, et res olim ad Societatem ipsam spectantes suboriri imposterum unquam valeat dubitatio, Nobis prius consultis, tollatur, ac declaretur. Eidem vero sic per Nos institutae Congregationi, omnes et quascumque pro executione dictarum literarum necessarias, et quomodolibet oportunas facultates, etiam summarie, ac sine strepitu, et figura Iudicii, sola facti veritate inspecta, ac per inquisitionem quoque procedendi adversus omnes, et quascumque Personas cujusvis status, gradus, qualitatis, et dignitatis existant, ac res, bona, libros, scripturas, supellectilia, aliaque ad Societatem praedictam jam spectantia retinentes, occupantes, et occultantes, easque tam sub Ecclesiasticis censuris, quam sub aliis arbitrio ipsius Congregationis imponendis poenis ad earum revelationem, ac restitutionem cogendi, et compellendi, motu, scientia, et pari matura deliberatione tribuimus, et impertimur. Ne autem, ea, quae in Congregatione hujusmodi pertractanda, atque discutienda erunt, revelentur, et ad aliorum aures perveniant; omnibus, et singulis eandem Congregationem constituentibus, sub poena excommunicationis latae sententiae ipso facto absque ulla declaratione incurrendae, a qua nemo absolutionis beneficium, praeterquam a Nobis, seu Romano Pontifice pro tempore existente, nisi in mortis articulo constitutus, valeat obtinere, prohibemus, atque expresse interdicimus, ne ea, quae quocumque modo in dicta Congregatione proposita, discussa, aut definita fuerint, sub quovis praetextu, causa, vel quaesito colore patefacere, vel directe, aut indirecte revelare valeant, aut praesumant. Praeterea, attenta dictae Societatis suppressione, et extinctione, omnes, et quascumque facultates, jurisdictiones, privilegia, et auctoritates quorumcumque Collegiorum, Domorum, Ecclesiarum, et Seminariorum, ac Personarum, ipsius sic extinctae Societatis Protectoribus, aliisque etiam S. R. E. Cardinalibus, et magno quoque Poenitentiario super eis quomodolibet concestas, indultas, et attributas, motu, scientia, et deliberatione similibus suspensas pro nunc decernimus, et declaramus, atque omnimodam jurisdictionem, auctoritatem, et potestatem in iis omnibus, quae

quoquomodo Personas, Ecclesias, Domus, Collegia, res, et bona dictae jam extinctae Societatis respiciunt, privative, quoad omnia alia Tribunalia, etiam quarumcumque Congregationum eorundem S. R. E. Cardinalium tam Concilii Tridentini interpretum, quam Consultationibus Episcoporum et Regularium, ac negotiis propagandae Fidei, ac Disciplinae Regulari Praepositorum, sublata eis quavis aliter judicandi, et interpretandi facultate, atque auctoritate, ad eandem Congregationem per praesentes constitutam spectare, et pertinere statuimus, et jubemus. Volentes insuper, ut ad dictam tantummodo Congregationem a Nobis, ut praefertur, erectam, privative pariter quoad alios quoscumque, et quaecumque alia Tribunalia spectet quoque, et pertineat, non solum providere, sive quae Poenitentiarios Basilicae Principis Apostolorum de Urbe, sive quae alios Poenitentiarios Almae Domus Lauretanae respiciunt, sed etiam Viros doctrina, ac pietate praeditos, in Superiores, Lectores, seu Magistros Domorum, Collegiorum, et Seminariorum hujusmodi eligere, ac deputare. Decernentes easdem praesentes literas firmas, validas, et efficaces existere, et fore, suosque plenarios, et integros effectus sortiri, et obtinere, ac illis, ad quos spectat, et pro tempore quandocumque spectabit in omnibus, et per omnia plenissime suffragari, ac ab eis respective inviolabiliter observari; sicque in praemissis per quoscumque Judices ordinarios, et delegatos, etiam Causarum Palatii Apostolici Auditores, ac ejusdem S. R. Ecclesiae Cardinales judicari, et definiri debere: ac irritum, et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter, vel ignoranter contigerit attentari: non obstantibus Constitutionibus, et Ordinationibus Apostolicis, nec non quibusvis etiam juramento, confirmatione Apostolica, aut quavis firmitate alia roboratis statutis, et consuetudinibus, privilegiis quoque, indultis, et literis Apostolicis in contrarium praemissorum quomodolibet concessis, confirmatis, ac innovatis; quibus omnibus, et singulis, illorum tenores praesentibus pro plene, et sufficienter expressis, ac insertis habentes, ad praemissorum effectum specialiter, et expresse derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem sub annulo Piscatoris Die XIII. Augusti MDCCLXXIII. Pontificatus nostri anno V.

A. Card. Nigronus.

Romae MDCCLXXIII.

Typis Rev. Camerae Apostolicae.

3. Ausführung der päpstlichen Dekrete durch Fürstbischof Wilhelm Anton am 2. November 1773. 1)

Von Gottes Gnaden Wilhelm Anton, Bischof zu Paderborn, des heil. Römischen Reichs Fürst, Graf zu Pyrmont etc. etc. Würdiger, auch Ehrsamer und Hochgelehrter, liebe Andächtiger und Getreuen!

