Sayfadaki görseller
PDF
ePub

satisfecerint in Disputatione, alii vero per duas horas examinantur iuxta librum.

7timo. Qui pro Theologia audienda ex repetitione Philosophiae veniunt, examinantur ex omnibus Thesibus, idque per horam qui vero ex scholis veniunt, theses ex tota dant Philosophia et similiter examinantur.

Stavo. Repetitiones lectionum theologicarum, quae quotidie fiunt iuxta regulam, communiter habentur illa hora, quae lectiones pomeridianas immediate antecedit, nec omitti debent, etiamsi quatuor tantum forent auditores Theologiae. Post Vacationes Autumnales non fit haec repetitio, nisi ab utroque scholastico Professore duae lectiones habitae fuerint, id est tertia die ab initio docendi. Post Vacationes autem natalitias, paschales et similes quamprimum instituitur haec repetitio primo die de iis quae ante Vacationes has tradita sunt, repetitis.

Consuetudines Philosophiae.

1mo. Ordo inter Professores Philosophiae hic servatur, ut primo loco sedeat Metaphysicus, 2do Physicus 3tio Ethicus et Mathematicus 4to Logicus. In actibus Academicis ordo vervatur Academiae ac Facultatis.

2do. In docendo servatur ordo iuxta ea, quae in libro sunt praescripta, Mathematicus et Ethicus suas habent repetitiones iis horis, quibus alias docerent. Ethicus lectiones producit usque ad finem Cursus: Cum futura est Hebdomadaria disputatio a prandio, docet mane loco ordinario in physica Mathesin: Suas vero Mathematicas Demonstrationes habet eo tempore, quo Theologi a scholis vacant, ut iis interesse possint: thesibus porro menstruis addit et suam Ethicus.

3tio. Semper complent Professores tempus suum in docendo: duas scilicet horas ante et post prandium; nisi tempus hoc Disputationi publicae dandum sit, idque illis locis, ubi biennio cursus absolvi solet et illis locis quoque, ubi 3tio anno usque ad festum Purificationis frequentatur: etiamsi vero mane in Metaphysica solennes Disputationes fuerint, die Sabbathi tamen temporis aliquid impenditur examinando Catechismo.

4to. Disputationes solennes ex universa Philosophia tantum quatuor quinque aut sex, iique per Examinatores probati, approbatique habent: licet interdum etiam privatim disputaturi totidem admitti possint: nullus tamen super numerum admittitur, nisi sit nobilis vel religiosus ex iis, qui gradum respuunt. Examen porro ante, sicut liber praescribit, de nostris faciendum.

5to. Quoad Catalogum promovendorum sex primis, qui uti supra prae aliis fuerint approbati, seorsim positis, reliqui ponuntur ordine alphabetico. Ordo autem a Praeceptore et Examinatoribus factus exhibetur Superiori approbandus: si qui impressas theses defendere volunt permittitur, ut eo tempore, loco, modoque, qui Patri Rectori et Praefecto ex usu videbitur. Si tamen et hi uti superius, rite examinati, probatique fuerint ex Logica et Physica paucis hoc alicubi indulgetur.

6to. Aemulatione praerogativa conantur Professores suos excitare more inferiorum classium.

7timo. Adesse debent etiam Discipulis professores die Vacationis in templo, quo eos deducunt. Scripta Catechetica suorum nonnunquam lustrant, et ipsam lectionem interdum visitant in deliquentes pro discretione advertunt et non tam virgis nisi res, ut privatim fiat id postulaverit, quam aliis poenitentiis. Vel si gravius deliquerint, etiam Carcere ac inedia puniuntur, praemonito tamen Superiore.

Consuetudines Inferiorum Classium.

1mo. In omnibus Classibus docetur per duas horas cum dimidia ante et post prandium, pulsu tamen a renovatione studiorum sc. mense Novembri ad quadragesimam usque una hora maturius a Miridie, nimirum hora prima facta, qui mensibus reliquis hora 2da fieri solet. Professor linguae graecae statum habet pro Rhetoribus, Poetisque tempus, Magistri vero reliqui suos quisque docet ea, quae de lingua hac singulis praescripta sunt classibus.

