Sayfadaki görseller
PDF
ePub

2a. Quando a meridie siue propter frigus siue propter declamationem menstruam aut demonstrationem mathematicam aliamue causam in Theologia vna tantum hora aut propter festum hora una et dimidia docetur, tempus illud Scripturarius et Casista aequaliter inter se diuidunt et Hebraea lectio tunc omittitur.

3a. In Canicularibus tam Scripturarius et Casista quam Scholastici vel docent alternis diebus; vel omnes dies in duas aequales partes diuidunt. Et quando docent per horam docent

omnes.

4a. In solemnitate S. Augustini Cathedra Theologica sternitur tapete et altiora subsellia vtrimque ornantur panno viridi Facultatis philosophicae, prout ipsa, quando agebatur de illo emendo, vltro indulsit, vt similiter eius panni etiam in solemnitatibus Theologicis vsus esset, eo quod plerique illorum, quorum pecunia comparatus fuit, ad Theologiam transierint, et illa conditione tum R. P. Rector tum Cancellarius in illam emptionem consenserint.

5a. In promotione Baccalaurei siue Biblici siue Formati, tantum Cathedra promouentis et subsellium promouendi sternitur tapete.

6a. Professor Theologiae non promotus in eadem; si quandoin Habitu Academico comparendum, vtitur Magistrali.

V.

Nachträge zu den Statuten.

1. Brief des Pater Christophorus Grenzing in Dilingen an Pater Wolfurt in Augusta (wohl Trier) betreffend die Privilegien der Universität Dillingen. 1)

Wie schon bemerkt, wandten sich die Patres in Paderborn bei der Siiftung der Universität an die schon bestehenden Jesuiten-Universitäten um Auskunft. Der folgende Brief ist adressiert an Pater Wolfurt in Trier und für den P. Rector in Paderborn bestimmt. Sein Inhalt betrifft die Privilegien der Universität Dilingen.

Rde. in Christo Pr.

Pax Christi.

Quod iam pridem factum oportuisset, id tandem effectum dabo malus et morosus debitor, pro R. P. Rectore nostro Paderbornensi mitto informationem de Priuilegijs nostris Academicis, quantum puto necessarium esse.

Et primum quidem transmitto aliquot copias impressas institutionis et Priuilegiorum nostrae Academiae.

Dein moneo probe notandum, quod in dictis copijs diserte ponitur, quod scilicet nostrae Academiae concedantur omnia Priuilegia, quibus gaudent Vniuersitates Italiae, Galliae, Germaniae. 20. Nos Dilingae in horum omnium Priuilegiorum quieta possessione esse. Nam cum saepius a Magistratu aulico vel ciuili, vel ab alijs fuissent Academici in varijs casibus molestati et ad quaedam onera ferenda postulati, quandocunque vel unius Academiae Priuilegia exhibere potuerunt quae ab eiusmodi onere exemptionem docent, statim fuerunt et ipsi liberi et exempti pronunciati.

Hinc laborauimus, vt plurium Academiarum Priuilegia authentica obtineremus, Maiora autem, clariora et magis nobis

1) Der Brief ist aufbewahrt in dem Mnscr. der Theodoriana Pa. 89 (Richter, Handschriften I. S. 18). Die Adresse lautet: Reuerendo Patri in Christo P. Hugoni Wolfurt Soc. Jesu Sacerdoti Augustac.

inseruientia non obtinuimus quam Vniuersitatis Louaniensis partim impressa, partim scripta. Huius posterioris generis sunt quae hic subijcio.

Joannes Pieremont Rector Almae Vniuersitatis Louaniensis. Notum sit omnibus, Doctores, Licentiatos, Magistros, Studiosos omnes cuiuscunque Facultatis in hac Vniuersitate nostra Louaniensi degentes hosce infrascriptas immunitates ijsque de facto gaudere, et in earum pacifica esse possessione, absque vllius perturbatione.

Imprimis omnes Academici Louanienses immunes sunt ab omni vectigali, gabella aut dacio Cereuisiae, vini, frumenti, carnium et aliarum rerum omnium ad esum aut vestiendum pertinentium.

Item possunt coquere cereuisiam in domo sua vel domo aliqua priuata, quam eligunt cum eadem immunitate.

Item non obligantur ad stateram communem ciuitatis, suas merces vel prouisiones appendere, modo sua qua vtuntur, cum communi ciuitatis consentiat; sed possunt et solent in suis Collegijs semper vti sua peculiari statera.

Item licet illis mactare boues, arietes et alia animalia in domo propria independenter a ciuibus absque aliquo vectigali.

Item pro omnibus prouisionibus siue librorum siue rerum ad esum, potum, vestitum pertinentium, quae aliunde adferuntur, nullum pendent vectigal et omnimodam in eo genere habent immunitatem.

Item possunt proprijs penuarijs ponere vinum patrium aut aliunde allatum absque vlla gabella et queunt omnibus Academicis illud communicare et diuendere absque vlla gabella.

Haec autem ita de facto se habere et nullam in eo genere Academicos pati oppositionem attestor ego infrascriptus et sigillo Vniuersitatis muniui. Pieremont Rector Vniuersitatis Louaniensis. Dictorum Priuilegiorum vsum habemus Dilingae pacifice licet vicinae Academiae v. g. Ingolstadiensis, Viennensis eum minime habeant, quod nobis ab aduersarijs aliquando oppositum fuit.

