Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ARTICULUS SECUNDUS.

De Natura obligationis quæ legibus inducitur
et de subjectis quæ iis obligantur.

42. Leges quæcumque, sive ecclesiasticæ sint sive civiles, sive scriptæ sive non, conscientiam semper obstringunt sub pœna peccati gravis aut levis. Lex, quæ conscientiam minime obliget, appellari nequit nomine legis. Grave autem peccatum tunc aderit, cum lex fuerit violata in materia gravi; et quoties materia gravis erit, transgressio, quæ sit sufficienter libera, semper erit mortalis, nisi legislator declaraverit, se etiam in materia gravi nolle obligare, nisi sub levi (1); quod tamen raro contingit. Hæc enim regula generatim obtinet, ut obligationis pondus ex objectorum natura definiatur; unde et melioris note theologi conveniunt in docendo, non posse legislatorem rem undequaque levem sub gravi præcipere.

43. Jam vero tunc legem sub gravi obligare rite concluditur, 1. Cum materia per se gravis sit; 2.o Cum materia, etsi per se minime gravis, ab iis tamen, qui de eadem judicare valent, gravis censetur tum ratione personarum quas lex respiciat, tum ratione finis a legislatore intenti. Ita res parvi momenti in simplici fideli, sufficiens materia esse potest peccati lethalis, si de clerico vel de persona Deo dicata agatur. 3.o Cum legislator præcipit in virtute sanctæ obedientiæ, sub comminatione divinæ maledictionis, aut sub pœna peccati mortalis ; 4.o Cum res vetatur sub pœna excommunicationis majoris, suspensionis, interdicti ipso facto incurrendi; nonnisi enim ex gravi culpa tam graves pœnæ statuuntur. Quod si hujusmodi pœnæ ad modum solummodo minarum indicantur, certum non est legem obligare sub gravi. Nisi dicatur quod censura incurratur sine alia monitione, vel nisi de se materia sit gravis; ait s. Alphonsus de Ligorio (2). 5.o Cum e more jam recepto communiter doctores conveniant, ut in alicujus legis violatione mortalem culpam admittant. In dubio autem, utrum lex obliget sub pœna peccati mortalis an venialis, non est censenda obligare sub gravi (3).

44. Sed peccatum mortale fit etiam quotiescumque violationem legis in materia etsi levi concomitetur formalis contemptus legis

(1) S. Liguori, Theol. Mor., De legibus, num. 143.

(2) Ibid., num. 140, 144, 146.

(5) S. Liguori, Istruzione e Pratica pe' confessori, Delle leggi, num. 27.

vel legislatoris, qua talis spectati. In quacumque materia contemptus formalis legis aut legislatoris, quod est contemnere legem seu superiorem, qua superior est, semper est peccatum mortale (1).

Verum remoto etiam formali contemptu sive legis sive legislatoris, in materia gravi sufficit ad peccatum mortale contemptus ille implicitus qui in quacumque voluntaria transgressione necessario reperitur. Immo raro admodum contingit, peccatum fieri grave ratione tantum contemptus; distinguendum est enim semper inter formalem contemptum legislatoris, quatenus est legislator, et eum contemptum quo legislator impetatur sive propter ejus ignorantiam sive propter alios personales defectus, in quo proprie formalis contemptus legislatoris, qua talis, minime adesset.

45. Quæ vero leges et præceptivæ simul sunt et pœnales, æque obligant in conscientia, neque violantur sine peccato. Non enim lex, quia aliquid præcipiendo aut vetando simul pœnas in violatores decernit, proprium characterem amittere dicenda est, et vim moralem exuere. Quin immo, cum pœnæ a lege indictæ sunt unice spirituales, obligant etiam ante sententiam latam: ita excommunicationes ac suspensiones, quæ non sint ferendæ sententiæ, per ipsam actus perpetrationem incurruntur ipso facto. Idem de irregularitatibus dicendum. Cum vero lex est privativa juris in posterum acquirendi, tunc quoque pœna incurritur ante sententiam judicis, excepto tamen casu quo reus hanc pœnam non sine infamia subire cogeretur, sicuti esset poena qua quis privaretur voce activa et passiva in electionibus. Sed clausulæ privativæ juris jam acquisiti effectu carent donec sententia feratur, quæ vel pœnam statuat vel saltem culpam declaret: Si pœna consistit in privatione alicujus juris acquisiti, puta in beneficio, electione, etc., tunc semper requiritur declaratio juridica vel pœnæ vel saltem criminis, etiamsi pana imponatur ipso facto incurrenda, nulla expectata declaratione (2).

