Sayfadaki görseller
PDF
ePub

sit, in confesso est apud omnes, eam absolute requiri ad obligationem obsequendi inducendam. Lex nondum promulgata naturam propositi consilii non excedit. Leges instituuntur cum promulguntur (1). Nemo tenetur ad ea exequenda quæ ignorat : Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent (2). Quapropter Doctor Angelicus ajebat: Promulgatio ipsa necessaria est ad hoc quod lex habeat virtutem suam (3).

4

10. Distinguuntur autem leges in divinas atque humanas. Priores vel naturales dicuntur vel positive, prouti a Deo creatore necessario aut libere derivantur. Rursus inter leges divinas positivas, aliappellatur mosaica, utpote a Moyse promulgata, alia christiana ver evangelica, utpote a Christo Jesu indicta. Leges vero humanæ ecclesiasticæ sunt aut civiles: illæ spiritualem, istæ temporalem ordinem respiciunt, Singularum constitutiva breviter explicabimus.

11. Lex naturalis, quatenus consideratur tamquam ratio divina, quæ ordinem conservari jubet, perturbari vetat, dicitur lex æterna. Ita d. Augustinus: Lex æterna est ratio divina vel voluntas Dei ordinem naturalem conservari jubens, perturbari vetans (4). Si vero in homine consideretur, cui Deus per inditam naturalium officiorum cognitionem, eorum scilicet quæ e nostra cum Deo vel cum hominibus relatione promanant, ipsorum adimpletionem præscribit, dicitur lex naturalis. Jure igitur de ea scripsit d. Thomas: Quod pertinet ad legem naturalem, nihil aliud est quam impressio divini luminis in nobis; unde patet quod lex naturalis nihil aliud est quam participatio legis æternæ in rationabili creatura (5).

12. Lex naturalis aut jubet, aut vetat, aut permittit. Quæ jubet, facere debemus; vitare, quæ prohibet; ea vero quæ permittit, liberum omnino est vel peragere vel prætermittere, habita tamen ratione legum positivarum, quæ aliquando, in bonum religionis vel societatis, certis regulis nonnulla subjiciunt, in quibus lex naturalis permissive se habet.

13. Lex naturalis jam ab initio promulgata fuit atque omnium cordibus insculpta. Unde ajebat Apostolus: Gentes quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt; ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis

(1) Decret.. dist. III, cap. III.

(2) Jo. XV, 22.

(5) Sum., part. I, sec. 2. quæst. 90. art. 4.
(4) Lib. XXII Contra Faustum, cap. XXVII.
(3) Sum.. part. I. sec. 2. quæst. 91, art. 2.

scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum (1). Angelicus autem Doctor: Promulgatio legis naturæ est ex hoc ipso quod Deus eam mentibus hominum inseruit naturaliter cognoscendam (2).

Nihilominus Deus numquam hominem suæ tantum rationis lumini permisit; sed etiam ante mosaicæ legis promulgationem primis parentibus ac patriarchis positivam revelationem adjecit. 14. Non omnibus eadem inest legis naturalis cognitio; sed aliis minus, aliis magis ampla atque perfecta, pro diversa diversorum mentis aptitudine atque eruditione. Veritatem omnes aliqualiter cognoscunt, ad minus quantum ad principia communia legis naturalis. In aliis vero quidam plus, et quidam minus participant de cognitione veritatis, et secundum hoc etiam plus tel minus cognoscunt legem æternam (3). Præterea lex naturalis omnium animis insculpta est; sed ejusdem characteres legere oportet, quod non semper adeo facile est, cum sæpe passiones, præjudicia atque consuetudines mentis judicium pervertant, atque oculum veluti decipiant (4).

15. Sunt igitur quædam partes legis naturalis quæ ignorari possunt. At enim, potest ne dari circa easdem ignorantia invincibilis ? Ad hanc quæstionem solvendam, oportet in lege naturali distinguere ejus principia, consectaria proxima, quæ a principiis immediate profluunt, et consectaria remota, quorum nexum cum principiis, e quibus derivantur, deprehendere non ita facile est. Quibus positis, apparet, neminem, qui ætatem discretionis attigerit, nec infirma ratione utatur, prima legis naturalis principia atque, generatim loquendo, proxima etiam consectaria posse latere. Veritates enim, quæ primæ dicuntur et fundamentales, tanta pollent evidentiæ luce, cui nulla mens se subducere valeat.