2do. Quantum fieri potest, urgentur sedulo examinatis etiam schedis 1) ad Confessionem singulis mensibus faciendam idque ad primam fere Dominicam mensis vel maius aliquod Festum.

3tio. Affixionem Superiores classes singulis annis habent, unam in classe sua privatam in festo Nativ. Dominicae, publicam alteram in festo SSmi. Corporis Christi, eam tamen ante Praefectus Scholarum lustrat, caveturque ut quo ad sumptus moderatio servetur.

4to. Catechismum die Veneris docent professores ipsi excepta Rhetorica et humanitate, quarum discipulos in una Classe prae

1) Beichtzettel. Ein solcher findet sich in dem Muscr. der Theodor. Pa. 55. Logicus Hermannus Brachum sum confessus pro sodalitate Mariana R. P. Wirico Hiltropf. Anno 1665.

fectus vel alius a Superiore designatus docet: scholarum vero inferiorum praeceptores exhortationem habent ad suos per mediam horam, quia Rhetores et poetae ducuntur cum philosophis ad concionem academicam.

5to. Etsi ascensus generalis unus est circa festum omnium Sanctorum, in duabus tamen scholis inferioribus, qui apti sunt et multum eminent ascendere etiam ad festa paschae praemonito Superiore, possunt.

6to. In Septembri vacant hebdomadibus singulis integra die, sicut per menses aestivos communes incipiunt vacationes cum classibus Superioribus. Resumuntur lectiones post festum omnium SSrum. et fidelium defunctorum, uti superius. Cum a prandio tantum vacant philosophi; inferiores docent toto tempore antemeridiano, consuetoque tempore suos ad Sacrum ducunt. 7timo. Ad Sacrum porro ducuntur Ordinarie discipuli post scholas antemeridianas et sub hoc post Elevationem clara voce cantant: prius tamen ab iis, quorum interest, bene instructi.

Stavo. Diebus Sabbathinis discipuli humaniorum Scholarum hora 3tia a meridie dimittuntur, et ordine consueto eunt ad templum, cantant ibidem Lytanias et qui voluerint, confitentur, postea vero cum paedagogis domum abeunt.

9no. Ad laudes, quae in templo nostro cantantur, discipuli infra Syntaxin per hyemem non astringuntur, in aestate tamen et ipsi cum Magistris suis iisdem adsunt. Professores vero philosophiae cum suis in hyeme pariter et aestate intersunt.

Caput 7timum.

De Sodalitatibus.

1mo. Sodalitates in plerisque Collegiis variae sunt: aliquae Sodal. Studiosorum, aliae Dominorum, aliae Civium vel iuniorum opificum, aliae matronarum vel Devotarum, uti etiam Agoniae.

2do. Devotae in templo nostro, quamdiu aliud incommodum metuendum non erit, inter Sodales binas mediae, sub Sacro certo solent votum Castitatis Castitatis emittere, cum Superiores annuerint eorum Confessariis, et certum ac modestum ferre habitum, non tamen a nostris praescribendum, subque cura (quantum quidem leges nostrae permittunt) nostrorum Spirituali, vitam pietati suae conformem agere.

3tio. Singulae Sodalitates habent suos praesides e Societate, a quibus certis diebus ac horis tum exhortando, tum aliis exhortationibus ad pietatem instituuntur.

4to Studiosorum Sodalitates conveniunt hora prima a meridie diebus Dominicis. Dominorum solennioribus tantum festis hora 3tia, aliae hora sibi consueta.

5to. Festa sua ut plurimum celebrant in templis nostris aliae, quae etiam pro indulgentiis a Concionatore promulgandis alios invitant ad Solennitatem, aliae in suo ubi mos obtinuit, hoc praestant Oratorio, vel scholastica Gymnasii aula; habita tamen indulgentiarum ratione, quam innuunt data in aliquot Provincias responsa Romana.

6to. Peculia Sodalitatum ferre a Thesaurariis quibusdam, uti vocant, ex eodem caetu delectis asservant, de quibus deinde dant rationes illis, quorum interest aerario Sodalitatis invigilare: ubi vero curam eorum habent nostri, apud Superiorem deposita et obserata asservantur, et rationes redduntur patri Provinciali.