Notandum praeterea circa Bullam institutionis Academiae Dilinganae, cum illa impetraretur, non habuisse D. Cardinalem Othonem Truchsessim cogitationem de Societate hac vocanda. Hinc iuxta Bullam vsurpauit potestatem mutandi et constituendi Rectores, Professores etc. Vnde ex Italia, Gallia, Hispania adnotauit statim initio celeberrimos Professores, inter quos P. Petrus de Soto Dominicanus, Wilhelmus Lindanus, postea

Episcopus Ruremundanus, D. Martinus Galenus Westcapellius, D. Martinus Rithonius postea Episcopus Iprensis, D. Martinus Olauius, qui postea Societatem ingressus est. M. Cornelius Harlenus de Rosenthal, primus Academiae Rector, P. Bartholomaeus Klaindienst etc.

Postquam uero Dominus Cardinalis Academiam Societati tradidit, transtulit in eam Regimen Academiae perpetuum deditque potestatem pro arbitratu mutandi Rectorem, Professores etc. Et licet primi tres successores Domini Cardinalis et V. Capitulum noluerint ratam esse traditionem istam et translationem quoad perpetuitatem ita, vt adempta esset Episcopis potestas alios a Societate Professores, Rectores etc. constituendi et nostros omnino excludendi tamen a moderno Rmo. et Illmo. Episcopo Henrico de Knöringen cum consensu dicti capituli dispositio D. Cardinalis omnino ratificata est et reditus etiam aucti.

Jurisdictionem immediatam tam ciuilem quam criminalem et mixtam in omnes Academicos habet Societas. Eam autem exercet per aliquem Doctorem Juris, Academiae Gubernatorem dictum, qui nunc est Cancellarius Rmi. et Illmi. Episcopi. Rationem huius officij babet statum salarium ab Academia. Jus enim nominandi et praesentandi habet Rector Academiae, qui semper est idem cum Rectore Collegij. Praestat iuramentum, quod velit iudicare iuxta Priuilegia Academiae. In ciuilibus nihil potest statuere inconsulto Rectore.

Gradus Philosophici conferuntur singulis annis, et Baccalaureatus vtriusque in S. Theologia. Doctoratus et Licentiae Theologiae, quoties idonei petunt. Cancellarius Licentiam conferens est de nostris Doctor Theologus, Rationem examinum praescribere, leges nouas in Academia condere id est penes Societatem,

Mitto etiam copiam Statutorum sub littera A, quae Jll. D. Cardinalis initio Academiae condidit, quae singulis annis in Renouatione studiorum post cantatum sacrum de Spiritu Sancto a Notario Academio studiosis omnibus praelegi solent. Deinde alia recentiora littera B. Notata, quae in ualuis Gymnasij semper affixa sunt.

Porro monendum occurrit, discolos ( unzufrieden) qui alijs noxij sunt nec facile correctio speratur, posse a Rectore ipso immediate sine processu iuris non modo ab Academia sed etiam ex ipsa ciuitate pelli, ita vt teneantur intra tempus a Rectore praescripta v. g. intra biduum, triduum omnino discedere et si qui forte cunctari velint, mittit Rector ad D. Prae

fectum ciuitatis et monet talem vel tales studiosum iussum ab vrbe discedere, non parere petitque vt eum per suos ministros educi curet. Tenetur in tali casu D. Praefectus Rectoris uoluntatem exequi, sicut hactenus saepius factum est.

Quando uero sunt causae ciuiles vel criminales, quae processum iuris exigunt et vbi poena iuris cum infamia irroganda est, tum committitur totus processus Domino Gubernatori.

Haec pro tempore occurrunt, que videntur nostris Paderbornensibus vsui futura et quae R. V. ipsius communicare poterit. Plura si mihi occurrant vel illi in specie petant, mittam libenter. Quod reliquum est, commendo me R. V. SS. Sacrificijs. Dilingae Cal. Martij An. 1617.

R. V. in christo Servus
Christophorus Grenzig.

2. Gerichtsbarkeit der Universität Paderborn.

Die alten Universitäten besassen das Privileg der Exemtion ihrer Mitglieder von der bürgerlichen und geistlichen Gerichtsbarkeit. 1) Das war z. B. in Prag durch kaiserliches (1392) und päpstliches (1397) Schreiben ausdrücklich verfügt. Nicht so correct war diese Exemtion an anderen Universitäten durchgeführt, indem dieselbe bald weiter, bald weniger weit ging. Das folgende Statut gibt den Rechtszustand an der Paderborner Universität wieder. 2)

Causae criminales ad iudicium Academicum

pertinentes.

1. Alle Gewalt, so nicht cum conuocatione vel mortis inferendae causa geschehen.

2. Alle Verwundungh, Stech- Stossen, Schlagen. Werfen, so nicht den Todt bringen.

3. Entleibungh, so nit aus Vorsehen geschehen.

4. Thüren und fensteren freuentliche Verletzungh.

5. Diebstal under 20 goltgulden.

6. Iniuriae und schmehung, schrift- oder mundtlich, wenn gleich

1) Vgl. Kaufmann, Die Geschichte der deutschen Universitäten II. 91 ff.

2) Das Statut findet sich in dem Mnscr. der Theodoriana Pa. 45 (Richter, Handschr. I. S. 10).

« ÖncekiDevam »