46. Non conveniunt theologi in definienda quæstione, utrum leges civiles quosdam actus irritantes, puta contractus, quorum homo capax naturaliter est, eamdem vim habeant in foro conscientiæ ac in externo, nec ne. Gravia hinc et inde afferuntur rationum momenta. Quæstio opportunius discutietur ubi de contractibus.

47. Quæstio etiam fit de existentia legum mere pœnalium. Leges hujusmodi vix admittuntur a nonnullis theologis; nam,

[blocks in formation]

ait Soto, pœna tam cognatam habet communionem ad culpam, ut neque rem habeat, neque justum nomen, nisi sit pro culpa posita. Istæ tamen dari possunt eo sensu, quo lex sit solummodo in præcepto pœnam statutam luendi si actus ponatur cui mulctatio adnexa fuit, prout alii theologi considerant præscriptiones de vectigalibus, quæ extraneis mercibus imponuntur, et tunc non obligant conscientiam ad abstinendum ab actu. Lex pure pœnalis est quæ nullum dat præceptum, verbi gratia, qui hoc fecerit, solvat pœnam; et hæc non obligat in conscientia, etiamsi pœna sit gravissima (1). Vocantur autem disjunctivæ leges istæ, quibus nihil proprie præcipitur aut vetatur, sed optio conceditur, ut qui aliquid facere velit, statutan pecuniæ summam vel aliud onus exsolvat.

48. Leges quæ fundantur in præsumptione juris, quæ nempe lalæ fuerunt causâ alicujus periculi quibusdam actionibus inhærentis, tum quoque obligant cum damna aut incommoda, quibus provideri voluit, minime existunt; ratio enim legis semper existit, quæ consistit in damni periculo vitando. Aliter est de lege fundata in præsumptione facti: si enim contingit quod a lege contigisse præsumitur, obligat lex; si vero non, lex minime obligat. Sic, exempli gratia, si falso judicio supponatur, equum Titii damnum intulisse hujus vicino, cujus falsæ suppositionis gratia Titius a judice ad reparationem illati detrimenti damnetur, nulla is sententiam exequendi obligatione tenebitur, nisi, ratione scandali vitandi, si adigatur; et jus adhuc illi manet, per compensationem, data occasione, proprio damno consulendi. Idem dicendum de hærede qui, ex eo quod rerum index (inventario) non fuerit confectus, damnetur ad defuncti debita solvenda, quod hæc hæreditatis valorem exsuperent (2).

49. Jam de modo satisfaciendi obligationi legibus impositæ. Primum igitur ut præceptio aliqua impleatur, non requiritur status gratiæ neque motivum charitatis. Itaque, etiamsi fidelis qui in statu peccati versetur, votum adimplendo, pœnitentiæ a confessario imposita satisfaciendo, missam die festo audiendo, præscripta jejunia observando, nullum meritum acquirat; tamen censendus est præcepta hujusmodi adimplere. Potest immo, ut sentit d. quoque Alphonsus, satisfieri præcepto jejunii etiam ab eo qui ex avaritia aut ex vanagloria jejunet, quamvis peccet ex tali intentione agendo.

50. Insuper, ut legi alicui satisfiat, necessarium quidem est

[blocks in formation]

habere intentionem faciendi id quod præcipitur, sed non requiritur intentio ipsam legem adimplendi. Sic, qui Missæ sacrificio interfuerit, nulla habita intentione Missam audiendi, non satisfacit præcepto; sed qui Missam audierit die festo, diem festum esse ignorans, præceptum adimplevit; quemadmodum et ille qui dominico die Missam audierit sine intentione satisfaciendi præcepto, immo etiam cum intentione aliam Missam ad hunc finem audiendi, hanc revera audire non teneretur, cum opus ab Ecclesia injunclum jam perfecerit.

Res tamen aliter se haberet, si quis, ad votum, juramentum vel pœnitentiam aliquam obligatus, opus ipsum perficeret sine intentione hujusmodi obligationibus satisfaciendi, idest, memor quidem voti, juramenti aut pœnitentiæ, sed opus tamen ad alium finem dirigendo. Verum nisi talis voluntas adsit positive contraria, suæ obligationi censetur facere satis; cum generatim id quisque sibi proponat, ut primum propriis obligationibus, deinde supererogationis operibus satisfaciat.