7timo. Praesidibus cavendum est, ne quid novi, maioribus praesertim sumptibus perficiendum suscipiant, licet hoc Sodalibus forte probantibus, aut consentientibus arrideret, nisi informato prius, ut par est, Superiore, et obtenta ab illo Facultate: quae quidem etiam petenda erit, ut libellum pro strena dandum Typo dare possint.

VIII.

Bestimmungen über die Paedagogia.

Manche Scholaren kamen mit geringen Kenntnissen in den Elementen der Grammatik auf die Universität. Die Bursen halfen dem Bedürfnis solcher Scholaren zur Weiterbildung meistens nur recht unvollkommen ab. Es wurden deshalb sogenannte Paedagogia oder Lateinschulen eingerichtet, an deren Spitze der Paedagogus stand. 1) Diese Paedagogia standen unter der Auf

1) Vgl. Kaufmann, Die Geschichte der Univ. II. 239. Auch der Hofmeister in einer Familie war ein solcher paedagogus. Vgl. Pachtler, Monum. Germ. cit. p. 332 Anm. 2.

sicht des Praefectus generalis studiorum. 1) Die folgenden Regulae finden sich auf einem losen Blatte, das wohl zum Anschlag diente, in dem Mnscr. der Theodor. Pa. 89. 2)

Regulae Paedagogorum.

Nemo huius Academiae, cuiuscunque sit Facultatis, ullius adolescentis curam suscipiat, neque in ullam vacantem Conditionem se ingerat, nisi expresso Praefecti consensu; quodsi quis attentare ausus fuerit, noverit se ipsa Conditione excludendum, et nisi pareat Gymnasio exturbandum; porro qui ad Paedagogi munus admissi fuerint, has regulas observabunt.

I.

Mane circa medium quintae de Aestate, circa quintam de Hyeme cum suis surgant, attendantque, ut omnes inter induendum, sicut et vespere inter exuendum, memores sint verecundiae et modestiae, Dei Angelorumque praesentiae debitae.

Potestas dispensandi in tempore surgendi (aut in ulla ex his Regula) penes Praeceptores non erit, nisi diebus Dominicis et Festis, et quando tota die vacatur et lectiones in Scholis non habentur. Si in septimanam non incidit dies festus, nec tota die recreatio indulgetur, statuetur una dies in

1) So nach der Forma et ratio gubernandi Academias et Studia generalia S. J. in provincia Austria 1658 (ausschliesslich von den Jesuiten geleitete Universität) bei Pachtler, Monum. Germ. cit. p. 332 No. 12: Ad eundem etiam (scl. generalem praefectum studiorum) spectat superintendentia et inspectio Paedagogiarum, ita ut sine illius scitu et approbatione non facile quis ad illas adhibeatur vel ab iisdem removeatur a praefecto inferiorum Scholarum, ad quem immediata executio devolvitur. Auch in den Schulgebräuchen der niederrheinischen Ordensprovinz werden die Paedagogi erwähnt. Vgl. oben S. 94. Auch in dem Memoriale für Mainz 1602: Ad Paedagogias solus studiorum superiorum praefectus promouebit. Ad quem tam praeceptores quam alii e nostris referent vel ad ipsum dirigent, qui paedagogos postulabunt, simulque significabunt, si quos idoneos inter discipulos pro illis paedagogiis existiment. Quando autem inter Philosophiae vel Theologiae auditores non erunt idonei, Praefecto inferiorum indicabit, vt ex aliis Scholis quempiam ad conditionem oblatam assumat (bei Pachtler, Monum. cit. p. 145).

2) Die Praeceptores waren von den paedagogi unterschieden. Über sie findet sich in dem Mnscr. der Theodor. Pa. 45 auf einem losen Blatte (Abschnitt eines Briefes dd. Coloniae 16. Julij 1704) die Bemerkung: Praeceptores manent sub iurisdictione Rectoris Magnifici, gaudentur omnibus priuilegijs, quibus studentes actu, ita observatur Coloniae.

« ÖncekiDevam »