16. At si de consectariis remotis sermo sit, hæc absque dubio possunt ignorari ignorantia invincibili, quæ ab omni peccato exCuset. Oppositum tueri idem esset ac prætendere omnes omnino homines easdem in morali facultate cognitiones, eosdem in jure naturali scientiæ gradus acquirere posse; prætendere nempe quod omnino impossibile est. Unanimis theologorum sententia est, in conclusionibus mediatis et obscuris seu remotis a principiis utique dari et admitti debere ignorantiam invincibilem (5).

(1) Rom. II, 14, 15.

(2) Sum., part. I. sec., quæst. 90, art. 4.

(5) lb., quæst. 95, art. 2.

(4) Bergier, Dict. theol. art. Lex naturalis.

(5) S. Liguori, Theol. Mor. De legibus, num. 171.

17. Lex naturalis, quippe quæ in naturali hominis constitutione fundatur, nec immutari potest, non secus ac ipsa humana natura, nec in ullo unquam casu abrogari: Præcepta Decalogi sut omnino indispensabilia (1), ideo scilicet quod non sint nisi positiva promulgatio ipsius legis naturæ, præter sabbati sanctificationem, quæ revera abrogata fuit.

18. Lex mosaica ita appellatur quia a Moyse promulgata fuit. In ea distinguitur pars moralis, pars cæremonialis, quæ ad divinum cultum pertinentia moderabatur, et pars civilis atque judiciaria, quæ hebraicæ nationis regimen respiciebat. Pars moralis nil aliud erat quam ipsa lex naturalis, cujus præcipuæ generales regulæ expressæ in decalogo habentur, ut supra diximus.

Mosaica lex, qua talis, nonnisi ad tempus perdurare debebat, utpote quæ, adveniente Messia, tamquam umbra Soli justitiæ locum datura esset, ideoque ab evangelica lege abrogata fuit. Quod si lex naturalis, quæ ejus veluti basim constituebat, vim obligandi semper retinet, id non ex Moysis promulgatione repetendum, sed ex eo quod æterna ea sit, atque ad ipsum quoque Evangelium pertineat.

19. Lex christiana sive evangelica ea est quæ Christum, redemptorem mundi, auctorem habet. In hac porro, non secus ac in mosaica, habentur et dogmata fidei, et moralia præcepta et ea quæ divinum cultum respiciunt. Immo non modo moralia præcepta, quæ obligatoria sunt, sed etiam consilia, quæ nullam obligationem important lex evangelica continet. Præceptum importat necessitatem, consilium autem in optione ponitur ejus cui datur (2). Ex ipsis autem consiliis alia omnes homines respiciunt alia illos solummodo qui ad perfectius vitæ genus a Deo vocantur: cujusmodi sunt consilia de paupertate ac cœlibatu.

20. Evangelium omnia tempora atque homines universos complectitur, unam gentem unamque quasi familiam tot ex populis congregaturum. Porro nullas civiles vel politicas leges Christus indixit, ideoque ubicumque terrarum et sub qualibet forma regiminis constituti simus, christiani simul et cives esse possumus. 24. Nihilominus lex christiana nonnisi post ipsius promulgationem, ab apostolis eorumque successoribus factam, obligatoria evasit: lex enim nondum promulgata nullum potest inducere effectum. Nemo credere tenetur quod non cognoscit, nec cognoscere valet, nisi ex facta sibi promulgatione: Quomodo credent ei quem non

(1) S. Thom., Sum., par. I, sec. quæst. 100, art. 8. (2) Ibid., art. 4.

audierunt? Quomodo audient sine prædicante (1)? Exinde fit at populi, ad quos nulla unquam de Jesu Christo ejusque doctrina notitia pervenit, in eadem sane rerum conditione versentur in qua ante Messiæ adventum gentiles erant, quibus non alia morum regula præsto fuit quam legis naturalis principia, et si quæ asservatæ fuerant primitivæ revelationis magis minusve obscuræ traditiones.

22.. Quamvis vero lex evangelica quædam amplectatur præcepta, quæ ad jus positivum pertinent, et ex Dei voluntate unice dependent, attamen nullam patitur proprie dictam dispensationem. Ecclesia enim, divini Spiritus numine favente, præcepta divini Magistri interpretandi atque, utrum obligent, an non, judicandi auctoritate quidem pollet; nequit tamen iisdem ullatenus derogare, quia Dei mandata custodire, non immutare debet. Docentes eos servare omnia quæcumque mandari vobis (2).