Euch ist vorhin bekannt, wie dass Ihre Päbstliche Heiligkeit den Orden der Gesellschaft Jesu aufzuheben sich bewogen gefunden haben. Da Wir nun uns entschlossen haben, diese geschehene Aufhebung vorgedachten Ordens in denen beiden uns untergebenen Collegiis, als zu Paderborn und Büren förmlich bekannt machen zu lassen, so ertheilen Wir euch den in dem Original-Anschlusse enthaltenen Auftrag mit dem gnädigsten Befehl, dass ihr darnach erstlich zu Paderborn, und sodann zu Büren zu verfahren haben sollet. Sobald ihr nun diesen gnädigsten Auftrag werdet vollzogen und den Besitz von denen, einem jeden Collegio zugehörig gewesenen Gütern werdet ergriffen haben, so habt ihr

1) zu erklären, dass Wir das Collegium zu Paderborn Unserer Theodorianischen Universität gewidmet, und zum Universitätshaus und Seminario bestimmt, das zu Büren aber dem bisherigen Gebrauche bis auf anderweite gnädigste Verordnung, die Wir Uns und unsern Herrn Successoren jederzeit bevorbehalten, überlassen haben wollen. Und weilen Wir aus verschiedenen Bewege-Ursachen gnädigst verlangen mussten, dass die darin vorhandenen Patres als Weltgeistliche unter den ihnen vorzusetzenden Obern versammelt bleiben, so habt ihr

2) dieselben und zwaren einen nach dem andern, mithin jeden insbesondere zu vernehmen, ob er darin ferner zu bleiben, oder solches zu verlassen, mithin daraus fort zu gehen, sich entschliessen wolle. Sollte er des Ends eine Bedenkzeit sich ausbitten, so habt ihr solche zu gestatten und ihnen eine dreitägige Frist dazu vorzusetzen, darüber aber ein besonderes Protokoll, worin eines jeden Erklärung enthalten sein muss, abzuhalten, und solches Uns zur ferneren gnädigsten Verordnung unterthänigst einzuschicken. In so lang aber

3) diese Unsere gnädigste Verordnung nicht erfolget sein wird, habt ihr all und jeden von ihnen anzubefehlen, dass sie

1) Aufbewahrt in der Paderborner Ordinariats-Registratur.

sich ruhig und friedlich halten, und dem ihnen vorgesetzten Obern nach Vorschrift des §. 5ti in allen den schuldigen Gehorsam leisten sollten.

4) Habt ihr denen Patribus aufzugeben, dass sie gleich des anderen Tags ihre in nachfolgenden Spho 11mo vorgeschriebene Weltgeistliche Kleidung anzulegen hätten, welchem nächst Wir ihnen gnädigst verstatteten, dass sie durchgehends, mithin in der Universitätskirche zu Paderborn sowohl, als in der Kirche des Hauses Büren, wie auch an allen Orten Unsers Hochstifts öffentlich celebriren, predigen und Beicht hören könnten. Jedoch hätten sie sich bei dem Beichthören jener Facultaeten, welche der Gesellschaft Jesu von dem päbstlichen Stuhle vorhin verliehen gewesen, gänzlich zu enthalten und nur jener sich zu gebrauchen, welche wir denen weltgeistlichen Seelsorgern verliehen haben, in massen wir solche ihnen ebenfalls kraft dieses mitgetheilt haben wollten.

5) Habt ihr bekannt zu machen, dass wir euch Unseren General Vikarius zum Superioren oder Präses Unseres Universitätshauses zu Paderborn sowohl, als des Hauses Büren, den bisherigen Pater Rector aber zum Regenten und den bisherigen Pater Minister zum Subregenten angeordnet, und Kraft dieses dazu ernennt hätten, und da Wir Uns zu sämmtlichen Mitgliedern gnädigst versähen, dass sie diese Unsere Stelle vertretenden Obern gebührend respectirend, ohne ihre Erlaubniss nicht ausgehen, ihre Anordnungen in dem Kirchendienste, in denen studiis und sonstigen Beschäftigungen, worin überhaupt die bisherige Ordnung aufs genaueste beibehalten werden müsste, unweigerlich befolgen würden, also wollten Wir euch von Ihnen, nämlich denen angeordneten Obern gewärtigen, und ihnen mit Beschwerung ihres Gewissens aufgelegt haben, dass sie auf die bisherige Tageordnung und auf das Betragen eines jeglichen ihrer Untergebenen alle sorgfältige Acht haben, wider die sich ihnen etwa widersetzenden zum ersten Mahle mit gebührenden Korrektionen verfahren zum andern Mahle aber auch, Unserm General-Vikarius davon die gewissenhafte Anzeige thun sollen, wo sodann wider die Ungehorsame mit verdienten ernsthaften Ahndungen vorgeschritten werden wird.

Indessen kann aber den bisherigen Patribus freigelassen werden, dass sie ihr etwaiges Peculium selber in Verwahrung nehmen, und darüber nach gut finden disponiren, ingleichen, dass sie allein, ohne einen Gesellen bei sich zu nehmen, ausgehen, und wo sie etwa eingeladen werden, erscheinen können,

« ÖncekiDevam »