Sayfadaki görseller
PDF
ePub

XIV. Formula Citationis ad Examen pro Baccalaureatu. Decani Facultatis Artium Liberalium et Philosophiae eiusdem Philosophiae candidatis S. P.

Non estis nescij eos qui post Artium faciliorum studia Logicae in Gymnasijs Academicis eo successu nauarunt operam, vt se iam ostenderint in ipsis quoque philosophiae adytis cum laude versari posse, per quosdam quasi gradus more institutoque maiorum ad Academicos honores euehi solere. Quamobrem quoniam tempus instat, quo probanda est eorum industria, qui proximo superiore anno absolutis Logicae studijs Physicam sunt ingressi, hortamur omnes, vt quicunque se primo in Philosophia honoris gradu, quem Baccalaureatum vocant non indignos putant ij 1) Kalendis Maij hora 2a pomeridiana in auditorium Physicorum conueniant, ibique cognoscant quid nobis de eorum examine fieri placeat. Datum pridie Kalendas Maij anno partae salutis MDCL.

XV. Formula Citationis ad Examen pro Magisterio. Decanus Facultatis Philosophicae eiusdem Magistralis Laureae candidatis.

Quod sapienter institutum est, vt quotannis, qui studiorum Philosophiae triennalem cursum feliciter confecerunt, ijs exeunte mense Junio ad experiundos progressus suos et honores Academicos petendos campus aperiatur, idem vt vobis concedamus tempus admonet. Quocirca in diem hodiernam ad horam primam pomeridianam Conuentum in Auditorio primae philosophiae Professorum nostrorum indiximus, vt eorum consilio vestrae eruditionis periculum faciamus. Ad eam igitur horam omnes quo diximus loco conuenite accincti ac parati ad Examen quod ante vobis subeundum est, quam Magisterialis Licentiae compotes esse possitis. Datum IX Kalendas Julij Anno a Natiuitate Domini Nostri Jesu Christi MDCXLVIII.

XVI. Formula pro festo S. Catharinae.

Decanus Facultatis Liberalium Artium et Philosophiae
Studiosae Juuentuti S. P. D.

Ad VII Kalend. Decemb. celebris est memoria Sanctissimae Virginis et Martyris Christi Catharinae, quam pleraeque

1) Pachtler, Monum. Germ. cit. p. 213 gibt diese Formel ebenfalls, setzt aber unrichtig in statt ij (= II).

omnes Academiae christiani orbis iam inde a suis primordijs Patronam ac Praesidem Liberalium Artium et Philosophiae studiorum admirabili consensione delegerunt. Harum exemplo pridie eius diei sub horam alteram a meridie inuitamus omnes ad orationem, quae in auditorio publico de eius laudibus habebitur, atque postridie sub horam 8am ad rem diuinam, quae cum musico concentu in aede Sacra fiet. Hortamur vero omnes, vt eum diem, qui ab instauratis studijs primus idoneam ad id celebritatem habet sacra confessione et communione sanctiorem atque augustiorem faciant. Deumque interposita integerrimae ac sanctissimae virginis et constantissimae Martyris intercessione huic Academiae, ciuitati, dioecesi vniuersae propitiare studeant. Datum IX Kalend. Decemb. Anno Domini MDCXL.

2. Statvta Facvltatis Theologicae in Paderbornensi Vniuersitate innouata ao. 1654 in Augusto. 1) (Jüngste Recension.)

Capvt I.

De Magistratibus huius Facultatis.

I. Rector et Cancellarius ratione officij semper sunt in hac Facultate et eius consilio; tametsi Rector non haberet in ea Gradum.

II. Officia Cancellarij in hac Facultate sunt. Dare Licentiam Doctoralem: promulgare Auditoribus SS. Theologiae, quae ex his Statutis ad eos pertinent semel minimum quolibet anno, agere quae sunt praefecti Generalis iuxta Regulam et haec Statuta.

III. Decanus non suffragijs professorum, aut aliorum de concilio; sed Superiorum designatione renuntiatur; tametsi expediat in eorum conuentu fieri; idque ipso die S. Augustini. IV. Decani officia sunt Im Examinare eos, qui ad disputationes publicas vel Gradum admitti postulant de conditionibus c5 § 1 et 2 requisitis: Deinde petere a R. P. Rectore indici conuentum pro ijsdem an sint admittendi, et postea

1) Randnote: NB. Professio fidei juxta formam Trid. praemittenda.

ad ferenda de ijs suffragia. 2m In eo conuentu praelegere paragraphum ex Statutis et Regulis, qui praecipit de ea re, qua de in eo conuentu agendum est. 3m Attendere vt in actibus publicis omnia rite et ordine fiant, dirigere tamen disputationes secundum regulam est Praefecti. 4m Designare oratorem in festo S. Augustini. 5m Habere curam Catalogi in promotionibus Theologicis; et curare programmata, quae nomine huius Facultatis publice proponuntur. 6m Habere duos Libros Statutorum nempe huius Facultatis et Actorum, Communia sunt: si quid in consilio praeter Statuta fuerint conclusum: Designatio noui Decani: Actus publici: Promotiones: Responsiones ad Casus Facultati propositos: Ratio acceptorum et expensorum: et si quid aliud accidat, quod hanc Facultatem concernat. 7m In acta referre illa, quae R P Prouincialis in visitatione Collegij ad hanc Facultatem pertinentia ordinarit, et operam dare vt suo tempore seruentur. 8m Si quaestio vel casus quispiam ad facultatem deferatur petere a R. P. Rectore conuentum indici ad eius resolutionem; et si ea in Scripto petatur, id faciendum curare. 9m Habere curam Supellectilis ad hanc Facultatem pertinentis; et reddere rationem acceptorum et expensorum anno suo euoluto, quando nouus est nominatus, cui tradet omnia quae ad hanc Facultatem spectant.