23. Præter legem divinam existunt etiam leges ecclesiasticæ, quo nomine illæ veniunt quæ ab Ecclesiæ præsulibus, a summis nempe Pontificibus atque ab Episcopis, eduntur. Distinguuntur vero in generales, quæ sunt universæ Ecclesiæ communes, et in particulares, quæ unam vel plures provincias aut diœceses respiciunt. Distinguuntur etiam in leges scriptas, et in non scriptas, quæ scilicet sola consuetudine inductæ sunt.

24. De fide est, Ecclesiam leges proprie dictas condere posse, quas nemini fas sit violare, quin peccato coram Deo sese obstringat. De hoc plura extant ac satis explicita concilii tridentini decreta (3), Ea, qua gaudet Ecclesia, legislatoria potestas, ab ipso Jesu Christo tradita illi fuit (4); hinc a primis Ecclesiæ temporibus pontifices atque episcopi, apostolorum exempla secuti (5), hac semper potestate usi sunt, ut leges ferrent circa ecclesiasticam disciplinam, pœnas etiam magis minusve graves statuentes quibus ordinationes, leges et decreta in fidelium bonum condita tuerentur atque firmarent. Varia quidem fuit, pro temporum locorumque diversitate, disciplina; sed auctoritas illa, ex qua promanat, nullam unquam vel minimam immutationem passa est (6).

25. Summus Pontifex, qua caput Ecclesiæ universæ leges

(1) Rom. X, 44.

(2) Matth. XXVIII, 20.

(5) Sess. VII, can. 13: sess. XII, can. 11; sess. XIX, can. 8; sess. XXIV, cap. 3, 4, 9.

[ocr errors]

(4) Ib. XVIII, 17, 18, etc.

(5) Act. XV, 29 et 41; XVI, 4; XX, 28, etc.

(6) Vide Coll. conc., etc.

condere potest quæ omnes obligent christianos. Nam Petro munus creditum fuit pascendi agnos et oves (1), fideles nempe omnes et episcopos; uni Petro ejusque successoribus a Christo traditæ sunt claves (2), quæ monarchicam ac supremam significant potestatem. Patres vero. Pontificem appellant totius Ecclesiæ caput, principem, pastorem pastorum ; quæ appellationes ei tantum convenire possunt qui pollet jure omnibus imperandi (3). Quapropter, juxta Concilium Florentinum, Romanus Pontifex in toto orbe primatum suum tenet, et, qua Petri successor, a Jesu Christo plenam accepit potestatem pascendi, regendi et gubernandi universalem Ecclesiam.

26. Episcopi quoque jus habent leges ferendi in propria quisque diœcesi; nam a Spiritu Sancto positi sunt ad ecclesiam Dei gubernandam, sicut ait Apostolus: Attendite vobis et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei (4). Verum, sive eorum jurisdictio immediate a Christo procedat, sive a summo Pontifice ad eos, deveniat, catholici omnes fatentur, eos nonnisi dependenter ab Apostolica Sede potestatem suam posse exercere, quin tamen suis cathedralibus capitulis aliquatenus subsint, et habito solummodo capituli consilio aut consensu ubi positivo jure requiratur. Episcopi, qui successores sunt apostolorum, bene ferre possunt leges pro suis diœcesibus sine consensu capituli, exceptis rebus quæ cedere possunt in præjudicium capituli vel cleri (5).

27. Concilia quoque, videlicet episcopi in unum coacti ad eclesiastica negotia pertractanda, leges condere possunt. Quæ concilia si œcumenica sint, leges inde manantes vel omnes fideles vel omnes clericos respicere possunt; generale enim concilium Ecclesiam universam repræsentat. Si vero sint particularia, decreta illis lata eas tantum ecclesias vel dioceses obligant, quæ ab iisdem conciliis repræsentantur. Immo, tunc solum decreta hæc obligatoria evadunt, cum iisdem loci episcopus subscripserit: episcopi enim, sive congregati, sive non (non loquimus de metropolitis), nulla in alias dioceses jurisdictione pollent. Quapropter eorum acta episcopos minime obstringunt, nisi tamen Summus Pontifex propria confirmatione atque auctoritate eadem obligatoria reddiderit pro omnibus ecclesiis provinciæ vel regni alicujus.

(1) Jo. XXI. 17.

(2) Matth. XVI, 19.

(5) Vide Constit. Pii papa VI, an. 1786, contra libellum cui titulus: Quid est papa?

(4) Act. XX, 28.

(5) S. Liguori, Theol. moral., De legibus. 104.

« ÖncekiDevam »