51. Plura etiam præcepta possunt aliquando uno actu simul impleri. Diaconus, exempli causa, vel subdiaconus, qui missam die festo audiat divinum recitans officium, duobus satisfacit præceptis. Ita etiam uno eodemque actu adimpleri possunt duæ diversæ obligationes quæ rem eamdem respiciant, eumdemque habeant motivum, excepto tamen casu quo de justitia agatur: quapropter cum aliquis dies festus incidit in dominicam diem, unius Missæ audiendæ incumbit obligatio, et unum proinde erit peccatum, si Missa non audiatur. Non idem dicendum, si præceptum diversa habeat motiva: ita qui jejunare tenetur ex pœnitentia a confessario imposita, non satisfacit jejunio alicujus vigiliæ si unius tantum diei jejunium impositum fuerit, aut si taxative numerus dierum, quo ex pœnitentia jejunare debet, determiDatus fuerit; secus autem dicendum si pœnitentia imposita ad singulos dies illius hebdomadæ aut mensis extendatur in quo incidit vigilia, ex eo quod bis eodem die jejunare ipse non posset. Hæc valent etiam de voto. Cæterum, quod attinet ad vota et ad pœnitentias sacramentales, ratio habenda est intentionis sive illius qui se obligat, sive confessarii, quæ intentio etiam ex consuetudine dimetiri potest.

52. Jam de subjecto, quod legibus obligatur. Distinguere autem oportet quoad hoc inter leges divinas et humanas. Lex divina, tam naturalis quam evangelica, omnes omnino afficit homines, qui ad rationis usum pervenerint; nec aliquando quis absque peccato ejus præcepta transgredi potest, nisi ex eo quod eadem ignoret, et quidem invincibiliter.

53. Legibus vero humanis eatenus quis obligatur, quatenus non modo usu rationis pollet, sed etiam subjicitur auctoritati legislatoris qui eas tulerit. Accurate autem distinguere oportet inter eos qui proprie lege non obligantur, eo quod lex in eosdem lata non fuerit, uti e. c. Ecclesia legibus suis minime subdit pueros nondum evoluta ratione utentes, fatuos illosque qui nondum ejus filii facti sunt; et eos qui solummodo dispensantur a lege, propter aliquam peculiarem ac transitoriam circumstanstiam, cujusmodi sunt qui ebrietate, somno aut ignorantia laborant. Non enim istos adducere licet ad actiones a lege vetitas; licet vero illos. Sic licebit, exempli ergo, diebus abstinentiæ carnes præbere infantibus rationis usu nondum præditis, Judæis, infidelibus, nec non iis qui perpetua amentia laborant (1). Attamen peccatum admitteret qui quemlibet eorum, etiam amentes et fatuos, excitaret ad actus intrinsece malos, puta ad blasphemiam, vel ad actum morum puritati contrarium; quia causa fomalis ipse esset legis violandæ licet materialiter, et ideo ipsa legis violatio formaliter in eum recideret.

54. Pueri qui nondum ad ætatem discretionis pervenerint, quæ communi consentione in septennio constituitur, legum ecclesiasticarum obligatione non obstringuntur. Si tamen ante ejusmodi ætatem aliquis puer reus peccati lethalis efficiatur, illud potestati clavium subjicere tenetur, juxta Concilii Lateranensis decretum. In dubio vero utrum puerulus eo usu rationis polleat, qui ad mortalem Dei offensam sufficiat, pollere censebitur si septimum jam attigerit ætatis annum, carere si nondum attigerit, ex communiter contingentibus (2).

Idem ac de pueris, valet de perpetuo amentibus. Qui autem dementia ad intervalla laborant, non peccant leges violando quando rationis compotes non sunt; quum vero ad rationis usum redeunt, lex jus suum recipit, atque non minus ac cæteris obligatoria illis est.

Hebræi, infideles, uno verbo, illi omnes qui baptisma non receperint, non ligantur Ecclesiæ præceptis: Quid mihi est, ait Apostolus, de iis qui foris sunt judicare? Hæretici e contra, quum, ab Ecclesia deficiendo, non cessaverint esse Ecclesiæ subditi, ejus legibus obligantur, nisi ipsa pro sua sapientia, sicuti pluribus in casibus fecisse constat, declaret se nolle eos suis obstringere decretis.

(1) S. Liguori, Theol. Mor., De legibus, num. 155.

(2) Idem, Istruzione e pratica pei confessori, Delle leggi, num. 42.

« ÖncekiDevam »