V. Decanus nominatus promittet quae habentur c. 12 § 2.

Capvt II.

De consilio huius Facultatis et ordine in conuentibus. publicis.

I. Omnes SS. Theologiae Professores possunt esse de consilio huius Facultatis etiamsi non sint promoti Doctores aut Licentiati. Qui adhibeantur ad consultationes huius Facultatis et si quem praeterea R. P. Rectori placeret adiungi, tametsi rerum decisio ex eorum suffragijs non pendeat, ut habet S. P. N. 4 parte c. 17 Lit. H.

II. Qui admittetur ad hoc consilium inscriptus in matriculam, promittet, quae recensentur c. 12 § 3.

III. In conuentibus publicis Decanus proxime sequitur Cancellarium. Doctoribus hic promotis cedunt promoti alibi, quamuis hi multis annis ante illos gradum accepissent. Potest tamen cum quibusdam iustas ob causas dispensari.

Post tempus vero receptionis eorum, si qui hic promoueantur, ijs alibi promoti, et hic legitime recepti, semper et vbique praeferuntur.

Capvt III.

De Lectionibus, Disputationibus, et Vacationibus. I. Scholasticus vterque docet ante prandium, alter a Septima ad quadrantem post octauam, alter deinceps vsque ad medium decimae. Quando autem futura est disputatio Hebdomadaria (quae est est duarum horarum, nisi paucitas Auditorum tempus contrahendum suadeat) a prandio Sabbatho, ante prandium alternis docent, modo Scripturarius, modo moralis Theologus loco eius Scholastici, qui a prandio disputationi praefuturus est.

II. Semel quolibet mense vel si pauci sint Auditores alternis mensibus Professores Scholastici simul habeant generales disputationes, quae duas ante, et duas post prandium horas occupent. De casibus disputetur loco lectionis primo die non impedito post Kalendas cuiusque mensis.

III. A prandio tres quadrantes docet Casista; tres sequentes 1) Scripturarius, Hebraeus duos postremos.

IV. Vacationes a lectionibus Theologi proprias habent, festo S. Augustini, festo S. Thomae Aquinatis: et quoties mane vel Gradus aliquis collatus vel pro gradu disputatum fuit.

Capvt IV.

De admittendis ad Lectiones Theologicas.

I. Ad nullam Lectionem Theologicam admittatur neque in vlla toleretur qui est infamis aut peruersis moribus, et alijs Scandalo: qui vel hic vel alibi professores suos contempsit: Scholis est eiectus, aut ex ijs profugit. Quare non ante vlli potestas facienda lectiones hasce audiendi, quam de morum eius honestate constet; et in matriculam sit relatus, aut opportuno tempore cupiat referri. II. Ad omnes lectiones nemo cum spe promotionis admittatur, nisi vniuersam philosophiam audiuerit. Ad moralem Theologiam et forte etiam ad Sacram Scripturum admitti possunt, qui non absoluerunt totam philosophiam. Si tamen

1) Randnote: 15. Junij ao. 1655 iudicauit R. P. Prouincialis de ordine ommittendum.

hi velint alias aliquot lectiones praeterea audire et sint ad eas apti, non videntur omnino prohibendi. Sicut nec iuris studiosi. Expedit nihilominus vt priores dispensationem a Facultate petant. 1)

III. Qui aliunde veniunt, ante receptionem, tam doctrinae, quam vitae ante actae testimonium exhibeant, et in Matriculam opportuno tempore inscribantur.

IV. Omnes cum primum accedunt ad Theologiam audiendam, nomina sua prodant Generali Praefecto Studiorum; Simulque indicent, quas Lectiones audire et quorum Professorum cupiant; vt constet Facultati de spatio quatuor annorum: et rationem de suis auditoribus, cum rogabitur dare possit, ne vnquam vel Testimonium vel Gradus conferatur ijs, qui vel non omnes lectiones andiuerint, vel in ijs audiendis non fuerint assidui.

Capvt V.

De Admittendis ad Disputationem pro Gradu, eorumque Examine.

I. Qui pro Gradu in hac Facultate disputare petit, eum legitime natum aut legitimum factum; matriculae inscriptum; Magistrum Artium ac Philosophiae (nisi sit Religiosus, qui totius Philosophiae in Academia catholica auditae et consensionis Praelati sui testimonium offerat) promotum; in omnibus lectionibus Theologicis assiduo ac diligenter versatum et in disputationibus tam menstruis quam hebdomadarijs probe exercitatum esse oportet; omnique infamia, turpi corporis vitio, et criminis nota carere; non esse electum, aut fugisse ab ordine Religioso, non negasse debitam professoribus reuerentiam, non esse moribus peruersis praeditum. Quare si aliunde veniat honestae vitae transactae, studiorum et Graduum, si quos forte suscepisset, testimonium habeat.

II. Qui in Theologia Baccalaureatum Biblicum petit, eum oportet duos annos; qui Formatum tres, qui Licentiam quatuor in eo Studio compleuisse, idque lectionibus omnibus

1) Randnote: NB. Ao. 1655 iulij 13 in congregacione R. P. P. Prouincialis cum 10 patribus deliberauit de admittendis ad Theologiam et visum fuit, eos qui audiuerunt logicam admitti posse ad casus et canones, ad Scholasticam eos tantum qui saltem aiasticam (wohl artisticam) audierunt.

« ÖncekiDevam »